Martis die 18 mensis Augusti 2026

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


De contemplatione nympharum

Venus, diva omnium deorum dearumque crudelissima atque morum honestatis omnino expers, in mortales imperium exercet severissimum. Homunciones enim astu vere meretricio tractat ludicre, eosque doctis dolis atque offuciis inverecundis cum irrisione aliorum immortalium sensim sine sensu gradatimque ad perniciem allicit, quippe qui, gliscente luxuriae effervescentis aestu, perpetuo corde salaci oculos in mulierculas formae scitioris coniciant amatoriisque levitatibus omnino dediti, saepissime magno pudoris ingeniique impendio puellas venales turpiter diligant, in amplexibus meretricum ignaviter mollescant. Plerumque homunculi in rebus venereis gallinaceae sunt salacitatis, qui frequenter in popinis latent ignavi passimque per lupinaria volitant, neque ab appetentiae sensitivae labe cavunt, quam ob rem minime saepe congressus fit liberorum gratia, sed voluptatis instinctu illicitae mortales omnem curam, sine ullius pudoris velamento, defigunt in falsis imaginibus pravisque cogitationibus colendis, ut laxatis pudicitiae frenis paulatimque invalescentibus vitiis, ne a coitibus quidem in vase praepostero abstineant, neque recusent funiculis nodosis aut virgis betulae diverberandas atque cruentandas exhibere patulas nates ad solem apertas!

Homo insipiens animal est immundum, quod caeno et sordibus delectatur, humanaeque cognitionis sphaeram plane transcendit, quomodo quaque ratione Averni pabula, domus Plutonicae purgamenta, in mentis penetralibus deos aerios, qui sanguinem non habent, hilariter adorare possimus, cum veterna fornicandi consuetudo nimis in alto radices egerit, imprimisque Priapus, turpi nuditate distentus, sibi conciliet venerationem nostram. Etenim virgunculae, capillis arte compositis, oculis ludibundis, ad deas nulla re propius accedunt quam hominibus salacibus nimiumque credulis voluptatem concedendo, planeque a scrupulo dubitationis alienum est, extra virginalium amplexuum perfuitionem rarius homuncionibus beatitudinem sempiternam contigisse. Venustas autem virginum geminum habet calcar; laxatis ergo, saltem breviter, curis rerum venerearum, bona spiritualia et certa, solem interiorem contuentes immobilibus oculis, quaeramus in arte pictoria.

Anno 1862 Johannes Augustus Dominicus Ingres, beatae memoriae, hanc tabulam insolitam curiose atque ludibriose pinxit, minus ad mulierositatem propudiose titillandam, quam ut nos imaginaria voluptate exerceremus ad veram deliciositatem fruendam. Hac in imagine conspicitur gynaeceum regium Turcum, id est senaculum femineum, immo congregatio virginum forma praecellentium ad unius hominis voluptatem constituta; quis ignorat quantopere sultani ad venerem summamque pravitatem propensiores fuerint? Quae res ita libidinis rationem sequitur, ut naturae proprietas vitietur. Ductibus mollibus utens, pictor lucem et umbras summa sollertia composuit, animoque attonito videmus quam subtiliter temperatio atque concentus colorum varientur, quamque suaviter in paenumbra huius palatii Levantici, immo Turcissimi, tantummodo corporum virginalium splendore tenui haec imago luxuriosa illuminetur. Puella quaedam, cuius corpusculum lacteum atque succiplenum a tergo admiramur, fidibus quibusdam meditabunda canit, dum alia, fusca sed apprime formosa, tympano canit numerose, itemque alia virgo, circa corporis curam morosior, sodalem flavicomantem myro delicate perfundit. Omnibus igitur sensuum irritamentis spectator otiosus, hanc imaginem sedulo oculisque mentis contemplans, molliter sollicitatur, quo altius arcana naturae inspiciat. Quoniam profecto supervacaneum est intemperanter in puellarum descriptione morari, speciemque virginalem micantibus oculis impudentius scrutari, cum evidentissime hac imagine gynaecei non ad amationes ambiguas commoveamur sed ad rerum occultarum indagationes. Praecipue locum ipsum, unde haec omnia conspiciantur, nobis diligenter investigare atque circumscribere oportet, argumentisque certissimis concludere, utrum sit ipse sultanus superbia tumescens libidineque ardens, an eunuchus quidam alioquin curiosus, quemque tantum modice lasciviendi pruritus sollicitat, an viator quidam intrepidus, immo speculator impudicus, ut magnificentiam aspiciat orientalem, latenter in gynaeceum irrepens, qui formam virginum luculentam sedemque arcanarum libidinum, materiam meditandi uberrimam, tam inverecunde secretoque contempletur.

Huius aenigmatis solutio, nisi coniectura animique delirio prorsus fallor, in tabulae compositione transituque colorum tenuissimo invenitur, nec inopinanter, quia ipsissima confectio imaginis detegit indolem artificis rationemque pingendi essentialem aperit; nonne perspicue intelligimus quemadmodum oculus pictoris multo intensius colorum suavitate quam corporum cupiditate stimuletur, usuque penicilli docto neque passionem appetitivam augeamus, neque libidinis orexim irritemus, verum in actu acriter studioseque obtuendi nobis magna cogitationis incitamenta praebeantur, puellarumque venustas in nympharum numinositatem vertatur? Itaque videndi sensu exercendo, per gradus sentimus atque obiter, quam parvo intervallo oculus artificis disiungatur ab ipso Deo, qui solem suum, originem vitae pariter et contemplationis, oriri facit super bonos et malos.

Scripsit Ansgarius Osloensis


De cultu sancti Sebastiani
Vanitas vanitatum
De civitate deorum
De artificio comico
De Rhinocerotibus
De rusticatione imaginaria
De luna imaginaria
Dominula porcaria
De sartoribus et bestiis
De tempestatibus
De naturae theatro 
De insulis et nubibus
De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis 
Ad speculum 
De effractione carceris 
De ubertate Dei 
De vi martyrii 
De rebus occultis 
De voluptatibus perfusoriis 
De miris et miraculis pingendis 
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis