Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

ACROAMATA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

RUMAK

De Latinitate et de rebus aegypticis



Legamus Senecam! Lib. I, Ep. 4

Pergimus in serie nostra de Seneca philosopho, quem legemus et explanabimus! Vultisne Latine discere dum alia facitis? Exstat applicatio nomine "Legentibus", quae opera magnorum Latinorum auctorum recitata et audibilia praebet. Inter lectorum voces et Marinae et meam invenire poteritis! Tessera nostra RUMUS10 pretio diminuto accipere poteritis! ▶️ Nexus: https://latinitium.com/legentibus-subscription-signup ▶️ Tessera: RUMUS10

275 views • Apr 19, 2024


Legamus Senecam! Lib. I, Ep. 3 ad Lucilium - Live in Latin!

Emite applicationem ad "Legentibus" decima parte deminuto pretio ope tesserae RUMUS10: https://latinitium.com/legentibus-subscription-signup

737 views • Apr 5, 2024


Anniversary of the Treaty of Rome 🇪🇺 - Horatius, carmen III, XXVII - Europa - Latin recitation

Hodie, a. d. VIII Kal. Iun., celebramus anniversarium foederis Romani, quod ictum est hoc die anno MM.DCC.X a.V.c. Ad faustum eventum celebrandum elegi Horatii c. XXVII l. III, in quo Europes fabulam narrat. Subscribite canali meo si plura huius generis audire vultis necnon subscribite "Legentibus", ubi multa opera et longiora, necnon prosa oratione scripta, litterarum Latinarum recitantem audire poteritis :-)

241 views • Mar 25, 2024


Legamus Senecam 2: Live in Latin, Epistula 2 ad Lucilium

969 views • Mar 23, 2024


He/She in Antiquity 🏳️‍🌈​ - Catullus, carmen LXIII: Attis - Latin recitation

Hodie XI Kal. Apr. Tristia celebramus, quo festo Attidis mors defletur, qui ab amante sua Cybele furore infectus se silice eviraverat. Dea autem misericors permisit ut eius corpus non deperiret, eius coma crescere pergeret, ipse quotannis per herbam ex humo, in quo eius virilia ipsa dea condiderat, renasceretur. Huic fabulae Catullus poeta formam dedit miram admodum, qua conscientia generis ipsa personae principis dramatis, Attidis scilicet, continuo post evirationem mutatur: is/ea enim ex eo momento in identitate generis sua titubat et nunc ad se pronominibus masculinis, nunc femininis utitur. Aliquid admodum modernum! Versus galliambus, quo hoc carmen conscriptum est, constat ex duobus hemistichiis, altero scilicet ex anapaesto vel spondeo, iambo, baccheo, altero ex anapaesto vel spondeo, tribrachy vel iambo, iambo. Recitatio Catulli carminis LXIII Hic est forma carminis qua usus sum: https://latin.packhum.org/loc/472/1/60/56-73@1#60 Si contenta mea sustinere vultis, quaeso subscribite ;-D necnon subscribite canali Musae Pedestris! https://www.youtube.com/@MusaPedestris

307 views • Mar 22, 2024


____________________________________