Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

FRANCISCUS LEPORE

Nuntii Latini


Antonius La Penna ad caelestes abiit

14 Apr 2024, 06h25
Latinitatis cultor maximis laudibus celebratus senex undecentum annorum mortuus est

Florentiae, qua in urbe iam amplius lustris tredecim vitam degebat, Antonius La Penna, domo Bisacia, a. d. V Id. Mart. obiit centesimum agens annum. Pisis in nobilissima schola, quod vulgo La Normale nuncupatur, universitariis studiis addictus eodemque in athenaeo, ubi summa existimatione apud Caesarem Giarratano praesertimque Georgium Pasquali floruit, humanarum litterarum lauream meritus, quinque et triginta annos in Florentina studiorum Universitate Latinitatis scriptorum historiam sapienter docuit, triginta vero annos apud Pisanum athenaeum, quod supra dixi, antiquarum litterarum doctrinae tradendae munere functus est.


Alexander Demidenko in carcere obiit

10 Apr 2024, 00h00
Acerrimus pacis propugnator, Vladimiro Putin numquam concors, die Veneris vitam amisit

Heri nuntiatum est praeterita hebdomada Alexandrum Demidenko, qui, cum ballistulae igniferae possessionis delatus esset, sed enim, quoniam nonnullis Ucrainis in Russiam deportatis, qui sani et salvi in patriam reverterent, opem tulerat, vinculis mandatus,  septimum iam mensem in publicae custodiae loco apud urbem Leocopolim, quae vulgo Belgorod dicitur, cautionis causa detinebatur, animam efflavisse anno aetatis suae uno et sexagesimo. Ferunt acerrimum illum pacis propugnatorem perennemque Vladimiri Putin adversarium, postquam in cruciatum datus est, mortem sibi conscivisse.


Caietanus Pesce hac e vita discessit

05 Apr 2024, 00h00
Artifex maximis laudibus celebratus periit annum agens quintum et octogesimum

Caietanus Pesce, domo Spedia, nudius tertius, septendecim aetatis lustris nondum expletis, Novi Eboraci, qua in urbe domicilium multos iam annos habebat, mortem obiit. Qui, modernae artis architectonicae praecursor et artifex maximis laudibus celebratus, insignem famam, supellectilem domesticam designando miraque simulacra sculpendo, consecutus est.


Meditationes de Via Crucis a iuvene homosexuali scriptae

30 Mar 2024, 01h00
Quem libellum editorialis domus, quam Albertus Castelvecchi condidit, nuper in vulgus misit

Heri, Feria Sexta in Parasceve, cum iam sol occidisset, pium Viae Crucis exercitium Romae in Amphitheatro Flavio, quod omnes Colosseum vocant, sueto more peractum est. Qua die, ut Ioannes Paulus PP. II in Epistula Apostolica, quae a verbis Novo millenio ineunte incipit, recte scripsit, «etiamnunc pergit Ecclesia» faciem Iesu «cruentatam contemplari, ubi et Dei absconditur vita et mundi offertur salus. Attamen sistere haud potest eius Christi vultus contemplatio ad Ipsius cruci adfixi imaginem. Etenim est Ille Resuscitatus!» (nr. 24). Nihil igitur opportunius, quam usque ad Paschatis sollemnia Calvariae mysterium meditari, in quo hominis quoque mysterium abditur. Hunc ad finem novissimum librum, qui Italico sermone Via Crucis di un ragazzo gay inscribitur ac Latine verti potest ut Meditationes de Via Crucis a iuvene homosexuali scriptae, putamus validum auxilium et aptissimum. Quod opus duodeoctoginta paginis constans, praefatione et conclusione instructum, quarum illam Franciscus Savino, Cassanensis Antistes et Italicorum Episcoporum Coetus praesidis vices gerens, hanc Sergius Massironi, clarus theologus et consultor Dicasterii ad integram humanam progressionem fovendam, doctrina pietateque christiana exaravit, miris ornatum imaginibus, quas artifices Ferrariofrères depinxerunt, Aloisius Testa, domo Abellino, doctor Universitatis studiorum Insubriae iuri publico comparato tradendo, amoris intellectu composuit et perspicuis illis Castelvecchiensis officinae librariae typis excudendum curavit. Iesu Christi ad Calvariam iter, quod antiquo more per quindecim stationes recolitur, eiusdemque supremos cruciatus contemplans, auctor misericordem Patris amorem, quem Filius in cruce per Spiritum Sanctum plene revelavit et donavit, pro omnibus, etiam homosexualibus, esse commeminit omnique asseverarione affirmat eos, qui, quamquam christiano gloriantur nomine, per saecla viros mulieresque innumerabiles tantum ob propensionem sexualem afflictaverunt iisdemque dedecoris notam inusserunt, quae haec nostris quoque temporibus facere non desinunt, evangelico nuntio profecto contradicere. Nec denique silentio praetereundum est aureum hunc libellum Georgio et Antonino, anno MCMLXXX in Giarrarum suburbio impie necatis, imprimis esse dicatum.

 


In Bibliotheca Gallaratensi magna legentibus exedra Victoriae Amelina dicata est

27 Mar 2024, 01h00
Lapis Ucrainae scriptricis poetriaeque memoriae inscriptus heri vesperi positus est

Mediolanensis civitas Victoriae Amelina, a sanguinariis militibus Russicis superiore anno trucidata, quae Ucrainorum gentis gloria decusque merito praedicatur, sollemnes honores tribuit. Etenim die hesterno, hora sexta post meridiem, maximum libris pervolutandis conclave, quod est in Bibliotheca Gallaratensi, scriptrici poetriaeque illi dicatum est. Lapidem vero eiusdem memoriae inscriptum Thomas Sacchi, in Municipii administratorum Coetum adscitus ac praepositus Culturae provehendae, coram Victoria Fufalko, generalis Ucrainae consulis vices gerente, Christiano Rocca, moderatore interretialis ephemeridis, cui index Linkiesta, Irena Grusha, Ucrainae linguae et Ucrainitatis scriptorum historiae profestrice, omnibusque praesentibus posuit.



____________________________________