ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA
Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.
CHORUS BREVIARII
CŒTUS CANTUS GREGORIANI AC LITURGICÆ PRECIS
Prēcessiō S. Rochī
10 Sep 2026, 20h12
Diē Sāturnī, Nōnīs Septembribus, A.D. MMXXVI, Chorus Breviāriī prōcessiōnem in honōrem Sānctī Rochī parāvit. Sānctus Rochus peregrīnus et hodiē in variīs Ītaliae partibus venerātur. Placuit ideō frātribus meīs et in urbe nostrā prōcessiō sacra habērī. Quae incipit ā templō S. Annae et ibique ad fīnem pervēnit. Ego et fīliolus meus Philippus ūna iter fēcimus ambulantēs post hujus Cōnfessōris simulācrum.
Sancte Roche, ōrā prō nōbīs!
Habēmus frātrēs, quī in sōlemnibus sacrīs prō dēfūnctīs ministrāvērunt
06 Apr 2025, 04h57
Mēnsē Februāriō duo novī frātrēs Parvī Ōrātōriī factī sunt, nempe Hadriānus et Marlus. Quī Londīnium prōgressī, in Parvō Ōrātōriō, precibus vespertīnīs explētīs, benedictiōnem per reliquia S. Philippī accēperunt.Aliquot mēnsibus post vīdī tandem eōs simul ministrantēs in Missā prō dēfūnctā Mātre Frātris Stephanī prīdiē kalendīs Aprīlibus in templō S. Annæ. Subitō enim mihi abeundum fuit propter fīliolum meum quī in ipsā aede mīnxit! Omnia munda mundīs, secundum S. Paulum!
Deō favente, et ego cum illīs erō feriā sextā et Sabbatō hebdomadæ sanctæ ut ante ortum Sōlis, Philippō domī dormiente, Matutinum et Laudēs canāmus.
Iterum cum frātribus
23 Oct 2024, 16h22
Etsī hīs diēbus occupātus in rēbus familiāribus rārē cum frātribus conveniō, adfuī ad prīmās Vesperās S. Michaēlis in templō Beātae Mariae ā Rosāriō et ad sacram prōcessiōnem in diē dominicā sequentī. Plūrēs imāginēs hīc inveniētis. Grātiās reverendō patrī Jōsēphō agimus!
Vesperae S. Petrī ad vincula
02 Aug 2024, 00h34
Tandem vesperās iterum in templō S. Annae heri celebrāvimus in honōrem S. Petrī ad vincula. Hebdomadārius fuit reverendus pater Jēsus Valentiola FSSP ā sēmināriīs adjūvātus. Deō grātiās!
Vulgāta Clēmentīna : Līber Secundus Paralīpomenōn 1-8
11 Feb 2024, 21h59
Lēgō Vulgātam Clēmentīnam, lībrum II Paralīpomenōn 1-8.
____________________________________