Martis die 25 mensis Junii 2024

FACETIAE

Facetiae a Bellatrice Florentina in TWITTER propositae

https://twitter.com/dodecafonia

~ Inter amicas ~ ☺️

-Scisne quae differentia sit inter novium et maritum?
-Minime. Dic mihi, quaeso…
-Triginta kilogrammata!

*****

~ Tres viri... ~ ☺️

Tres viri,alius Gallus alius Italus aliusque Germanus,inter se certant: Victor declarabitur qui in cubiculo muscarum pleno plus restiterit. Incipit Gallus, sed post quique minuta exit desperatus. Germanus plus resistit, sed post mediam horam exit. Italus autem manet sex horas.
“Quomodo fecisti?”, rogant comites. “Quandam muscam necavi”. “Quid?”, Germanus dicit. Et Italus respondit: “Clare. Omnes funus parabant!”.

*****

~ Facetiae de fabella celeberrima ~ ☺️

LVPVS: Quis portam pulsat?
CAPERVLA: Ego, Caperula, neptis tua dilecta, portam pulso, o Avia!
LVPVS: Intra, cara…
CAPERVLA: O Avia mea! Magnas aures habes..!Et magnos oculos et ingentes dentes habes!
LVPVS: Venistine tantum ad vituperandum?

*****

~ Facetiae matrimoniales ~ ☺️

- “Uxor mea tesseram crediticiam perdidit”.
- “Fecistine denuntiationem?”
- “Minime. Fur minus expendit!”

*****

~ Filius ad matrem ~ ☺️
-Mater, cur patrem non expectamus antequam cenamus?
-Fili mi, si patrem tuum expectavissem, tu nondum natus esses!

*****

~ Facetiae ~ ☺️

Cur medici semper tranquilli sunt?
Quia multos patientes habent.

Proposuit Bellatrix

De Americanorum monolinguismo

Natacha hanc facetiam nobis proposuit apud Twitter;





Tamen non verum est! Nonnulli Americani Lingua latina expedite utuntur in rete. Ut reperire possumus in pagina nostra "Acroamata". Utinam Europaei eadem fortitudine latinitatem vivam promovissent!



Proposuit Natacha

De tribus amicabus

Tres amicae cafeum in thermopolio quondam potabant deque cuiusque maritis sermocinabantur; una narrabat suum Petrellum cum amaret in lecto tergus ac nates duras et calidas habere; altera idem de suo Juliano dixit, scilicet, in actu amatorio, nates duras et calidas habet; interrogata tertia, confitetur numquam mariti nates inter rem amatoriam tetigisse. Tunc duae amicae tertiam monuerunt ut nocte insequenti nates viro tangeret. Die autem crastino duae amicae cafeum bibentes tertiam exspectabant, quae cum venisset, ostendebat oculum tumidum et in corpore plagas pedeque altero clauda vix ambulabat. Interrogata quid actum esset, ita respondit: nocte superiore in lecto cum maritus me amaret, eius nates tetigi, quas inveni duras et calidas, eique ad aurem dixi nates eius esse similes ac Petrelli et Juliani.



Proposuit Paulus Kangiser

NUNTII PAROECIALES

Hi nuntii paroeciales authentici, e variis locis collecti, nunc in Latinum sunt translati; quamvis bono animo sint scripti tamen duplici sensu vitiantur, quod risum movet nec religionem laedit.

*Proxima futura feria V (die Iovis), hora quinta, matrum circulus sessionem habebit; eae mulieres, quae in matribus cupiant numerari, parochum, quaesumus, adeant.

*Feria VI, hora septima, nostrae paroeciae pueri in scaenam agent opus “Hamlet”, Vilhelmi Shakespeare, in aula pareociali. Omnes vicinos vocamus: Adeste in hac tragoedia!

*Dilectae matronae: mementote venditionis pro charitate; haec opportunitatem affert ut inutilia, quae aedibus saepe obstant, deponamus. Etiam maritos adducite.

*Hodie catechesis agitur “de Iesu, super aquis ambulante”.

Cras: “Iesus quaerendus est”.

*Certamen ludi bascaudarii (1) inter paroecias perget feria III vesperi, qua die venite frecuentes et nostrae factioni magno plausu iuvate ut Christum Regem vincamus.

*Mementote ad feriam V inceptum iri catechesin pueris et puellabus, utriusque sexus.

*Mensis Novembris finem habebit precatione omnibus defunctis recitanda.



(1) Basketball



Proposuit Paulus Kangiser

Speculum sericum

Agricolam sericum urbem profectum ad oryzam veneundum uxor petivit ut pectinen sibi pararet. Cum demum oryza omnino venita fuisset, agricola cum amicis convenit ad bibendum et celebrandum. Paulo post paululum ebrius dum rediebat domi in mente ejus venit sibi uxorem aliquid petivisse, sed quidnam? Non recordari quevit.

Emit igitur in taberna quadam muliebre quod primum ei allicit animum: speculum. Villam rediit. Donum dedit uxori, agrum petivit ut laboraret. Uxor postquam sese aspexit in speculo, flere coepit. Mater causam cur lacrimas effunderet rogavit.

Uxor speculum commodavit et “Maritus” dixit “mihi attulit aliam feminam, virginem pulchramque”. Mater sumit speculum et visum “Noli” filiae dixit “curare: est tantum vetula”

 



Proposuit Ismael Hispalensis