DE TEMPLORUM BELLO: CAMBOSIA CUM THAILANDIA CONFLIGIT
Cum amica quaedam mea post vehementes terrae motus et calamitosas procellas, quae Insulas Philippinas nuper afflixerunt, iter ad easdem Insulas revocare cogitaret in mensem Decembrem proxime praeteritum praeparatum, anni scilicet bismillesimi vicesimi quinti, egoque ei dissuaderem ne hoc faceret, dimicationum inter Thailandiam et Cambosiam ortarum et etiamtunc impendentium eam iam non admonui, quas illa indutiis mense Octobri firmatis in perpetuum subsedisse credebat. Nam, ante quam in Philippinas Insulas adveniret, sedecim dies in Cambosia erat commoratura. Dum igitur in hac terra ea peregrinatur, sopitum bellum est ibidem resuscitatum, cum infrequentem potius leptospirosin Philippinicam, aquis ob recentes eluviones morbido viro nonnusquam apud Philippinos contaminatis, ad itinerandum maxime metueret.
Thailandia et Cambosia per lustrorum decursum de confinio paulo plus quam octingentorum chiliometrorum disputaverunt, quod in tabulis geographicis Francogallicis statutum erat, cum Cambosiae domini tunc essent Francogalli. Agitur potissimum de tabula anno saeculi proximi septimo picta, in qua templum millenarium origine Hinduisticum Preah Vihear, quod factum est Buddhisticum, proxime a limite sed in parte certe Cambosiensi apparebat. Thailandienses huic attributioni saepe reclamaverunt etiam post diem quo (annus currebat millesimus nongentesimus sexagesimus alter) Tribunal Internationale Hagense confirmavit antiquum fanum ad Cambosiam pertinere, quod decretum anno bismillesimo tertio decimo reiteratum est. Pleraque alia tamen huiusmodi templa secundum fines Cambosio-Thailandienses posita in territorio Thailandiensi iacent, seu saltem sub Thailandiae dicione sunt; ex quibus mentione dignum est templum Ta Muen Thom nomine, quod Cambosia sibi vindicat. In peius res vero mutatae sunt postquam Cambosienses effecerunt ut anno bismillesimo octavo templum Preah Vihear, magnificum exemplar architecturae Khmer, inter loca patrimonia totius mundi ab UNESCOne declarata reputaretur.
Pactum Cualae Lumpuriae mense Octobri proximo sub ministri Malaesiensis primarii Anwar Ibrahim et praesidis Civitatum Americae Foederatarum Donaldi Trump auspiciis initum est postquam nonnullos per dies mense Iulio conflictationes ad aliquos confinii tractus factae sunt propter Thailandiensium incusationem hostibus intentatam quod novas minas terrestres, genus parvorum sed molestissimorum pyrobolorum in solo latentium, iuxta discordiae fines abscondissent; accusabantur quoque Cambosiae duces quod aleatoria vel centra (ut saepe vocantur) aluissent in quibus iuvenes e variis terris Asiis dolo allecti ad fraudes per interrete committendas cogerentur. Novembri tamen mediante conflictiones inter duas terras finitimas breviter sunt iteratae. Nuperrime, die scilicet septimo mensis Decembris sub vesperum –nescitur a plerisque quid et cur factum sit, simile aliquid atque antea an res praedeliberata–, pugnae inter Cambosienses et Thailandienses sunt vehementius resumptae. Hi, multo maioribus quam illi copiis pollentes necnon permultis vehiculis aeriis militaribus (quae hostes non habent), Cambosiensibus denuo obiecerunt quod mortifera supplodimenta ad confinium addidissent, quam rem ii negaverunt dicentes de inventis bellicis agi abhinc aliquot decennia illic positis sed adhuc displodi idoneis. Quibus factis deciens prope centena hominum milia intra sesquiseptimanam domicilia sua relinquere in regionibus sita limiti, de quo bellatur, adiacentibus debuerunt et in amplis frequentissimisque hospitiis subitariis deversari. Donaldus Trump die duodecimo eiusdem mensis rursus manus pugnantium uno telephonemate coercere conatus est indutias dicendo esse brevi futuras; responsum ei est, ut fama tulit, talem assertionem rebus minime congruere.
Inter proelia, in quibus ingentia et funestissima quoque arma adhibentur, nonnulla iam delubra et aedificia sacerrima Cambosica una cum simulacris suis damna acceperunt. Thailandienses exercitum Cambosiensem hac de re culpant, dicentes in aedibus eis sacris milites latere et exinde missilia iacere. Certe talia fana ac coenobia, si quidem in finium propinquitate iaceant, congruentius videtur ut a Cambosiensibus possideantur, cum fructus sint imperii cultusque civilis populi Khmer qui caput in Yasodharapura (sive Angkor) habuit, cuius progenies sunt moderni Cambosiani. Historia tamen sisti nequit et, post dominatus Khmer culmen, Siamenses, a quibus Thailandia processit, regna sua amplificarunt plagas quoque ad nationem Khmer olim pertinentes capiendo.
Non patet quid opus sit ut haec diutina conflictionum series ad finem tandem adducatur. Praesidatus societatis terrarum Asiaticarum inter meridiem et orientem spectantium, ASEAN nomine, hoc anno incipiente a Malaesia ad Insulas Philippinas, ut praestitutum erat, translatus est; si ASEAN partes qualeslibet in pace componenda habebit, Philippinorum pondus non iam paene nullum erit. Sunt vero in Thailandia qui regimen Cambosiense evertere velint, quod non sit omnino democraticum; at potest Thailandia, in qua exercitus nimis magna, ut in civitate populari, potestate gaudet, democratiam docere? Sunt autem et qui autument Cambosiam solam paci atque hodierni rerum status tutelae studere necnon genuinis antiquitatis monimentis, quae multos viatores attrahunt vel saltem attrahebant; Thailandiam, contra, nimium cupidam impraesentiarum esse.
Dixit amica apud Philippinos demum versans gentes Cambosienses mansuetas esse pacisque cum primis appetentes (etsi de rei publicae rectoribus dubitetur), praesertim post adhuc recentes incredendas occidiones Polpotianas. Ceterum indutiae mense Decembri ad exitum vergente tandem factae sunt; omnes tamen huiusmodi indutiae fragilissimae manebunt donec de confinio disputato conventio aliquando fiat.
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus
DE BELLO CIVILI BIRMANICO OBLIVIONE OBRUTO
DE HILARIA ALPI ET MIRANO HROVATIN ABHINC ANNIS XXX OCCISIS
MAGELLANUS ABHINC ANNOS QUINGENTOS MORTEM OBIIT
DE UNIONE LATINA DECEM IAM ANNOS PROPE DEFUNCTA
ITER COACTUM BATAANENSE HOC MENSE COMMEMORATUR