P E R I E G E T I C A
IN CASA PHILEMONIS ET BAUCIDIS COREANA
AGNES SALTATRIX SEPTUAGENARIA ET TONGILUS CALLIGRAPHUS
ECCE LEO LATINUS (Nikolaus Groß, a dextris, petasatus) CUM UXORE (윤현숙尹賢淑, Youn Hyunsook, quae est praenomine Latino CLARAE, a sinistris) SIORI SIVE SEULI IN CAPITE AUSTROCOREAE IN PLATEA GWANGHWAMUN SEDENTES ANTE MONUMENTUM MAGNI REGIS SEJONG (a.1418-1450) QUI CREAVIT NOTAS LITTERARUM COREANAS. m.Aug. a.2024ARGUMENTA
1. Praefatiuncula
2. Generalia: geographica
3. Epistulae introductoriae
4. Diarium et embolia
5. Epistula finalisPraefatiuncula
Cara Lectrix, care Lector,
hanc symbolam in lucem editurus paucis verbis dicam, quis sim et quas res sim descripturus, et quâ de causâ saeculo vicesimo primo Latinê pertractem Coream paeninsulam Asiae orientalis, et quatenus eandemnoverim.
Germanus sum septuagenarius, magister quondam biologiae et linguae Latinae et Palaeograecae; in Universitate studiorum Ulmensi cursibus institutoriis moderatus sumlinguae Latinae et Palaeograecae necnon Sanscritae, nunc ex quattuor annis rude donatus sum. Olim a Patre Caeleste Eichenseer (1924-2008) doctus, qui fuit linguae Latinae Resuscitator et Renovator et Animator admirabilis atque optimê meritus, ex quadraginta annis Latinê loquor et scribo. Nomen mihi est Nicolaus Groß, sub nomine LEONIS LATINI vocabula Latina aut ex litteris traditis excerpo aut, si necesse est, secundumnormas antiquas nova verba fingo, necnon êdere soleo textûs vernaculos omnis generis, praesertim fabulas elegantiores, a me togâ indutos.
Mihi quidem persuasum est operae pretium esse hunc sermonem mirabilem, qui ex aetate Romanorum numquam desiit et loquendo et scribendo sermovivus coli atque adhiberi, etiam aetate computatri et interretis (sive pandesmi) et sophophoni et intelligentiae artificialis non negligere, immo novis lexicis et versionibus exarandis siclocupletare, ut aptus fiat ad omnes res recentiores et recentissimas sat perspicuê et eleganter denominandas.
Uxor autem mea mecum decennium vitae degit in Austrocoreâ (a.1994-2004), ubi in universitatibus docui linguam theodiscam et Latinam, et postea ex Germaniâ complura mecum fecit itinera in hanc paeninsulam.
Huius quoque anni mense Augusto denuo in Coreâ versantes visitavimus duos uxoris fratres (quorum nomina christiana suntAndreas et Stephanus) necnon Agnetem sororem eiusque maritum Tongilum. His diebus quae experti simus in regionibus Coreae amoenis, hac inrubricâ sive columnâ Ephemeridos Periegeticâ enarrabo nonnullis verbis Latinis.
Maximê autem gavisus sum, quod Agnes soror uxoris meae mihi concessit, ut tunicâ ornarem symbolam suampulcherrimam praemio honoratam, quâ magnâ cum sinceritate atque animi inflammatione narrat, quomodo ipsaseptuagenaria cursum participaverit saltandi.
Cum Latinum sermonem resuscitare velim, maximê cupio etiam notiones specialiter coreanicas aut Latinâ veste ornare aut saltim ad Latinam phoneticam etorthographiam aliquatenus accommodare.
Nonnullas urbes coreanicas appellavi nominibus graecanicis a me confictis:Suweon (수원水原) nuncupavi Crēnopolin, Anseong (안성 安城) Īrēnopolin, Jeonju (전주全州) Mūsēopolin, quia in litteris Latinis mihi nôtis nullum nomen invêni harum urbium coreanicarum. Urbem autem Bonghwa (봉화 奉化), in cuius circumiectis multum colitur capsici (고추), et ubi venditur multum pastae capsici (고추장), ausus sum nomine honorare, quod est Capsicētum, -ī n.
Nomen urbis Seongnam (성남 城南) sinicum secundum situm suum derivatum est a „castro“ (성城), i.e. Sioro1 metropoli australem (남南 i.q. auster, meridies, νότος); itaque mihi haud nimis alienum esse videtur hanc urbem exornarenomine graecanico, quod est *Polinotia, -ae f.
Huius urbis tribus quaedam prius fuit viculus parvus ligneo ponticulopedestri instructus (판교 板橋 Pangyo), sed hodie haec tribus, quia abundat officinis et negotiationibusneotechnicae altioris, a nonnullis comparatur cum Valle Silicii Californiensi. Quam tribum urbis *Polinotiae secundum etymologiam sui nominis Latinê nuncupo: Ponticulus, -ī m.
Urbem Yangsan (양산 梁山) secundum characteres sinicos (梁 “pons” et 山„mons“) denominavi Pontimontium, -ii n.
Octavum et ultimum exemplum urbes coreanas ratione neoclassicâ denominanditibi nunc afferam: Etiam urbem Gimhae (김해金海), cum Leo Latinus viseret, noluit relinquere nomine humanisticocarentem. Nomen urbis originale, quod est sinicum - prima syllaba (김 gim金) valet „aurum“, altera (해 hae 海) „mare“ - spectat ad mythum gentis conditae, quae vocatur Geumgwan Gaya (금관가야 金官伽倻): Anno 42 p.Chr. novem senes Regni Gaya oraverunt, ut regem acciperent. Itaque e caelo in cacumen Gujibong (구지봉 龜旨峰) demissa est cista aurea panno rubro involuta. Cistae infuerunt sex ova aurea, e quibus exclusi sunt sex pueri. Primoexclusus est REX SURO (수로 首陵) fundator Regni futurus. Propter hanc originem Regni mirabilem inregione litorali factam urbs videtur denominata esse Gimhae („Mare aureum“). Equidem hanc urbem celebravi nomine Suropolis, is f., quo moneo lectores Rêgis Suro, qui fundavit Regnum Geumgwan Gaya (42-199 p.Chr. - sic!). Mirae sanê fabulae de hôc rêge sunt traditae: Non sôlum narratur ex aureo ovo caelesti natus esse, sed etiam assecutus esse aetatem 157annorum. Eius uxor fuit Heo Hwang Ok (허황옥 許黃玉), quae item dicitur assecuta esse plus 150 annos aetatis. In chronicisCoreanorum refertur uxor Suronis oriunda fuisse ex Indiae Regno, cui nomen fuit Ayuta. Nonnulli Coreani docti opinantur hanc Reginam venisse ex IndiaeAustralis regione Tamilicâ (Dynastia Pandya).
Fortasse aliqui lector in litteris Latinis – fortasse investigatorum aut missionariorum priorum saeculorum in Coreâ versantium et adhuc Latinê scribentium - alia nomina Latina utilia harum urbium coreanicarum inveniet – si ita, afferat mihi, et libenter utar iisdem.
Sed si quid typicê coreanum Latinis verbis exprimo, non possum quinfaciam id quod Gaius Iulius Caesar fecit deos Gallorum nominibus Romanis appellans ideoque munera alienorumaequans muneribus deorum propriorum: quod dici solet interpretatio Romana.
Simili ratione ego denomino quaedam esculenta et potulenta coreanica typica nominibus Romanorum, quae antiquitus spectaverunt ad cibosaliquatenus similes, sed certê non eosdem: cibo, qui a Coreanis sundae (순대) vocatur, nomen imposui sanguiculi Plinianum, farciminis cuiusdam sanguinei. Mandu (만두) coreanicum appello rabiolam (nomen Latinitatis mediaevalis, quod respondet italico „raviolo“.„Kimchi“ (김치) holera fermentata Coreae illustrissima, appello salgama coreana - quod nomen certê fuit similis significationis, sed non eiusdem; „Makgeolli“ (막걸리) vocare velim vinum oryzaceum coreanum. Etiam eomuk (어묵) et Gimbap (김밥) togâ ornare ausus sum: hos enim cibos vocavi placentam pisceam (cfr anglicum nomen fish cake) et oryzam algatam.
Cibum verê coreanum illum, quem in urbe Museopoli manducavimus delicatissimum et multiplicitate vegetabilium recentissimorum saluber-rimum in hacpraefatiunculâ mihi non licet praeterire: bibimbap (비빔밥), cui Latinum nomen imposui, q.e. Satura Oryzae Museopolitana.
Nec mihi verba novandi cupidissimo temperavi, quin Latinâ veste etiam induerem Coreanorum carnem ignis (불고기) denominans copadium coreanicum.
Nec possum, quin liberê confitear me in Coreâ versantem tantâ fuisse cupiditate nomina novandi affectum, ut etiamipsam canem Agnetis & Tongili custodem Capsicetensem, quae coreanicê vocatur Kkamjin (깜진), exornarem nomine graeco-latino, quod est Melaena (Μελαίνη).
Tales versiones unâ ex parte fovent Latini sermonis elegantiam (nenimietate sonorum et scriptionum alienarum fiat cacophonia et Latinitas foedetur corrumpaturve) - alterâ ex parte periculum est, ne humanista puritatis causâsacrificet describendi subtilitatem atque perspicuitatem delabens ad opus illius Procrustae monstruosi furciferi faciendum, qui corpora homuncionum in lecto suo dormientiumcrudeliter mutilabat aut deformabat...
Denique restat, ut gratias referam ineffabiles uxori meae CLARAE (윤현숙尹賢淑), quae filum firmê et fideliter offerens me duxit per Labyrinthum patriae suae – quiddicam? - totius vitae nostrae ex triginta quinque ferê annis … gratias tibi, Clara carissima! - et fratri tuo ANDREAE eiusque uxori, et STEPHANO eiusque uxori IULIANAE, et sorori tuae AGNETI eiusque marito TONGILO, qui nos in domunculâ suâ receperunt tamquam Philemon et Baucis olim Iovem et Mercurium …
Cara Lectrix, care Lector, haec hactenus de praefandis. Nunc tolle –lege – helluare: laetaberis.
Pancratice vale et perge mihi favere.Medullitus te salutat
LEO LATINUSSenden ex oppidulo Bavariae Suebicae,
die Dominica, 09. m.Nov. a. MMXXV.
Petrus Paulus Rubens: Iuppiter et Mercurius apud Philemonem et Baucidem
circa a.1620-16251 *Siorum, -i n. sive Siorium, -ii n. i.q. Seoul 서울, i.e. urbs Austrocoreae principalis. Haec nomina urbis in litteris Latinis invênit Alexius Scatebranus Moscuensis. Nomen "Seoul" est originaliter coreanicum et significat "urbem capitalem". Idem putatur exortum esse ex Seorabeol (서라벌), antiquo nomine urbis Gyeongju (경주), quod fuit caput Regni Silla.
Scripsit Nicolaus Gross