Lunae die 13 mensis Aprilis 2026

HELLENICA

DE VERSIBUS EMPEDOCLIS REPERTIS

          Incogniti diutissime manserunt

In archivo Aegytio, ineunte mense Aprili triginta versus philosophi Agrigentini Empedolis inventi sunt  : fragmentum papyri  incongnitum diutissime  manserat donec papyrologus Universitatis Leodii Nathan Carlig attente studuit illi P.Fouad inv.218 a quo exierunt versus nondum editi, adhuc ab aliis prolati, inter quos  Plato, Aristoteles, Plutarchus. Fragmentum putatur pars papyri Argentorati ab antiquitate cogniti.

Quod exstat de versibus , agitur de doctrina effluvii et sensuum perceptione ex qua omnia particulas non manifestas edunt praesertim  oculis perceptas (Περ φύσεως). Studium papyri inducit in atomismum, primum in Democritum, cuius cogitatio pertinet ad particulas invisibiles in vacuum se moventes.                         

                          ALIA DE EMPEDOCLE

Empedocles natus est V saeculo a.C.n. Ἀκργαντι, Latine Agrigenti, cuius est ratio quattuor elementorum (ιζώματα) totius mundi, quae sunt terra, aqua, ignis, aër. At fuit non solum insignis philosophus, qui atomismum praevenit, sed etiam medicus, orator, vir prope mythicus eius aetatis. Etiam eius mors fabulosa videtur: dicitur se coniecisse in Aetnam, quasi naturam divinam et immortalem probare voluisset.  

« φίλοι, ο μέγ στυ κατ ξανθο κράγαντος / ναίετε ν᾿ κρ στεος, γαθν μελεδήμονες ργων, / ... χαίρετ· γ δ μν θες μβροτος, οκέτι θνητς / πωλεμαι...» (Καθαρμοί)

Amici, in magna urbe, apud flavum ᾿Ακργαντα, viventes / in arce, bene factis consulentes/…salvete, versor inter vos deus aeternus, non iam mortalis…

Scripsit Lydia Ariminensis


DE VERSIBUS EMPEDOCLIS REPERTIS
῾ΙΣΤΟΡΙΑ ET HISTORIA
LEONIDAS TARENTINUS
AESTUANS MARE...
MARIS PERICULA