Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

ACROAMATA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

SALVI SITIS!

Epidemiologia est scientia salutis in populis definitis. Hoc in sermone exemplum investigationis epidemiologicæ auferro de delore longo apud senes Britannos et de inæquitatibus distributionis doloris longi.


Acroama XII - de fere nihilo

30 Jan 2022, 19h08

Bene venistis in hunc sermonem decimum alterum quo fere nihil dico! Immo, libere loquor aliquantum super studiis doctoralibus jam confectis (i.e. primum vos alloquor Doctor Philosophiæ!) & officiis meis nuperrimis. Mentionem facio pelliculæ Saturæ Lancis quam invenire potestis hic: https://www.youtube.com/watch?v=iNbsJ-QimQo.

Si me non nostis, sum Matthæus, epidemiologus Londiniensis apud Universitatem Collegium Londiniensem. Valde mihi placet et Latine loqui et divulgare res epidemiologicas. Si vultis plura de me discere vel ad me litteras mittere, plura invenietis apud www.matthewjayepi.com. Licet quoque me sequere apud Pipiatorium @SalviSitsPod.

Gaudeo vos adesse. Salvi sitis!



Acroama XI - Johannes Nix et Cholera

17 Mar 2021, 14h57
Ecca fabula clarissima Johannis Nivis et antleæ contra choleram. Mementote te posse me sequi in Pipiatorio apud @SalviSitisPod et epistulas electronicas mihi mittere apud matthew.jay.15@ucl.ac.uk. Musica (c) Scott Holmes Music.

Acroama X - Harvejum legamus!

02 Jul 2020, 22h14
Hac occasione vobiscum loquor primum capitulum libri Guilielmi Harveji quod simplificavi. Textus aptus est discentibus qui Familiam Romanam perlegerunt. Deonerari potest ex https://matthewjayepi.com/de-motu-cordis/. Musica (c) Scott Holmes Music.

Acroama IX - De Analyse Classium Latentium et aliis

25 May 2020, 14h53
Hac occasione de negotiis meis nuperis loquor præsertim de methodo statisticá c.n. «Analysis Gregum Latentium» sive Anglice «Latent Class Analysis» quá in investigationibus doctoralibus meis utor. Deonerare versionem meam libri de motus cordis, cujus mention in sermone facio, licet hic: https://matthewjayresearch.wordpress.com/de-motu-cordis/

Acroama VIII - De manibus lavandis Semmelweisque

10 Apr 2020, 00h36
Hodie fabulam Semmelweis narro in quá invenit necessitatem manuum lavandarum. Cave me prave dixisse (præter alia menda!) «majocomii» pro «majocomia» anteriori in quádam parte.


____________________________________