Saturni die 24 mensis Februarii 2024

POESIS

De die doloris

Secum horas tempus trahit,
momenta aufert,
muscus lapides obruit,
parvula flamma pulsat
tamen in lapidibus,
tenebras collustrans.
Flos, olim colorum
et odorum volumen,
nunc vestigium
e natura evulsus,
stat, ut memoriam retineat,
frigidum impediat.
Dies dolorem fert et tristitiam;
e temporum cursu eripi videtur, defixus.
In magna afflictione unica subridet
defuncti imago, superstibus donum.
Tempus inter ramos siccos se abdit
praeteritum in terra nuda et humida.


scripsit Johannes Teresi


Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum
PREX
Amor ut speculum
Agmen columbarum volitat super oliveta
Sollemni die Festo Mortuorum
Noli tibi similem occidere!
Volant verba...
Mentis creatio
Daedalus et Icarus
De ludis mentis
Tempora heroum hominumque felicia et fructifera
In manibus capacitas mentis …
Mores antiquorum
De clepsydra
De nativitate mundi
Magia aestiva
Mare stellarum