Lunae die 13 mensis Aprilis 2026

HOMINES

SIC TRANSIT GLORIA MUNDI

Sexaginta anni acti sunt a maxima de musici Ioannis Lennon verbis controversia

Textus scriptus colloquii percontativi die quarto ante Nonas Martias –anno millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, sexaginta igitur abhinc annos– foras in Britannia datus est in quo gregis musici Anglici nomine Beatles sodalis Ioannes Lennon, cantor notissimus ac melodiarum compositor apprime peritus, eosdem Beatles dixerat (quos quidam ob litterarum assonationem Beatulos, allusione de coleopteris beetles Anglice– sublata et illius beat –ictus vel rhythmi– mentione neglecta, Latine vocant) maiore in populi gratia iam esse quam ipsum Iesum; ut verum dicam, alia adiecit quae Iesu Christi religioni, si non Iesu ipsi Christo, adversa duci possent, cum deminutum in mundo moderno Christianorum rituum et praeceptorum momentum more suo efferret. Hoc colloquium, cum diurnaria quadam peractum et in diario Anglico Evening Standard primum editum, non multorum in Britannia animos commovit aut irritavit, quasi nollent Christicolae Britannici Beatulo Ioanni ius mentem suam libere patefaciendi denegare aut eundem ioculariter talia fatum esse censerent.

In Civitatibus Foederatis Americae tamen, non statim sed post paucos eodem anno menses, cum iam aestas esset, multae reclamationes et dissensionis manifestationes habitae sunt: Beatulorum disci musici et imagines collatae coram omnibus in viis et plateis combustae sunt, a multis eorundem cantorum spectacula vitata, auditiones radiophonicae canticorum quibus Beatuli diu insudaverant abolitae. Sunt quoque qui tali modo cantatores nostros Anglicos in earundem Civitatum scaenis ac deversoriis acroamata, symphonias, percontationes diurnarias concentusque sane suos mense illo Augusto habentes aut habituros aggressi verbis et actibus sint, quamquam ipsos non attigerint, ut omnino de medio eos tollere velle viderentur. Tota vero exhibitionum canorarum in America Septentrionali series mense anni MCMLXVI Sextili habita huiusmodi hostilitatis erga Beatulos timore in odeis atque in stadiis, et quidem extra haec, affecta est, cum praeterea Beatuli multa proferrent adversus bellum Americanorum Foederatorum quod in orientalibus plagis Asiaticis, in Vietnamia praesertim, tunc gerebatur. Visi sunt igitur Beatuli facies quasdam cultus civilis Angloamericani reprehendere tunc praevalentes, quae a permultis tamen in ipsis Civitatibus Americae Foederatis quoque hominibus perstringebantur. Re quidem vera iam ante peregrinationem Boreoamericanam suam conati erant Beatuli damnum minuere autumantes sententiam Ioannis de populi favore, qui videlicet maior Beatulis esset quam Iesu, prave et absque verborum concomitantium consideratione esse intellectam. Alias ipse Ioannes Lennon sermonem suum iam valde controversum explanare ac mollire tentavit contendens fere, antequam calidus ille annus finem haberet, ad Angliae solius religiosum sive potius irreligiosum statum eum referre ut ad factum non ad optatum, quippe in qua musicae popularis recentioris greges multo plures adulescentes aliosque utriusque sexus homines attraherent quam caerimoniae aut praedicatio Christiana.

Propter has et ceteras difficultates atque molestias Beatuli, post circumitum Boreoamericanum anni millesimi nongentesimi sexti et sexagesimi, itineribus musicis se abstinuerunt. In discrimen talis multorum Christianorum aversio Beatulomaniam –ut dicebatur– adduxit, insanam scilicet et fanaticam (tamquam religio esset) turbarum cupiditatem, adulescentularum potissimum nunc animi commotione languescentium nunc clamitantium ac vociferantium, Beatulos videndi atque audiendi necnon quam plurima de iis sciendi et loquendi, quae in Anglia orta erat posteaque per varias terras diffusa; Beatulophobia quaedam vicissim, in nonnullis saltem orbis terris, secuta est.

Differentias inter Civitates Americae Foederatas, praesertim meridianas, et Europam in moribus et opinionibus intercedentes hic casus detexit, quae adhuc, et maiores fortasse, etiam inter eadem lingua fabulantes exstant Oceanumque Atlanticum vastiorem faciunt. Haud pauca vero Americana a Beatulis vituperabantur, etsi non optime in Britannia quoque se res habebant; quae inter est nigritarum seu nigricolorium hominum –quos veteres confuse atque parum accurate Aethiopas appellare solebant– et etiam fuscorum aliquatenus cute virorum feminarumque vexatio ac contemptus, qui ubique in Civitatibus Foederatis inveniri poterat sed in quibusdam meridionalibus praecipue regionibus magnopere vigebat.

Ceterum constat Ioannem Lennon mense Decembri anni millesimi nongentesimi octogesimi, dum Novi Eboraci cum Yoko Ono uxore ambulat, a Texio-Georgiano adulescente Marco Davide Chapman nomine sclopetationibus interfectum esse; hic autem inter occisionis causas sententiam eiusdem Lennon de maiore Beatulorum quam Iesu popularitate, una cum verbis carminum aliquot eius pro impiis atque irreligiosis habitis, allegavit.

 

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus- 04/03/2026 22h22


GEMINORUM QUINQUAGESIMUS CONVENTUS ANNUUS HABITUS EST
QUIS FUERIT STANISLAUS TEKIELI
REGINALDUS THOMAS FOSTER DIEM OBIIT
DE DOMINO GALLO SEPTEM IAM ANNOS MORTUO
DE ERNESTO DAVID KLEIN