Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

DODECAFONIA

Nulla rosa sine spina


De stilla curiosa

05 Nov 2023, 09h59
Olim erat aquae stilla cui nomen erat Guttula. Guttula vivacissima et curiosa erat. Quam ob rem, quodam die, stillula statuit nebulam, in qua habitabat, relinquere ut iter per terram inciperet. Dum lente in terram cadebat, Guttula pulchritudinem mundi sub se notavit. Vidit arbores, flores, animalia et homines qui eam ipsam ad eorum vitam necessariam putabant. …

Leggi tutto De stilla curiosa


Olim erat aquae stilla cui nomen erat Guttula.

Guttula vivacissima et curiosa erat. Quam ob rem, quodam die, stillula statuit nebulam, in qua habitabat, relinquere ut iter per terram inciperet. Dum lente in terram cadebat, Guttula pulchritudinem mundi sub se notavit. Vidit arbores, flores, animalia et homines qui eam ipsam ad eorum vitam necessariam putabant.

Ubi Guttula tandem terram attigit, in solum penetravit et plantas nutrire coepit. Quae uberes crescere coeperunt et fructus deliciosos producere, qui animantia et homines aluerunt. Ex illo tempore, Guttula iter cum aliis stillis per totum caelum facere gaudebat, ad firmitatem plantarum augendam, ad fluminum cursus implendos et ad mundi pulchritudinem servandam. Tamen, die quodam, stillae permultae vehementem tempestatem concitarunt, quae regionem percussit. Pluviae tam opimae erant ut flumina inundarent et ingens diluvium suscitarent. Guttula  ob incommoda, quae provocaverat, etiamsi non culpa sua, dolore longe afflicta est.

Haec fabula nobis in memoriam revocat ut, etiamsi aqua donum pretiosum sit, devastationem, quando abundat, ferre possit. Maxime igitur interest ut omnes operent ad calamitates naturales, sicut inundationes, vitandas et gentes infirmas protegendas. Stillula nos docet etiam parvam aquae stillam magnam in mundo vim habere posse.


Lepus et testudo

22 Oct 2023, 09h21
Fabulam scripsi ChatGPT adiuvante. Quid de exitu censetis? Olim erat lepus festinus, qui in silva magna vivebat. Animal velocissimum erat et semper de celeritate sua gloriabatur. Forte lepus testudinem invenit. Testudo lenta et tarda erat, sed sapientia superabat celeritatem leporis. Lepus eam derisit, dicens: “Quam lenta es! Num me superare potes?”. Testudo serius respondit: “Non …

Leggi tutto Lepus et testudo


Fabulam scripsi ChatGPT adiuvante. Quid de exitu censetis?

Olim erat lepus festinus, qui in silva magna vivebat. Animal velocissimum erat et semper de celeritate sua gloriabatur. Forte lepus testudinem invenit. Testudo lenta et tarda erat, sed sapientia superabat celeritatem leporis. Lepus eam derisit, dicens: “Quam lenta es! Num me superare potes?”. Testudo serius respondit: “Non celeritas, sed constantia est virtus vera. Si nos ad arborem illuc concurremus, ego vero te, quamvis velocem, in cursu tamen superabo”. Lepus contempsit verba testudinis et quam celerrime cucurrit ad metam. Sed cum ad arborem pervenisset, lassus et fatigatus sedit. Interim, testudo pedetentim ad arborem tranquilla progrediebatur. Itinere peracto, vidit lepum stantem ibi sub umbra arboris. Testudo tunc dixit: “Ut vides, lepus, celeritas non semper vincit. In constantia et perseverantia autem vera virtus est”. Exemplum hoc lepus comprehendit, novit sapientiam testudinis esse maximi momenti, et ab illo die amicitiam cum testudine iunxit.

Declarat haec fabula, multos homines ad res conficiendas egregie natura esse conformatos, sed superbia atque praesumptione perditos fieri. Contra vero, constantia et studio naturae vitia quamplurimos superare.


De dictatore

09 Apr 2023, 15h46
Si ad conspectum Vladimiri Putin, terribilis Foederationis Russicae praesidentis,  admitterer, hanc neniam a Iohanne Rodari scriptam ei legerem: De dictatore Punctum parvulum, superbum iracundumque, “Post me – clamabat – finis mundi adveniet!” Verba reclamaverunt: Sed quos gryllos habet in capite? Credit se esse Punctum-et satis, et non est aliud nisi Punctum-et nova linea”. Plane solum in media …

Leggi tutto De dictatore


Si ad conspectum Vladimiri Putin, terribilis Foederationis Russicae praesidentis,  admitterer, hanc neniam a Iohanne Rodari scriptam ei legerem:

De dictatore

Punctum parvulum,

superbum iracundumque,

“Post me – clamabat –

finis mundi adveniet!”

Verba reclamaverunt:

Sed quos gryllos habet in capite?

Credit se esse Punctum-et satis,

et non est aliud nisi Punctum-et nova linea”.

Plane solum in media pagina

in periculo inops consilii et auxilii id deserere,

et orbis terrarum

unam post lineam infra perrexit.

(Gianni Rodari, “Filastrocche in cielo e in terra”, Einaudi, Torino, 1973)


Intervigilium

03 Apr 2022, 16h08
Omnibus notum est quam horribile scelus bellum esse. Conflictus recens, a Russicis contra Ucrainam suscitatus, nostris sub oculis posuit crimina horrenda ab aggressoribus perpetrata. Nobis tales atrocitates denuntiare desistendum est numquam. Quod fecerunt poetae eximii et antiqui et moderni. Inter eos Iosephus Ungaretti, praeclarus scriptor qui in bello mundano primo pugnavit, in versibus suis bellum …

Leggi tutto Intervigilium


Omnibus notum est quam horribile scelus bellum esse. Conflictus recens, a Russicis contra Ucrainam suscitatus, nostris sub oculis posuit crimina horrenda ab aggressoribus perpetrata. Nobis tales atrocitates denuntiare desistendum est numquam. Quod fecerunt poetae eximii et antiqui et moderni. Inter eos Iosephus Ungaretti, praeclarus scriptor qui in bello mundano primo pugnavit, in versibus suis bellum aperte damnavit. In carmine cui titulus est “In dormiveglia“, hoc modo condicionem animi sui descripsit dum in vallo erat.

Intervigilium

Subvenio noctem stupratam

Aer transfixus est

sicut tela terebrata

missilibus

hominum

retractorum

in vallis

sicut cochleae in eorum tegmine

Mihi videtur

laboriosa

turba lapidariorum

percutere pavimentum

ex petra lavica factum

viarum mearum

et videor id auscultare

semisomnus


De Summo Poeta celebrando – I

07 Feb 2021, 16h27
Currente anno MMXXI anniversarium recurrit obitus Dantis Alagherii, qui vita defunctus est anno MCCCXXI, die XIV mensis Septembris, Ravennae. Dantes, Summus Poeta a nobis Italis appellatus, quia pater linguae Italicae putandus est necnon pater patriae nostrae, celeberrimus toto in orbe terrarum est maxime quia Divinam Comoediam scripsit. Opus narrat Dantis iter ad caelorum regnum et visionem …

Leggi tutto De Summo Poeta celebrando – I


Currente anno MMXXI anniversarium recurrit obitus Dantis Alagherii, qui vita defunctus est anno MCCCXXI, die XIV mensis Septembris, Ravennae. Dantes, Summus Poeta a nobis Italis appellatus, quia pater linguae Italicae putandus est necnon pater patriae nostrae, celeberrimus toto in orbe terrarum est maxime quia Divinam Comoediam scripsit. Opus narrat Dantis iter ad caelorum regnum et visionem Dei, Inferno Purgatorioque visitatis, ducibus primum Vergilio deinde Beatrice, muliere quam Dantes semper caste amavit.

Nos Itali iam a mense Ianuarii variis modis DCC annos praeteritos post poetae mortem celebrare incepimus: lecturas Dantis, expositiones, spectacula instruximus et multa alia eventura sunt hoc anno MMXXI, qui “dantescus” a nobis nominatus est, id est annus Summo Poetae dicatus.

Ego quoque poetam quem maxime inter alios diligo commemorare volo, non modo sollemni, ut saepe fit, sed levi ac amoeno. Decrevi igitur in linguam Latinam vertere nonnullas narrationes pictas, quas Marcellus Toninelli collegit in libro cui titulus est “La Divina Commedia a fumetti”.

Ecce narratio prima. Laete fruamini, lectores!



____________________________________