Solis die 13 mensis Septembris 2026

MISCELLANEA

ALOISI AESCHLIMAN ADELPHAE
ACTA LUDIS THALENSIBUS

EGIT PATRICIA AESCHLIMAN
MODOS FECIT R.W. ENOCH TIBIIS PARIBUS TOTA
ANGLICA IOHANNAE AUSTENAE

Si quis vestrum sales Plautinos in deliciis habeat, purumve Terentii sermonem sit umquam admiratus, modeste velim suadere ut novam spectet comoediam Latinam nuperrime in illo pellicularum repositorio q.d. Youtube ab R.W. Enoch et Lucio Ranieri divulgatam!

Scripta est fabula ita ut, quantum in sese fuit, scriptor cum genus scribendi tum metricas rationes antiquorum comicorum aemularetur. Atque cum aetate renascentium artium haud pauci homines disertissimi animos ad fabulas scribendas applicarint, haud sciam an his decem saeculis prorsus nemo Latinam comoediam ita contexere potuerit ut (id quod in hac nova fabula videtur esse factum) haberetur ratio metricarum legum ab recentioribus Philologis repertarum. Huc vero accedit quod est admiratione longe dignissimum: novos modos musicos fecit homo in antiqua re musica peritissimus simul et doctissimus R.W. Enoch--immo non tantum modos fecit sed tibicen buccas ipse in scaena sufflavit! Ad tibias antiquas, inquam, histriones versus eiusdem generis cecinerunt qui in theatris antiquis cani solerent (hoc est quotquot non senarii sunt)! 

Quid multis? Quamvis in hoc opere quae carpant semper possint invenire Momi, ne fabulae scriptor, tibicen, histriones sibi videantur frustra tantam sumpsisse operam, vos etiam atque etiam rogo ut huic incepto faveatis. Optime vero id fecerit quisquis cum aliqua delectatione fabulam spectarit. Valete.

Prologus - Thomas (Carduelis) von Stieglitz
Fridericus Augustus Wolfius, Senex - Uvius Fonticola
Laurentius Valla - Luke (Lucius) Ranieri
Fridericus Augustus Wolfius, Adolescens - Aloysius Aeschliman
Helena - Patricia Craig Aeschliman
Marianna - Elzbieta (Elisabetha) Gorka
Ioannes - Nathaniel (Adeodatus) Privitt
Philargyra / Lucia - Nissa Maria Flanders
Chremes / Brendanus - Brad (Bradleius) Van Uden
Chrysis - Helen Hickman
Myrrhina / Virgo Gravida - Katherine (Penelope) Bradshaw
Ebrius vir / Tabellarius - Jack Riley

Plura de fabula discere potestis hic: https://www.palaestralatina.com/adelphae

En retiale ligamentum: https://www.youtube.com/watch?v=pSOR7IdZJAc&t=2453s

Scripsit Aloysius Aeschliman


THALIA, de ludis scaenicis omnium Gentium
IN MEMORIAM PROFESSORIS VALAFRIDI STROH
Nuntii Novissimi Latini Televisifici
Cum ChatGPT LATINE colloqui
De conventu IV Collegii Latinitatis Malacae peracto
Quartumne bellum poenicum?
IMPERATOR
Parva Hinnula
Percontatio Siderei Chiong
LUSTRATIONES LATINAE IN MUSEO MATRITENSE "EL PRADO"
DISPUTATIO DE BELLO UKRAINICO
MEDEA
TRES CAPRI ASPERI
COLLOQVIA BARCINONENSIA III
COLLOQVIA BARCINONENSIA II
COLLOQVIA BARCINONENSIA I
VA(8) : 40