Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

ACROAMATA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

NUNTII LATINI VASINTONIENSES




diē ūndēvīcēsimō mēnsis Aprīlis

19 Apr 2024, 23h14

Tāliō Persārum et Isrāēlītārum;
Bursa Dānōrum arsit;
Ēlōn Musk et Xavier Milēī;
Ultimum missile “Delta” dictum in cælum ascendit;
Donum Fūmīōnis Kīshidae;
Fūrēs aurī comprehēnsī;
Renātus Moicānō victor.

Nuntius, qui inscribitur diē ūndēvīcēsimō mēnsis Aprīlis, primum apparuit ad Nuntii Latini.


Tāliō Persārum et Isrāēlītārum

Postquam Isrāēlītae sēdem lēgātiōnis Persārum in Sȳriā sitam priōre hebdomade solō aequāverant, Persae lēge tāliōnis diē Saturnī trecentīs missilibus aēroplānīsque automatīs Isrāēlītās oppugnāvērunt, deinde monuērunt nē Isrāēlītae invicem respondērent nēve rem, ut quae peracta finītaque sibi vidērētur, propagārent.  Idem Jōsēphus Biden, praeses Americānus, quoque fertur monuisse, praecipue cum fere tōtus impetus Persicus esset missilibus Isrāēlītārum, Americānōrum, Britannōrum, Iordānōrum interceptus.

Diē autem Veneris, aēroplāna Isrāēlītārum impetūs simul fēcērunt tam in Natanz Isfahanque Persārum, ubi arma atomica parantur, quam in Iraquiā et Sȳriā, ubi mīlitiae partēs feruntur esse in Persās prōniōrēs.  Persae referunt damna, quae passī sunt, aut nulla aut minima esse, neque sibi necesse vidērī respondēre.  Quibus factīs, nec Persae neque Isrāēlītae videntur velle bellum dīlātāre.

Bursa Dānōrum arsit

Hafniae, quae etiam Portus Mercatōrum vocātur, veteris bursa sīve forum mercātōrium, septimō decimō saeculō aedificātum et inter nōtissima urbis aedificia numerandum, arsit.  Quae servārī potuērunt, ā vigilibus sunt ē flammīs lāta, sed aedificium ipsum corruit.

Ēlōn Musk et Xavier Milēī

Xavier Milēī in Texiam iter fēcit, ubi cum Ēlōn Musk colloquerētur dē lithiō vehiculīs ēlectricīs parandīs suppeditandō et dē līberō mercātūrae ūsū prōmōvendō.  Milēī enim cupit nōn sōlum crūdum lithium exportāre sed etiam opera ex lithiō arte facta, ut pīlās ēlectricās, quae sunt crūdā māteriā pretiōsiōra.  Uterque vir sē dīcit lībertātī prōmōvendae dīcātum.

Ultimum missile “Delta” dictum in cælum ascendit

Post sexaginta et quattuor annōs, missile “Delta” dictum rude donātur.  Ultimum enim missile “delta quartum et grave” diē nōnō in cælum clam missum est, quod satellitem secrētum sēcum tulit.  Delta grave ipsum altitūdinem habet aedificiī vigintī et tribus tabulātīs instructī.  Ex annō millēsimō nōningentēsimō sexāgēsimō, trecenta ūndēnōnāgintā missilia “Delta” dicta in caelum ascendērunt.  Novum autem missile “Vulcānum” vocātum et alterum prīvātum “Falcō gravis” nuncupātum in ēius locum succēdent.

Donum Fūmīōnis Kīshidae

Senātōrēs Americānī laudāvērunt Fumiōnem Kīshidam, ministrum prīmārium Iāpōnum, quippe quī nūntiāvisset Iāpōnēs Capitōlium Americānōrum ornātūrōs esse ducentīs et quīnquāgintā cerasīs ante annum bis millēsimum vīcēsimum sextum, quō America annum aget ducentēsimum et quinquāgēsimum.  Cerasī, quibus Vasintōnia urbs Columbiāna iam ab annō millēsimō nōningentēsimō duodecimō ornātur, quoque Americānīs datae sunt ā Iāpōnibus.

Fūrēs aurī comprehēnsī

Custōdēs pūblicī Canadēnsēs diē Mercuriī nuntiāvērunt sē sex fūrēs comprehendisse, trēs autem adhūc petere, quī maximum in memoriā Canadēnsium furtum aurī fēcissent.  Nam fūrēs illī sex mīlia laterum aureōrum, id est octingenta pondera aurī, abhinc annō surripuerant.  Pervestigātōrēs tantum duo pondera aurī invenērunt.

Renātus Moicānō victor

In rē athlēticā, Renātus Moicānō, pancratistēs Brasiliānus, Ialīnum Turner Campīs sīve in Urbe Peccātōrum, in Nivātā cīvitāte, diē Saturnī vīcit.  Quod dignum memoriae fuit, Moicānō victor post certāmen ōrātiōnem habuit epinīciam, quā nōn sē nec familiam nec patriam suam laudāvit sed Americam ēiusque lēgēs.

Nuntius, qui inscribitur diē ūndēvīcēsimō mēnsis Aprīlis, primum apparuit ad Nuntii Latini.


diē duodecimō mēnsis Aprīlis

13 Apr 2024, 00h25

Līs inter Mexicānōs et Aequitōriānōs;
Dē Indiā et Pakistāniā;
Petrus Pellegrīnī praeses Slōvācōrum;
Dē Sīnicīs speculātōribus;
Terra Novī Eborācī mōta;
Vir aetāte prōvectissimus;
OJ Simpson dē vītā dēcessit.

Nuntius, qui inscribitur diē duodecimō mēnsis Aprīlis, primum apparuit ad Nuntii Latini.


Līs inter Mexicānōs et Aequitōriānōs

Mexicānī et Nicaraguanī omnēs suōs lēgātōs ab Aequitōriā dēduxērunt, postquam custōdēs pūblicī Aequitōriānī impetum in Mexicānōrum lēgātiōnis sēdem fēcerant et Gēorgium Glas, quī ibi asȳlī iūre ūtēbātur, comprehendērunt.  Glas enim, quī ōlim fuerat vice-praeses Aequitōriānōrum, bis damnātus est corruptēlae et pūblicīs vinculīs tenēbātur donec līberātus erat ā praetōre, in quem ipsum altera quaestiō habētur dē dīversō corruptēlae crīmine.  Sed in Glas līberātum dēnuō coepit tertia quaestiō dē corruptēlā habērī. Glas igitur ad Mexicānōrum lēgātiōnem confūgit ut iūs asȳlī sibi posceret, cum dīceret sē propter inimīcitiās politicās in iūs vocārī.  Aequitōriānī porro, antequam impetum in sēdem lēgātiōnis fēcērunt, Mexicānōrum lēgātam persōnam nōn grātam dēnuntiāverant atque eam statim ē finibus ēgredī iusserant.  Aliae gentēs Americānae, inter quās et Brasiliānī et Argentīnī numerantur, impetum in sēdem lēgātiōnis factum, ut rem contrā iūs gentium, strenuē improbāvērunt.

Dē Indiā et Pakistāniā

Postquam diurnāriī Britannī divulgāverant Indōs vigintī hominēs intrā fīnēs Pakistāniānōrum, occīdisse, Rajnath Sing, Indōrum minister mīlitāris nuntiāvit suōs parātos esse in Pakistāniam incursiōnem facere ut fugientēs interficerent latrōnēs.  Magistrātūs autem Pakistāniānī orātiōnem Indicam improbāvērunt.  Nec sōlī Pakistāniānī queruntur dē Indōrum transgressiōnibus, nam etiam Canadēnsēs iam quaestiōnem habent dē morte hominis Sichiēnsis quam suspicantur Indōs sīcāriōs perpetrasse.

Petrus Pellegrīnī praeses Slōvācōrum

Comitiīs habitīs, Petrus Pellegrīnī, princeps senātūs Slōvācōrum, ēlectus est praeses, quō factō auctoritas Robertī Fīcō, ministrī prīmāriī, nullum habēbit aemulum.  Priōrēs enim magistrātūs arma Ūcrāīnēnsibus suppeditāverant, quod populō displicuerat; itaque Fīcō et Pellegrīnī pācis nōmine studium populāre sibi cēpērunt.

Dē Sīnicīs speculātōribus

Quaestiō, quae in Canadā habētur in Sīnicōs speculātōrēs, utrum sē immiscuerint in comitiīs Canadēnsibus habendīs ut candidātōs sibi studiōsiōres prōmōvērent, diē Lūnae audīvit testimōnium speculātōrum Canadēnsium, quōrum societas CSIS litterīs compendiāriīs appellātur.  Speculātōrēs enim Canadēnses affirmant Sērēs clam et fraudē sē interposuisse in comitia Canadēnsium tam annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō quam annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō, quod illīs sine perīculō sit cum magistrātūs nōlint Sērēs pūnīre.  

Suētī magistrātūs iussērunt diurnāriam Sīnicam expellendam, ut quae salūtī populī Suēticī esset perīculōsa.  Illa fertur in Suētiā vixisse vīgintī annōs.

Terra Novī Eborācī mōta

In Novā Caesarēā prope Novum Eborācum, terra tam violenter mōta est, ut vīs paene ad quīntum gradum Richteriānum ascenderit.  Omnēs cīvēs feruntur integrī esse atque incolumēs.

Vir aetāte prōvectissimus

Magistrātūs Perūviānī referunt sē inter suōs cīvēs invēnisse virum omnium aetāte prōvectissimum. Marcelīnus enim Abad, Perūviānus qui Chagallae habitat, fertur quīntō diē mēnsis Aprīlis annō millēsimō nōningintēsimō esse nātus, itaque annōs centum vigintī et quattuōr habēre .

OJ Simpson dē vītā dēcessit

Orenthal Jacobus Simpson, ōlim athlēta nōtus, deinde reus nōtissimus, dē vītā dēcessit.  Vīxit annōs sex et septuāginta.

Nuntius, qui inscribitur diē duodecimō mēnsis Aprīlis, primum apparuit ad Nuntii Latini.


diē tertiō mēnsis Aprīlis

03 Apr 2024, 23h33

Formōsa Mōta;
Sēdes Lēgātiōnis Excīsa;
Dīna Boluarte negat sē magistrātum dēpositūram;
Maliēnsēs comitia quærunt;
Sententia in Samuēl Bankman-Fried dicta;
Venēna in Oregōniā iterum prohibentur;
Iōsēphus Lieberman diem obiit;
Richardus Serra diem obiit.

Nuntius, qui inscribitur diē tertiō mēnsis Aprīlis, primum apparuit ad Nuntii Latini.


Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collēgērunt ac recitant Victōria et Līber et Lībertās et Gavīnus.  Hodiē est tertius diēs mēnsis Aprīlis et, feriīs actīs, vernāle incipit spatium acadēmicum.

Formōsa Mōta

Sub marī terra prope Formōsam īnsulam est vehementer mōta, quō factō in īnsulā ipsā nōnnulla aedificia corruērunt, ac novem hominēs periērunt.  Mōtus terrae, cūius vīs supra septimum gradum Richteriānum ascendisse putātur, etiam in Sīnīs est perceptus.

Sēdes Lēgātiōnis Excīsa

Damascī in Sȳriā, aedificium, quod pars fuerat sēdis lēgātiōnis Persārum, est ab Isrāēlītīs solō aequātum.  Inter aliōs, Mahōmētus Rēza Zahēdī, præfectus Persārum mīlitum ēlectōrum, et ēius adiūtor sunt interfectī.

Dīna Boluarte negat sē magistrātum dēpositūram

Dīna Boluarte, praeses Perūviānōrum, diē Saturnī negāvit sē magistrātum dēpositūram, postquam custōdēs publicī et accūsātor pūblicus domum suam excusserant ut cognōscerent, an illa hōrologia possidēret.  Nam diurnāriī quīdam retulerant eam hōrologia habēre pretiōsa, quod Boluarte ipsa nōn negat—immo hōrologia etiam apertē gerit—quamquam nōn dīcit, unde hōrologia habeat.  Boluarte septima praeses est Perūviānōrum quae creāta est intrā sex annōs; mōs enim est Perūviānīs praesidēs in carcerem condere.  Quārē Perūviānī etiam carcer praesidiāle habent, quod annīs recentiōribus est praesidum plēnum.  Sex ministrī diē Lūnae muneribus suīs subitō abdīcāvērunt.

Maliēnsēs comitia quærunt

Factiōnēs politicae Maliēnsium regimen mīlitāre, quod annō bis millēsimō vīcēsimō rempūblicam ēverterat, rogāvērunt, quando comitia dēnuō habenda essent.  Promittēbat enim exercitus prīmum intrā duōs annōs, deinde mēnse Februāriō hūius annī, sē comitia populō restitūtūrum.  Nunc vērō rogantibus quando arma tōgae cēdant, nullum datur respōnsum.

Sententia in Samuēl Bankman-Fried dicta

Samuēl Bankman-Fried, mēnse Novembre fraudis et interversiōnis damnātus, ut quī octāgiēns milliēns centēna mīlia dollārōrum furātus esset, vigintī quinque annōs vinculīs pūblicīs tenēbitur.  Antequam dēprehensus est, Bankman-Fried nōtissimus cōnatus erat vidērī sectātor novae philosophiae “efficācis hūmānitātis” quae iūvenēs hortātur, ut quam maximam pecūniam ipsī lucrentur quam sīc largiantur aliīs, ut illī merērī videantur.  Kaplan autem praetor causae praefectus dīxit sub speciē falsae illīus “hūmānae” largitiōnis et fraude furtōque ūsum Bankman-Fried temptāvisse senātōrēs magistrātūsque corrumpere.

Venēna in Oregōniā iterum prohibentur

Christīna Kotek, summa magistrātus Oregōniēnsium, novam lēgem probāvit, quā iterum prohibētur nē quis possideat venēna illicita, ut opium cocaīnam methamphetamīnum.  Plēbis scītū enim Oregōniēnsēs annō bis millēsimō vīcēsimō crīmen sustulērunt, ut ūsus venēnī esset medicīs potius curāndus quam magistrātibus pūniendus, sed ex eō tempore multī Oregōniēnsēs venēnīs illicitīs moriuntur, dum paucī venēnō addictī ad bonam valētūdinem medicōrum auxiliō restituuntur.

Iōsēphus Lieberman diem obiit

Iōsēphus Lieberman, ōlim senātor Americānus factiōnis sinistrae et strenuus fautor bellī in Iraquiam gestī, diem obiit.  Vīxit annōs octōginta et duōs.

Richardus Serra diem obiit

Richardus Serra, sculptor Americānus et postmodernus quī et “poēta ferrī” vocitābātur, diem obiit.  Inter ēius opera numeratur Triangulum Wrightiānum, quod in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī stat prope aedēs artium machinālium.  Vīxit Serra annōs octōginta et quīnque.

Nuntius, qui inscribitur diē tertiō mēnsis Aprīlis, primum apparuit ad Nuntii Latini.


diē vīcēsimō septimō mēnsis Martiī

27 Mar 2024, 23h52

Pōns Baltimōrae collāpsus;
Chalifātus Islamicus Moscōviam oppugnat;
Leō Varadkar magistrātū abdicat;
Reclāmātur in Cūbā;
Sīnēnsēs in Pakistāniā occīsī;
Haītia.

Nuntius, qui inscribitur diē vīcēsimō septimō mēnsis Martiī, primum apparuit ad Nuntii Latini.


Hodiē est vīcēsimus septimus diēs mēnsis Martiī, et fēriās vernālēs agimus, quārē nullī adsunt discipulī.

Pōns Baltimōrae collāpsus

Baltimōrae in Terrā Mariae diē Martis pōns, quī nōmen habet ē Franciscō Scōtiō Key, collāpsus est, cum nāvis onerāria pīlam pontis illīsisset.  Vigintī hominēs dēsīderantur.  Tōtus pōns corruit, cūius ruīnae in sinū iacentēs prōhibent nē nāvēs portum petant nēve ē portū ēdūcantur.  Portus Baltimōrae est inter maximōs numerandus; ibi fuit magnum commercium frūmentī, saccharī, salis, carbōnum, raedārum, quod nunc intermittitur.

Chalifātus Islamicus Moscōviam oppugnat

Latrōnēs Chalifātūs Islamicī in ōdēum impetum armis automaticīs fēcērunt et aedificium ipsum flammīs dedērunt.  Centum et triginta cīvēs sunt interfectī, et multī aliī vulnerātī.  Russī autem referunt sē undecim hominēs comprehendisse in Branscō rēgiōne, quæ fīnitima est Ūcraīnae.  Prō suā parte Ūcraīnēnsēs strenuē negant sē terrōre prōmōvendō implicārī.  Speculātōrēs Americānī crēdunt latrōnēs pertinēre ad ISIS-K, pars Chalifātūs Islamicī quae in Afghāniā versārētur et duōs annōs animum in Russōs intenderet propter ea, quae Russī in Afghāniā, Tsetseniā, Sȳriā fēcissent. 

Leō Varadkar magistrātū abdicat

Leō Varadkar, minister prīmārius Hibernōrum, ex inopinātō nuntiāvit sē ob causās tam prīvātās quam pūblicās magistrātū abdicāre.  Ēius factiō, Fine Gael sīve Gēns Hibernica, ab hominibus populāris opiniōnis metiendae perītīs fertur minōre favōre studiōque fruī quam annīs priōribus, dum factiō sinistra, Sinn Fein dicta, prīmum locum obtinet.

Reclāmātur in Cūbā

Cīvēs Cūbānī in regimen reclāmant, ut quī tam frūmentō quam vī ēlectricā saepe careant.  Magistrātūs Cūbānī Americānōs culpant et diurnāriōs capitālistās.

Sīnēnsēs in Pakistāniā occīsī

Quīnque plūrēs Sīnēnsēs sunt in Pakistāniā occīsī, cum vehiculum, māteriā incendiāriā refertum, in agmen raedārum sē impēgisset.  Duo aliī impetūs factī sunt hōc annō in Balūchistāniā prōvinciā, sed hī occīsī sunt in regiōne potius boreālī prope mōlem flūminī oppositam, quam Sīnēnsēs exstruunt ad vim ēlectricam gignendam.  Incertum igitur est, utrum Balūchī latrōnēs, quī in merīdiōnālī parte versantur, an Mahomētānī boreālēs impetum fēcerint, cum neuter grex nuntiāverit sē noxium esse.

Haītia

Extraordinārium Concilium ad rempūblicam restituendam, quod Caricom seu Commūnitas Caribbica abhinc aliquot hebdomadēs nuntāvit cōnstituendum, adhuc nōn est rīte inauguratum.  Nam quī in Concilium conscrībuntur, ā latrōnibus perterrentur.  Nec latrōnēs ipsī omnīnō ad suum libitum grassantur, sed manūs patrōnīs mōrigerantur, quī ipsī ordinis sunt politicī et vī terrōreque ūtuntur ad sua proposita cōnsiliaque prōmōvenda.

Nuntius, qui inscribitur diē vīcēsimō septimō mēnsis Martiī, primum apparuit ad Nuntii Latini.


diē vīcēsimō mēnsis Martiī

21 Mar 2024, 02h22

Vladīmīrus Pūtin quīntum ēlectus,
Portus Pakistāniānus oppugnātus,
Difficultātēs Nigritānae,
Brasilia,
Haītia,
Arsit Elizabētha,
Nuptiae Sīnēnsēs,
SpaceX et satellitēs secrētī,
Kim Jong Un currum dīrigit.

Nuntius, qui inscribitur diē vīcēsimō mēnsis Martiī, primum apparuit ad Nuntii Latini.


Vladīmīrus Pūtin quīntum ēlectus

Suffrāgiīs populāribus in Russiā lātīs, Vladīmīrus Pūtin quīntum ēlectus est præses Russōrum.  In quō certāmine trēs partēs cīvium dedērunt suffrāgia, quōrum novem partēs Pūtin tulit.  Quī etiam gratior populō factus esse vidētur propter bellum, quod in Ucraīnēnsēs gerit.  Ex alterā partē Americānī negāvērunt comitia fuisse iusta līberave, cum obtrectātōrēs nonnullī in carcerem conditī essent vel aliter cohibitī, nē magistrātum ambīrent.  Aemulī autem, quī maximī momentī habēbantur, vidēlicet Eugenius Prigozhin et Alexius Navalny, nuper periērunt.  Comitia habita sunt etiam in regiōnibus, quās Russī ab Ucraīnēnsibus vīcērunt; ipsī Ucrāinēnsēs, quī secundum lēgēs comitia mēnse Martiō exeunte habitūrī erant, propter bellum populāria comitia praetermittunt atque imperium Vladīmīrī Zelensky prōrogant.

Portus Pakistāniānus oppugnātus

Balūchī latrōnēs impetum fēcērunt in Gwadar Portum, quī situs est in Balūchistānā prōvinciā Pakistāniae.  Balūchistānī enim, quī lībertātem sibi cupiunt, dīcunt Sīnēnsēs et Pakistānōs ē prōvinciā auferre dīvitiās quibus Baluchistānī ipsī fruī dēbeant; itaque impetum factum esse in sēdēs speculātōrum Pakistāniānōrum et Sīnēnsium.  Septem latrōnēs interfectī esse referuntur.

Difficultātēs Nigritānae

Mīlitāre regimen Nigritānōrum, quod nōn sine Russōrum auxiliō populārem formam reīpūblicae mēnse Iūliō ēverterat et mīlitēs Gallōs expulserat, diē Saturnī nuntiāvit sē velle foedus abrumpere, quō Americānīs licet intrā Nigritānōrum fīnēs castra pōnere ad latrōnēs reprimendōs.  Americānī enim bīna castra statīva fēcērunt, unde āeroplāna automata mitterent quae Chalifātum Islāmicum et al Qaedam et aliōs latrōnēs per tōtam regiōnem debellārent.  Difficultātēs inter Nigritānōs et Americānōs ortae esse feruntur ex urāniō, quod Persae cupiunt ē Nigritānīs emere ad arma atomica sibi paranda.

Brasilia

In Brasiliā, Marcus Antōnius Frāter Gomēsius, quī imperātor fuit exercitūs Brasiliānī, et Carolus de Almeidā Baptista, quī praefectus erat mīlitum āeriōrum, testimōnium in Iāīr Bolsonārum, pristinum praesidem, dedērunt dē coniūrātiōne, quā Bolsonārus fertur voluisse rempūblicam ēvertere nē sociālistae summam caperent auctōritātem, quam suffrāgia populāria iīs iam tradidissent.  Secundum testimōnium, tantum classis nāvālis parāta erat Bolsonārum adiuvāre.

Haītia 

In Haītiā, Iacōbus Chérizier, quī et “Barbacōa” appellātur, ordinī politicō per Whatsapp rēte sociāle minātus est, dīcēns sē scītūrum an fīliī uxōrēsque eōrum, quī rempūblicam gubernāre vellent, in Haītiā essent.  Domus porrō Franciscī Elbe, praefectī custōdum pūblicōrum, est diē Iōvis accēnsa.  Ariēl Henrīcus, tyrannus Haītiēnsium nullō populārī suffrāgiō ēlectus, in īnsulā Sanctī Iōhannis manet, et quantulumcumque ēius regiminis restat in manūs Michaēlis Patrīciī Boisvert dēvēnit.  Concilium autem extraordinārium ad populārem formam reīpūblicae restituendam, cui secundum cōnsilia Commūnitātis Carribicae novus sēligendus est magistrātus quī pācem in īnsulam impōnat, nōndum est constitūtum, et latrōnēs pergunt līberī grassārī.  Corius Mills, senātor Flōridānus, bis in Haītiam suō Marte helicopterō ingressus vigintī et trēs cīvēs Americānōs integrōs incolumēsque ex Haītiā ēduxit.

Arsit Elizabētha

Britannōrum nāvis āeroplānigera, cui nōmen Elizabētha, arsit diē Veneris.  Incendium enim putātur factum esse in machinā ad āerem temperandum.  Decem nautae in valētūdinārium dēlātī referuntur nōn esse vulnerātī.  Utraque nāvis āeroplānigera et Britannica parum ūtilis putātur fore in bellō neque dēfendī posse sine auxiliō Americānōrum, ac Britannica classis ūnam tantum possidet nāvem onerāriam quae arma frūmentumque nāvī āeroplānigerae suppeditet.  Neutra igitur ad Rubrum Mare missa est, quae commercium ab Houthiānīs tueātur.

Nuptiae Sīnēnsēs

Annō praeteritō numerus Sīnēnsium nuptiās celebrantium est octāvā parte auctus.  Magistrātūs enim, sollicitī nē Sīnæ futūrīs cīvibus prīventur, cōnantur iuvenēs hortārī ut mātrimōniō coniungantur.  Hōc autem annō, quippe quī sit secundum Sīnicam astrologiam annus dracōnis itaque fēlix et fortūnātus, numerus īnfantium crescit.

SpaceX et satellitēs secrētī

Diurnāriī Reuteriānī divulgāvērunt prīvatam societātem ad caelum explōrandum, SpaceX dictam, secrētam classem satellitum parāre in caelum mittendam, nē quā gēns possit quidquam Americānōs cēlāre.  Nam satellitēs, quibus aliae gentēs ūtuntur, paucī sunt et nōtās viās per caelum metiuntur hōrīs statūtīs; itaque adversāriī possunt illīs temporibus vītāre nē quid arcānum sub dīvō agant.  Novī autem satellitēs Americānī, quōrum classis vocātur “clipeus caelestis,” constat permultīs parvīs instrumentīs quibus omnia semper observārī possunt, neque potest tōta classis ūnō ictū dēlērī.

Dē Indōrum armīs atomicīs

Indī novum missile in cælum mīsērunt quod potest multa arma atomica ferre, quōrum ūnum quodque potest suam dēsignātam urbem excīdere.  Ante hoc tempus, tantum quattuor gentēs, vidēlicet Americānī et Russī et Sīnēnsēs et Gallī, eam artem bellicam didicērunt.  

Kim Jong Un currum dīrigit

Kim Jong Un, tyrannus Corēæ Boreālis, ipse coriaceō thōrāce indūtus novum currum cataphractum suā manū gubernāvit inter exercitia mīlitāria.  Ut solet, Kim hortātus est mīlitēs ut sē parent ad bellum in Corēānōs Merīdiānōs et in Americānōs gerendum.  Mēnse porrō Iānuāriō Kim iussit statuam, quam posuerat in eā spē, ut Corēae duae ūna per pācem concordiamque fierent, detrahendam.

Nuntius, qui inscribitur diē vīcēsimō mēnsis Martiī, primum apparuit ad Nuntii Latini.



____________________________________