NUNDINAE SUNT!
Ex omni agro fundoque in vici aream conveniunt agricolae et pecuarii: supra ligneas mensas fructus, olera varia, varia casei carnisque genera ponunt vendendi causa.
Cives, quasi festus sit dies, domo egrediuntur, parati non modo ad escam edendam, verum etiam ad facetias accipiendas proferendasque, ut fieri solet in nundinis.
Etenim est qui a sinistra parte, apud mensam fructibus oleribusque refertam, quamvis debili fragilique corpore, elatissima voce clamat: “Ad me veniiiite!! Veniiite! Eurones duo tantum, et omnia vestra eeeruuunt!! Nisi ad me conveneritis, numquam Paradisi delicias gustabitis! Cura, patientia, amore in horto meo usus sum, quae nisi haberem non Dominus fructuum ab omnibus vocatus essem!!!!!”
Respondet alius a dextera, bonis lateribus: “Caseo et ooooovis!! Caseo et ovis opus est vobis, si firmo corpore atque bene constituto esse velitis! Aspicite collegam meum, qui tantum fructus proponit: si ova et caseum sumpsisset, non tam caducus videretur!! Ova et caseuuuum!!!!”
Adest etiam homunculus quidam: non clamat ille, non appellat emptores: soluto et quieto animo apud mensam suam stat, cantitat, et cantitans omnia sua vendit; qui eum bene noverunt “cantorem philosophum” vocant.
Ille dicere solet: “Si quis, vendendi causa, clamitat atque vociferatur, non ut merces suas venum det id agit, sed quia non firmo est animo. Qui contra leni voce merces suas proponat, non modo plus commercii suscitet, verum etiam melius aetatem suam terat. Mementote maiorem esse vim in animo audientis quam in eloquio perorantis!” Emptor quidam autem: “Homines tamen venditorem clamantem laudant, et magna frequentia ad illum conveniunt”. Cui respondet philosophus: “Confiteor: illum laudant, sed apud me olera emunt...” Rident et placidi ei consentiunt emptores.
Interdum vir quidam in nos incurrit, qui allium tantum vendit: “Allium! Allium!”, iterum iterumque submissa voce profert, et subito nobiscum quaerimus: “Quomodo potest bonam degere vitam qui allium tantum venum dat? Si quis autem et olera et ova et caseum nundinetur, nullam habeat indigentiam! O homuncule mi, si plures vendidisses merces, magis tuam munisses senectam!”
Nundinae sunt!
Scripsit Iulius Sansonetti - 19/02/2026 08h43
DE FAMULABUS EXTERIS IN SINGAPURA LABORANTIBUS
CALAMITAS CONTRA LOCORUM NATURAM ET SOCIETATEM
DE GREGE MUSICO COREANO QUI E NULLA COREANA CONSTAT
IAMNE INDIA HABITATORUM NUMERO SINAS PRAETERIIT?
DE LEGE FRANCOGALLICA PENSIONUM