Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

IN AVERSA CHARTA

angulus ludicer discipulorum qui linguam Latinam colunt in lyceo Serrallarga (Blanes, Cat., Hispania)


Incerta quaestio: de morte Amaliae Earhartis

02 May 2019, 17h02

  
De morte Amaliae Earhartis magna dissensio est. Sunt enim qui aviatricem in aerio per totam orbem transitu adfirment mortuam esse. Sunt autem qui a gubernatoribus in Civitates Foederatas Americae cum nova identitate receptam Amaliam esse censeant.
Anno Domini MCMXL fuerunt in quadam Oceani Pacifici insula feminea ossa a Britannicis inventa cum arcanis rebus aliis. Ita sunt praeterea qui incertam quaestionem tandem solvisse adfirmant.
Ubi praeclarissima requiescat aeroplanorum gubernatrix ignota res adhuc nobis permanet permanebitque fortasse per omnia tempora humanitatis.

Iker Pascual scripsit (2n Batxillerat)
exempla Ciceronis et Plinii imitatus


Tabernae Romanae

04 Apr 2019, 19h34

Nuper viam Romanam cum tabernis confecimus. De singulis tabernis atque artificibus scripsimus.  Ecce imagines harum viarum.

                          
(4t ESO)


Venditur (II)

30 May 2017, 18h36

Villa magno horto omnino circumdatur. Atrium aditum habet per hortum. Caldarium post impluvium est, et a dextra cubiculum servorum est, quod latrinam servorum includit.
A laeva sunt singula cubicula dominis et liberis, et ante ea, a dextra, tablinum et latrina dominis et liberis sunt.
Denique ante loca servorum, a laeva, est triclinium et culina, quae adiacet triclinium a dextra.

Iker Pascual fecit (4t ESO)
(Verbis electissimis ex Plinii (Minoris) epistula II 17)


Venditur

25 May 2017, 15h16

(Descriptio)


"In prima parte domus est vestibulum. Adiacet taberna et oecus. Post vestibulum est atrium pulchrum. In medio atrio est impluvium. A dextra sunt culina et tablinum. Deinde atrium est hilare et politum peristylum. Cohaerent spatiosa cubicula. Sequitur modicum tablinum et hortus effusus et elegans".

Eduard Carrascosa et Mireia Ametller fecerunt 
(4t ESO) verbis electissimis ex Plinii (Minoris) epistula (II, 17)


De patria Christophori Columbi

14 May 2017, 09h37

De patria Christophori Columbi, qui explorator praeclarissimus fuit, incerta quaestio est. Columbum Genuenses ciuem esse dicunt suum, Hispani repetunt et Catalani suum esse confirmant. Quis primus ad Americam pervenerit, magna dissensio de re est. Permulti pugnant inter se atque contendunt quia gloriam habere cupiunt. Multi historici hodieque consequi veritatem conantur.

Sergi Fàbregas Vila-Puig scripsit (2n Batxillerat)
exempla Ciceronis et Plinii imitatus (Cic. Pro Archia Poeta 19 + Plin. N. H. XXXV, 5 )




____________________________________