Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

ACROAMATA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

Intercapēdinēs Latīnæ

Hīc sīve sōlus sīve cum aliīs hominibus dē variīs argūmentīs loquar sermōnēs faciēns brevēs quī negōtiōsīs audientibus intercapēdinēs Latīnæ sint rērum agendārum, quibus enim sermōnibus brevibus temporis spatiīs aliquid ūtile, ut spērō, Latīne audīre possint - Rodericus Portela.


Intercapēdinēs Latīnæ · XVI · Dē Līliō IV, jam fere in V!

23 Mar 2023, 09h54
Salvēte!

Propter moram maximam difficultātum causā dē sonō quās patet tandem mē solvere nōn valuisse, ecce acroāma mēnse Octōbrī Flōrentiæ in Līlio IV factum... quod in rēte pōnō dum iter ad Līlium V faciō! 😅 Melius sērius quam numquam agere, ut ajunt.

Pars prior hujus colloquiī hīc audīrī potest:
https://podcasters.spotify.com/pod/show/latinitas-animi-causa/episodes/Ep--17-Apud-Lilium-IV-GrecoLatinoVivo-e1t6mc5


Intercapēdinēs Latīnæ · XV · In CÆLō, pars I: Dē beātitūdine fēlīneā atque hūmānā

10 Nov 2022, 20h43
Ecce colloquium inter CÆLVM VIII (https://culturaclasica.com/viii-caelum) habitum, ubi dē ipsō CÆLō varia nārrāmus: quid sit, quid jūcundum apud optimōs magistrōs necnōn extrā scholās invēnerimus, dē beātitūdine fēlīneā (https://www.youtube.com/watch?v=UNaqy25PfFI), dē epistulā amātōriā in scholā scrīptā quam hīc nōn audiēs, dē phōtographēmate fortasse missō…

Huic colloquiō mēcum intersunt Anna et Lida (quæ acroāmata «In forō Rōmānō» faciunt), Anna Palātīna, Flōrius Rōmānus. Cōnsalvus Jerez salūtat!

At hoc prior tantum pars colloquiī est. Ubi alteram audīre licet? In forō Rōmānō:
https://www.youtube.com/channel/UCu26iZQTTYYmW_3rO5g4toQ

Sodālēs Forī etiam in hīs locīs sequī potes:
https://twitter.com/inforoRomano
https://www.facebook.com/infororomano
https://www.instagram.com/infororomano


Intercapēdinēs Latīnæ · XIV · In Līliō II, pars III: Ā Latīnitāte ad barbam!

15 Sep 2019, 09h55
Hīc tertiam partem audīre licet colloquiī post cēnam quandam inter Līlium II habitī. Huic colloquiō interfuērunt, præter mē: Jōhannēs Petrus Marchi (rēctor illīus GrecoLatinoVivo), Beātus Salodūrēnsis (https://www.youtube.com/channel/UCpnnIJy7j6aHUOVhyjzajzg/), Casparius Porton (https://www.addisco.nl/), Roxānus Siculus, Raphaēl Cordubēnsis; in tertiā parte, etiam Andrēās Morehouse.

Dē Līliō II:
https://grecolatinovivo.it/firenze/dettagli-corso-342-lilivm2-bidvvm-florentinvm-latinitatis-vivae.htm

Hujus colloquiī partem prīmam et partem secundam etiam hīc audīre licet.

Intercapēdinēs Latīnæ prīmum in Spreaker, deinde in YouTube aliīsque locīs vulgantur.

In YouTube:
https://www.youtube.com/playlist?list=PLekO5KfEokKuFEbykjJM-lDyBx26Uvcgk
Et ibi et in Twitter (https://twitter.com/Rodericus/) et in Facebook (https://www.facebook.com/Rodericus/) facile respōnsa vestra legere possum atque ibīdem colloquī.


Intercapēdinēs Latīnæ · XIII · In Līliō II, pars II: Dē Latīnitāte inceptīsque ætātis nostræ

15 Sep 2019, 09h40
Hīc secundam partem audīre licet colloquiī post cēnam quandam inter Līlium II habitī. Huic colloquiō interfuērunt, præter mē: Jōhannēs Petrus Marchi (rēctor illīus GrecoLatinoVivo), Beātus Salodūrēnsis (https://www.youtube.com/channel/UCpnnIJy7j6aHUOVhyjzajzg/), Casparius Porton (https://www.addisco.nl/), Roxānus Siculus, Raphaēl Cordubēnsis; in tertiā parte, etiam Andrēās Morehouse.

Dē Līliō II:
https://grecolatinovivo.it/firenze/dettagli-corso-342-lilivm2-bidvvm-florentinvm-latinitatis-vivae.htm

Hujus colloquiī partem prīmam et partem tertiam etiam hīc audīre licet.

Intercapēdinēs Latīnæ prīmum in Spreaker, deinde in YouTube aliīsque locīs vulgantur.

In YouTube:
https://www.youtube.com/playlist?list=PLekO5KfEokKuFEbykjJM-lDyBx26Uvcgk
Et ibi et in Twitter (https://twitter.com/Rodericus/) et in Facebook (https://www.facebook.com/Rodericus/) facile respōnsa vestra legere possum atque ibīdem colloquī.


Intercapēdinēs Latīnæ · XII · In Līliō II, pars I

15 Sep 2019, 09h22
Hīc prīmam partem audīre licet colloquiī post cēnam quandam inter Līlium II habitī. Huic colloquiō interfuērunt, præter mē: Jōhannēs Petrus Marchi (rēctor illīus GrecoLatinoVivo), Beātus Salodūrēnsis (https://www.youtube.com/channel/UCpnnIJy7j6aHUOVhyjzajzg/), Casparius Porton (https://www.addisco.nl/), Roxānus Siculus, Raphaēl Cordubēnsis; in tertiā parte, etiam Andrēās Morehouse.

Dē Līliō II:
https://grecolatinovivo.it/firenze/dettagli-corso-342-lilivm2-bidvvm-florentinvm-latinitatis-vivae.htm

Hujus colloquiī partem secundam et partem tertiam post hanc etiam hīc audīre licēbit.

Intercapēdinēs Latīnæ prīmum in Spreaker, deinde in YouTube aliīsque locīs vulgantur.

In YouTube:
https://www.youtube.com/playlist?list=PLekO5KfEokKuFEbykjJM-lDyBx26Uvcgk
Et ibi et in Twitter (https://twitter.com/Rodericus/) et in Facebook (https://www.facebook.com/Rodericus/) facile respōnsa vestra legere possum atque ibīdem colloquī.



____________________________________