Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

ACROAMATA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

SECUNDA MENSA




Secunda Mensa Ep. 155: De Vere et Pausa Vernali

15 Apr 2024, 07h00

Hoc episodium incidimus media mensis Martis et de Vere appropinquanti et in Baltimoria et Colorato collocuti sumus. Timotheus quaeritur de herbis molestis removendis.



Secunda Mensa, Ep 154: De bellariis Paschae

08 Apr 2024, 10h30

Hoc in episodio, de bellariis Paschae loquimur. Estne tibi, o auscultator carissime, bellarium praeoptatum huius temporis anni?



Secunda Mensa, Ep. 153: De moribus Thomae Mori

25 Mar 2024, 11h46

Hoc in episodio, epistulam Erasmi legimus, in qua moribus culinariis ipsissimi Thomae Mori describuntur.



Secunda Mensa Ep. 151 De Lagoena Plena Liquoris Putridi

18 Mar 2024, 15h30

Timotheus narrationem refert de lagoena ignota quam aperuit, horriblile olfactu. De lagoenis discipulorum relictis monemus.



Secunda Mensa, Ep 151: Apud Biduum Virginianum, cum Latinitate Animi Causa

08 Mar 2024, 12h13

Hoc in episodio, Catherina versatur apud Argillamontem cum nonnullis amicis et veterrimis et novis. Periocundum erat Biduum Virginianum celebrare et cum multis congerronibus lepidissimis tempus degere.




____________________________________