Mercurii die 12 mensis Augusti 2026

ACROAMATA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

VINCENTIUS NGUIEN (Video)

Sum Thiên (天) : nōmen meum Annamiticum significat caelum. Latīnē vocor Vincentius Nguiēn Giaciemēnsis Naevius. Librōs legere, linguās classicās discere, currere et in lūdīs athlēticīs exercēre, pingere, et mūsicam auscultāre mihi placent. Librōs dē linguīs, philosophiā, et historiā legere soleō. Lūsor optimus pedifollis et tenisiae mēnsālis sum! Ūtor pigmentō acrilicō sed iam nōn saepe pingō. Libenter auscultō paene omnia genera mūsicae, metallum vulgārīs autem est mihi genus praedīlēctum, praecipuē cantica dē historiā.