ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA
Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.
Crustula Valentina XI: Neptunus
12 Apr 2026, 07h56
Ecce descriptio signi Neptuni, quod in Hortis Valentinis a Monforte nuncupatis lustrari potest. Partes mystagogi agit Stephanus Bérchez, sodalis Collegii Latinitatis (vide www.collegiumlatinitatis.com). Crustula Valentina...
La entrada Crustula Valentina XI: Neptunus se publicó primero en Collegium Latinitatis.
Ecce descriptio signi Neptuni, quod in Hortis Valentinis a Monforte nuncupatis lustrari potest. Partes mystagogi agit Stephanus Bérchez, sodalis Collegii Latinitatis (vide www.collegiumlatinitatis.com). Crustula Valentina est series lustrationum a COLLEGIO LATINITATIS Valentiae, in Hispania, ordinata. Hoc quidem spectaculum anno MMXXVI ineunte exceptum est.
Breve explicación de una escultura de Neptuno, que se encuentra en los Jardines de Monforte, en Valencia. La comenta Esteban Bérchez, miembro del Collegium Latinitatis (www.collegiumlatinitatis.com). Crustula Valentina es el nombre de una serie de visitas realizadas por miembros del Collegium Latinitatis en la ciudad de Valencia (España). En concreto este vídeo se grabó a principios de 2026.
Dextera in parte tabulam “Subtitles”, si placuerit, aperies. Iuxta cernitur rota serrata, quam si presseris, offerentur subtituli Latini. Hay SUBTÍTULOS disponibles en latín. Hay que activarlos en el botón de configuración que aparece en la parte inferior derecha del vídeo. SUBTITLES in Latin are available from a drop-down menu located on the right-hand corner (on the three vertical dots).
La entrada Crustula Valentina XI: Neptunus se publicó primero en Collegium Latinitatis.
VI Seminarium Collegii Latinitatis: De itineribus, gentibus, hospitiis in toto orbe terrarum
07 Feb 2026, 08h38
Titulus et argumentum Seminarii: “De itineribus, gentibus, hospitiis in toto orbe terrarum” Lingua seminarii: Latina Dies constituta: III mensis Iulii ann. MMXXVI, die Veneris, a 9 ad...
La entrada VI Seminarium Collegii Latinitatis: De itineribus, gentibus, hospitiis in toto orbe terrarum se publicó primero en Collegium Latinitatis.
- Titulus et argumentum Seminarii: “De itineribus, gentibus, hospitiis in toto orbe terrarum”
- Lingua seminarii: Latina
- Dies constituta: III mensis Iulii ann. MMXXVI, die Veneris, a 9 ad 14h.
- Locus: Valentiae (Facultat de Filologia, Traducció i Comunicació).
- Terminus nominibus dandis (iis inditus qui velint oratiunculas proponere): intra Id. Maias ann. MMXXVI. Mittatur scheda_ad_acroasin_proponendam ad collegiumlatinitatis@collegiumlatinitatis.com
ratione “Seminarium” allatā. Inscriptio seminarii gratuito sociis praebebitur, XXV vero nummi €uropaei erunt ceteris oratoribus, non sociis solvendi.
- Aditus: iis auditoribus qui nullam acroasin proposuerint, patebit gratuito conventus, dum subsellia vacabunt. Qui totum audierint seminarium, testimonio honorabuntur.
La entrada VI Seminarium Collegii Latinitatis: De itineribus, gentibus, hospitiis in toto orbe terrarum se publicó primero en Collegium Latinitatis.
V Seminarium Collegii Latinitatis
14 Jun 2025, 06h09
Antiquitatis Calamitates: “Di immortales! Quanta adventat calamitas hodie” (Plaut., Poen. 923-4) —Facultat de Filologia, Traducció i Interpretació, Valentiae in Hispania, Veneris die IV mensis Iulii ann....
La entrada V Seminarium Collegii Latinitatis se publicó primero en Collegium Latinitatis.
Antiquitatis Calamitates:
“Di immortales! Quanta adventat calamitas hodie” (Plaut., Poen. 923-4)
—Facultat de Filologia, Traducció i Interpretació, Valentiae in Hispania,
Veneris die IV mensis Iulii ann. MMXXV—
RERVM CONSPECTVS
- 09:15: Participes in sedem recipiuntur, subsidia distribuuntur
- 09:45: Verba aditialia seminario auspicando
- 10:00: Matthaeus Jay (Collegium Latinitatis, Londinii): “De excidio Cataloniæ et Destructione Barcinonis Josephi Plantí i Mateu”
- 10:30: Georgius Tárrega (Collegium Latinitatis, Valentiae): “De clade Valentina”
- 11:00: Iosephus Sánchez-Tarazaga Martínez (Collegium Latinitatis, Valentiae): “Calamitas confusionis linguarum”
INTERCAPEDO
- 12:00 Victor Martín (Collegium Latinitatis, Legioni): “De calamitatum imaginibus apud Tacitum: Neronis convivium atque Romae incendium”
- 12:30 Alba Pozuelo (Collegium Latinitatis, Malacae): “Sidera minantia: cum caelum Romam terruit”
- 13:00 Michael Abad (Collegium Latinitatis, Caesaraugustae): “De societatum cladibus”
- 13:30 Gabriel Cañamero (Collegium Latinitatis, Valentiae): “Deus loquens, deus absens: prodigia calamitatum inter monitionem et relictionem”
- Clausura
- Prandium
Omnibus, qui venerint, auditoribus patebit gratuito conventus, dum subsellia vacabunt. Qui totum audierint seminarium, testimonio honorabuntur
La entrada V Seminarium Collegii Latinitatis se publicó primero en Collegium Latinitatis.
Monumenta Litterarum XIV: Catulli carmen VIII
04 Mar 2025, 09h15
“Monumenta Litterarum” nuncupantur sessiones a Collegio Latinitatis editae in quibus sodales Collegii et amici exemplum praebent scholas de auctorum monumentis Latine tradendi. Plura de Collegio...
La entrada Monumenta Litterarum XIV: Catulli carmen VIII se publicó primero en Collegium Latinitatis.
“Monumenta Litterarum” nuncupantur sessiones a Collegio Latinitatis editae in quibus sodales Collegii et amici exemplum praebent scholas de auctorum monumentis Latine tradendi. Plura de Collegio Latinitatis legi possunt apud https://www.collegiumlatinitatis.com. En Natalia Čepeláková, carmen notissimum Catullianum enodat. Dextera in parte tabulam “Subtitles”, si placuerit, aperies. Iuxta cernitur rota serrata, quam si presseris, offerentur subtituli Latini. Hay SUBTÍTULOS disponibles en latín. Hay que activarlos en el botón de configuración que aparece en la parte inferior derecha del vídeo. SUBTITLES in Latin are available from a drop-down menu located on the right-hand corner (on the three vertical dots).
La entrada Monumenta Litterarum XIV: Catulli carmen VIII se publicó primero en Collegium Latinitatis.
SEMINARIVM IV COLLEGII LATINITATIS ann. MMXXIV habendum
07 Jun 2024, 16h28
SEMINARIVM IV COLLEGII LATINITATIS mense Iunio exeunte habebitur! Omnibus auditoribus qui sponte venerint, patebit gratuito aditus, dum subsellia vacabunt. En rerum conspectus iam legi potest:...
La entrada SEMINARIVM IV COLLEGII LATINITATIS ann. MMXXIV habendum se publicó primero en Collegium Latinitatis.
SEMINARIVM IV COLLEGII LATINITATIS mense Iunio exeunte habebitur! Omnibus auditoribus qui sponte venerint, patebit gratuito aditus, dum subsellia vacabunt. En rerum conspectus iam legi potest:
«De affectibus et passionibus in litteris Latinis»
—Museo del Patrimonio Municipal
(Paseo de Reding 1, Malacae in Hispania),
Saturni die XXIX mensis Iunii ann. MMXXIV—
RERVM CONSPECTVS
- 09:15: Participes in sedem recipiuntur, subsidia distribuuntur
- 09:45: Verba aditialia seminario auspicando
- 10:00: Raúl Navarro (Collegium Latinitatis, Hispali)
“Dolor verbis emoderandus sive De remediis amoris”
Omnium affectuum nullus amore acerbius ferociusve hominum animos capit remordetque. Quisnam amore sublato feminam vel virum adhuc male patitur? Maximus apud Romanos amorum lusor, Sulmonensis ille, nobis medendi viam dedit, cuius praecipua consilia ad usum eorum, qui nunc sunt, hominum necnon ipse operis titulus philologia non spreta hic tractabuntur.
- 10:20 María Luisa Aguilar (Collegium Latinitatis, Valentiae)
“Affectus in schola perscrutemur: Quintilianus in praeceptis hodiernis ad comparationem linguarum?”
In consillis atque praeceptis hodiernis ad artem docendi spectantibus, affectus discentium magni aestimantur quo institutio feliciore successu perficiatur. Multa vero ex iis consiliis, ut fere fit, antiquos auctores revocant eorumque scripta usque ad recentissimos dies producunt. Quod nobis videtur contingere Quintiliano eiusque Institutionibus Oratoriis, ubi deliberationes cogitationesque minime vacuae sive ieiunae inveniuntur quae novissimimis rationibus instituendae linguae Latinae mirum conveniunt.
- 10:40 Alba Pozuelo (Collegium Latinitatis, Malacae)
“De amore et odio apud Ovidium: reprehensiones in Iasonem”
In Ovidii opere quod Heroides inscribitur nonnulla vituperia a feminis in amatos heroes suos inveniuntur. Item reperiuntur dignitas, superbia aut mixtura passionum quas quidem feminae ferunt, nam deseruntur a viris qui huc illuc oberrant. Tale est exemplum Iasonis, ad quem Hypsipyle et Medea epistulas mittunt.
- 11:00 Gabriel Cañamero (Collegium Latinitatis, Valentiae)
“Mea fama nascitur: cogitationes de invidiae sensu apud antiquos”
Horatius scripsit invidiam supremo fine domari (Ep. II. 1, 12). Hac in acroasi, testimonia de invidia in litteris Latinis exploranda suscepimus. Quid et qualis erat invidia Romanis? Quibus nominibus vocabatur? Quis a quo invidebatur? Num tantum homines invidere possunt? Suntne diversa genera invidiae? Estne haec passio sanabilis? Ad haec interrogata respondere conabimur, celebratissimorum auctorum testimonia oratione percurrentes.
INTERCAPEDO
- 12:00 Jose Sánchez-Tarazaga (Collegium Latinitatis, Pompaeloni)
“Desolare consolando: de calamitatibus Petri Abaelardi”
Saeculo XII ineunte Petrus Abaelardus, propter praeclaram scientiam necnon mirabilem temperantiam notissimus vir, cuiusdam iuvenculae discipulae, nomine Heloysae, insperato amore captus est. Quod autem commercium, etsi imprimis tamquam macchinatus dolus occulte coleretur, mox multis de causis —ne dicam insidiis— apertum est. Quid post evenit?
- 12:20 Rafael Herrera (Collegium Latinitatis, Malacae)
“Lacrimis carmine maduisse genas: de affectibus et passionibus arte musica motis”
Exempla praebentur cum ex litteris Latinis et Graecis tum recentioribus excerpta, affectuum et passionum quos in hominum numinumque pectora concentus et numeri concitant.
- 12:40 Praemium Certaminis c.n. “Alma Minerva”: Alexis Hellmer
- 13:00 Natalia Čepeláková (Pragae)
“Quid Petrarca in De remediis utriusque fortunae dialogo de affectibus et passionibus senserit”
In De remediis utriusque fortunae dialogo Petrarca suas et legentium passiones animi “mollire vel, si datum fuerit, extirpare” velle nuntiat. Ratio ceteras dialogi personas, i.e. Gaudium, Spem, Dolorem, Metum, temptationibus periculisque agitatas monet et ad vitam moderatam vocat, nam homo “rationis gubernaculo solus hoc iter vitae” agere potest. At tamen lites continua quam homo secum agit finem certum non habet nec semper Ratio vincit, immo animi motibus interdum afficitur quod exemplis hac in oratiuncula demonstrabitur.
- Clausura
- Prandium
La entrada SEMINARIVM IV COLLEGII LATINITATIS ann. MMXXIV habendum se publicó primero en Collegium Latinitatis.
____________________________________