Jovis die 10 mensis Septembris 2026

CHRONICA TTT
Olim Dionysius Sylvanus, egregis sodalis Brittannus Gregis Latine Loquentium, solebat regulariter parvam recensionem scribere de omnibus quae inveniebat in rete et quae ei videbantur scitu digna. Chronica TTT erat (TTT = Tela Totius Terrae = World Wide Web = WWW). Eodem consilio, hanc "novam" rubricam aperire decrevi. Utinam vobis placeat!

Somniae didacticae circa pulchras sculpturas hortis "Montfort".

Abhinc plus quam tres annos, EPHEMERIS laudaverat egregium inceptum "Collegii Latinitatis," quod visitationem ad Museum Pradi Matriti ordinaverat, omnino Latine habitam:
https://ephemerisnuntii.eu/miscellanea.php?id=1374
Eodem modo postea perrexerunt, sed in patria sua sub titulo "Crústula Valentiana", primum visitatione in Museo Bonarum Artium Sancti Pii V, sicut fecerant in Prado:
Ecce "Danae imbrem aureum accipit"  a Piano de Cilento depictae:


Et descriptio tabulae "Sappho" nuncupatae, ab Antonio Muñoz Degrain saeculo XX ineunte depictae a Georgio Tárrega, magister totius rei.

Et nunc, ambulatione per Hortos Valentinos a Monforte nuncupatos multis sculpturis ut praetextu utentibus ad figuras e mythologia classica evocandas. 

Ecce pauca exempla:

Dea Flora, mystagogo Gabriele Cañamero:

Necnon Europa nostra suavissime depicta ab Aloisia Aguilar:

Ite ad eorum paginam:
Collegium Latinitatis Valencia - Collegium Latinitatis

Scripsit Albinus Flaccus


EULOGIKON
Origami textile.
De Villancicis Baeticis… Iterum.
PAUCA DE FLAMENCO
DE SARDANA, SALTATIO EMBLEMATICA CATALANORUM.
De cornetis Sanctae Septimanae
LLORONA
Tripudia scotica altium terrarum
TANGO
PEREGRINATIO PENTECOSTES AD "EL ROCIO"
DE SEPTIMANA SANCTA HISPANIAE
SEVILLANAE
LA JOTA
BREIZH IZEL...
DE "VILLANCICIS" BAETICIS