Lunae die 13 mensis Aprilis 2026

Logistorica

PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/


Romani antiqui et Americani moderni dialogus secundus

ROMANVS: amice Americane, populum tuum considerans eorum problemata doleo.

AMERICANVS: ego quoque doleo. quae problemata dicis?

ROMANVS: dico praecipue familias corruptas. quot paruuli sine patre educantur!

AMERICANVS: quod paruuli sine patre educantur, id tolerandum est. nam familia delenda est ut feminae liberae sint.

ROMANVS: familia iam deleta est. placetne autem uitae qualitas feminis nunc magis quam saeculis prioribus?

AMERICANVS: si hodie feminis uitae qualitas non placet, causa est quod eae nondum satis liberatae sunt. 

ROMANVS: qua re eae non liberatae sunt? nonne iis licet maritum expellere quandocumque uolunt? nonne iis licet paruulum in utero interficere?

AMERICANVS: sed iis non licet paruulum extra uterum interficere.

ROMANVS: audisne te?

AMERICANVS: porro feminis imponuntur pleraque onera educandorum paruulorum et curandae domus, etiam dum eae extra domum muneribus funguntur.

ROMANVS: eheu! utinam ne feminis necesse esset extra domum muneribus fungi! immo aetate priore necesse non erat, donec feminae mutationem poposcerunt.  

AMERICANVS: mutatio necessaria erat. quo alio modo feminae facultatem habendorum munerum quibus se complerent adepturae erant? 

ROMANVS: si femina putat quod munere complebitur, ei illud adipiscenti non aduersor, sed si munus tantum tempus et laborem poscit ut ei ad educandos paruulos nec tempus nec uires supersint, eam moneo ut magna cum cura decernat utrum paruulos an munus magis cupiat.

AMERICANVS: si autem femina et paruulos et munus cupiat, quid oporteat?

ROMANVS: oportet eam meminisse quod uita humana talis est ut omnia ea quae cupimus habere non possimus.

AMERICANVS: sed res publica efficere potest ut feminae omnia ea quae cupiunt habeant.

OMANVS: ut quaelibet femina sic se habeat, necesse erit opes alienas adhibere.

AMERICANVS: necesse erit.

ROMANVS: cuius opes ad eam transferentur?

AMERICANVS: opes uirorum.

ROMANVS: non meae.

AMERICANVS: ego autem libenter permitto ut opes meae mihi demptae per rem publicam ad feminas transferantur.

ROMANVS: uxorius es.

AMERICANVS: quomodo uxorius sum? nam uxorem non habeo.

ROMANVS: rei publicae a qua feminae opes accipiunt uectigalia das. ergo pecunia tua feminis datur. tibi igitur sunt uxores omnes eae feminae quae ipsae et quarum paruuli pecunia tua sustentantur. tamen dum das nihil accipis. ergo multoties uxorius es.

AMERICANVS: cur feminas odisti?

ROMANVS: uale, amice Americane.

AMERICANVS: uale et tu.

 

 

Scripsit Ionathas Gnosis


Solis Magistri 'belli ars'
de praeceptoribus saeculorum vii viii in Europae partibus septentrionalibus
Romani antiqui et Americani moderni dialogus
Georgius Patton, uir et cinema
pontificum summorum quos maximi habeo ii qui artium renascentium tempore ecclesiam gubernauerunt
de politiae Francicae euersione et linguis
de Friderici Nitschii philosophia sententiae
DE SANCTA MISSA PAPAE PII V IN CIVITATE CONNECTICUTENSI
Iosephus Striculandus quondam episcopus Tylerensis
ROGUE ONE
"Catcher in the Rye" fabula et Nouum Eboracum
De 'Anna Karenina' sententiae
De Socratis apologia Platonica sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia
Viuarium Iurassicum
De litteris encyclicis "Veritatis splendor"
Andreas Aurius
Nicolaus Iudenides
Carolus Nicolaides Clausewitz
Arturus Vellesleius
IACOBUS CATHELINELLUS
DE IOHANNE AUSTRIACO