Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

ACROAMATA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

BHASA DEVI





Regulus - Introductio (cum subtitulis)

133 views • May 12, 2019


De Acido Desoxyribonucleico

De Acido desoxyribonucleico Nomina et structura Sunt bini acidi nucleici species: DNA (desoxyribonucleicum acidum) et RNA (ribonucleicum acidum), quae magnopere facti speciebus discrepant. Unumquodque nucleotidum e base nitrogenata componitur, spina saccharinale et radicali phosphate proveniente ex acido phosphorico. Ambo casibus, phosphas duo coniungit nucleotida aut per carbonium tertium aut per quintum, quamobrem si in una catenae extremitate carbo quintus est liber, necesse est in altera extremitate tertium carbonum esse liberum. Attamen spinae acidi DNA constant in saccharo desoxyriboso, spinae RNA in saccharo riboso. Bases nitrogenatae oriuntur e purina (adeninium et guaninium), vel e pyramidina (DNA, thyminium et cytosinium; RNA, uracilium et cytosinium). Huius modi bases a vinculis hydrogenicis iunguntur. Inter cytosinium et guaninium sunt duo vincula hydrogenica, sed inter adeninium et thyminium sunt tria. Ob has varationes, molecula RNA ex singulo filo longo simplici constat, cum DNA ex binis filis forma duplicium helicarum constet. Functiones DNA Sunt duae acidi desoxyribonucleici officia: - conservatio, duplicatio, et variatio informationis geneticae speciei uniuscuiusque - productio proteinorum, quae in duobus rationibus transcriptionis et translationis constat Reduplicatio materiae geneticae Quod ad informationes geneticas propagandas pertinet, reduplicatio DNA in statu metaphasis contigit, et sic fit: enzymum cui nomen est DNA-polymerase, in initio helicam acidi desoxyribonucleici dividit. Postea nucleotida attrahuntur ad DNA quod nunc ex singula serie compositum est, et per vincula hydrogenica helicae formantur. Transcriptio DNA in RNA et translatio in proteina Omnes cellulae proteinis utuntur ad sua officia bene gerenda et ad se perpetuandum. Facultas proteinas fabricandi in duabus partibus consistit: Transcriptio, qua DNA in acidum ribonucleicum (RNA) convertitur Translatio, qua RNA in proteinum convertitur. Transcriptio in RNA est primus gradus per quem informationes geneticae in proteinis transferantur. RNA in cellularum nucleo contingit, et in ribosomatibus. In nucleo transcriptio, DNA in RNA maxime accidit, sed etiam in mitochondriis et in chloroplastis. Plurimum translationis RNA in proteinam in ribosomate, particula plasmatica in cellula biologica, perficitur. Ribosomata sunt omnia divisa in partes duas, quae sunt maior atque minor subunitates. Sunt variae formae RNA: mRNA, quod ribonucleicum nuntians est et in nucleo nascitur, informationem geneticam ad ribosomata ferens. Littera m in contractione vocabuli missaticum stat; missaticum vicissim ex voce missum provenit. tRNA est acidum ribonucleicum transferens, quod in translatione genetica acidum aminicum fert. rRNA est pars ribosomatum, quae ex proteinis rRNA constant. rRNA, sicut omnes species RNA, transcriptione fit. Pro tempore nucleolis conditur. Deinde recipit proteinum, finguntque ribonucleotida, quae in cytoplasmate formant ribosomata. ADN detrimenta et refectionum machinationes Corporis cellularum fraus cum damno minore acidi desoxyribonucleici devitari non potest, ut perpetuo substantiae chemicae, radiatio electromagnetica, radiatio ultraviolacea, Roentgeniani radii ordinem mutent. Machinationes restitutionum plures descripsa sunt, exemplum notum est divulgatio Lindahl.

83 views • Apr 18, 2019


De Genetica

Genetica est scientia quae hereditatem indagat omnium viventium, vel bacteriorum vel animalium. Fundamenta hereditatis iacent intra cellulam, sive partem viventem minimam omnium viventium. Moleculae quae transducunt qualitates, sunt acida nucleica, ADN et ARN, hic acidum desoxyribonucleicum et hac acidum ribonucleicum. Hae moleculae ita nominantur quia primum in nucleo cellularum inventae sunt. Genetica, ut intellegat leges hereditatis, varias vias tenet. Quamobrem, velut ceteris scientiis, et geneticae sunt variae divisiones: Cytogenetica (de chromosomatibus) Genetica molecularis (de acidis nucleicis) Genetica popularis (de crebritate qualitatum per populum) Genetica clinica aut medicalis (de morbis familiaribus) Immunogenetica Genetica Microbialis Genetica medicinalis Optogenetica et ceterae Genetica Popularis In genetica, verbum locus circumscribit genorum locum in situm chromosomaticum genomatis. Intra speciem numerus chromosomatum semper est idem. Non mutat, nec in vegetabilia nec in animalia. Et numerus et situs chromosomaticus locorum est idem. Quod mutatur naturaliter intra genoma est sequentia genorum, quae sinunt locos. Genum unum solum sinit locum unum. At sunt variationes in sequentia genorum quae possunt sinere in locum quendam. Quodque horum genorum, quae in sequentia differunt, appellatur "allelus." Etsi numerus chromosomatum et numerus situsque locorum sunt idem intra speciem, qualitates variae tamen sunt intra speciem quod alleli sunt variis sequentiis. Allelus quique habet par cuiusque chromosomatis atque cuiusque loci. Alleli qui sinunt duos locos, sunt idem aut non. Si alleli sunt quidem in utris locis, hic locus dicitur esse homozygotus, aliter nempe, heterozygotus. In loco, exempli gratia, qui appelletur “A,” iacet genum quoddam cuius nomen est A. Hoc in loco omnium hominum, genum A est semper idem. Ubi quodque habeat parem loci, genotypus eius erit semper A/A. In alio loco qui appelletur “B,” iacet aliud genum cuius nomen est B. Hoc in loco omnium hominum autem, genum B non est semper idem. Varia B gena, sive alleli geni B, sunt aliquae competentia pro eodem loco in chromosomate. Hi alleli appellantur sicut B1, B2, B3,... Quod quique habet parem loci, genotypus eius erit B1/B1, B1/B2, B1/B3, B2/B2, B2/B3 aut B3/B3, quorum B1/B1, B2/B2 et B3/B3 sunt homozygoti, ceteri sunt heterozygoti. Non solum sequentia, sed etiam frequentia allelorum est varia per populationes. Cum allelus B1,exempli gratia, est amplius allelo B3 in quadam gente, rarius est in alia gente. Haec variatio in sequentia et frequentia allelorum dependet de geographicis historicisque condicionibus per quas natura familias creavit e tribubus, et tribus e nationibus, et nationes e specie. Genetica popularis studet ut explicet qui alleli, quanti sint ampli aut rari in quibus gentibus, et ob quas condiciones, et quomodo. Hoc studium nos iuvat ut melius intellegamus differentias et similitudines inter greges hominis, et origines nostras.

67 views • Apr 17, 2019


De Lingua Latina

Lingua Latina, sive sermo Latinus, est lingua Indoeuropaea, qua primum Latini universi et Romani antiqui in primis loquebantur, quamobrem interdum etiam lingua Latia (in Latio enim sueta) et lingua Romana appellatur. Nomen linguae ductum est a terra, quam gentes Latine loquentes incolebant, Latium vetus interdum appellata, in paeninsula Italica inter Tiberim, Volscos, Appenninum, et mare Inferum sita. Cum populi rei publicae Romanae et imperii Romani lingua Latina in rebus publicis privatisque uterentur, etiam lingua Latina linguam Graecam magnopere adfecit, nec minus haec illam. Sicut lingua Graeca, Latina lingua flexiva est, ut nexus verborum non ex ordine appareat, sicut mos est linguis Romanicis et Anglicae, sed ex affixis. Usus linguae Latinae continuo ab antiquitate usque ad tempora hodierna extenditur. Saeculo X multas peperit linguas quae linguae Romanicae vocantur, sicut Catalanam, Dacoromanicam, Francogallicam, Gallaicam, Hispanicam, Italianam, Lusitanam, ne omnes afferantur. Ex tempore rerum novarum Francicarum, quamquam Ecclesia Catholica Romana nec non institutiones academicae saeculares adhuc lingua Latina utuntur, lingua mortua appellari solet, praesertim nationalismi causa, quia ex saeculo duodevicesimo patrius sermo esse gradatim desiit. Attamen hodie multi homines Latine loqui sciunt. Quin etiam Finlandia iam plus viginti annos undis radiophonicis nuntios emittere pergit, sedes Latinae interretiales multiplicantur ac conventus internationales, quorum participes solo hoc sermone utuntur.

175 views • Apr 16, 2019


De Semantica (in Latin)

Semantica est studium significationis, non tamen sensu latissimo sed sensu linguistico. Itaque quidquid lingua exprimi potest ad semanticam pertinet. Contra syntaxin, quae ad structuram sententiae positionemque elementorum constitutivorum spectat, semantica dictorum scriptorumque symbolorum relationem et interpretationem tractat. Significatio et semantica Semantica est linguisticae pars, quae de significatione agit. Sed significatio varios habet sensus, qui partim ad semanticam pertinent, partim autem campum semanticae superant. Significatio est significatio alicuius rei. Verba, phrases, sententiae aliaeque dictiones aliquid significant. At etiam actiones, facta, eventa aliquid significare possunt. Si quis, puta, oscitat, hoc soporem aut neglegentiam significare videtur. Fumus autem ignem significare potest, etsi incendium non videamus. Significatio enim actionis aut eventi cuiusdam in hoc consistit, quo consilio aut cui bono factum est. Constat igitur semanticam ad linguisticarum tantum entitatum (sicut formarum grammaticarum, vocabulorum, phrasium, sententiarum) significationes pertinere. Quamquam semantica non solet actionum significationes tractare, hoc unum excipiendum est: fieri non potest, quin actiones locutoriae semanticae adscribantur. Manifestum enim est verborum et sententiarum significationes omisso usu non posse investigari.

63 views • Apr 15, 2019


____________________________________