Lunae die 13 mensis Aprilis 2026

CHRONICA ALEXANDRAE RAMOS GADITANAE

Profestrix in Universitate Gaditana
Pagina academica

 


De Sanctae Catalinae arce Gaditana (1599)


Aditus in Sanctae Catalinae arcem Gaditanam (© Imago a me ope lucis expressa)

 Exeunte mense Septembri in urbe Gaditana celebrata est "Septimana in memoriam Gadium Romanarum", quae pulcherrima expositione "Inde a Gadibus usque ad Romam" inscripta initium fecit et finivit magno cum spectaculo c.t. "Foedus Romanorum". Inter multa quae acta sunt, in arce Gaditana Sanctae Catalinae nobis licuit spectare quomodo antiqui Gaditani funera atque exequias celebraverint et sepultura constituerint.  

Inter ea omnia que animum meum excitaverunt, quandam inscriptionem Latinam inspexi, quae in fronte illius arcis Gaditanae erat. Mihi confitendum est (non sine quadam rubore) numquam eam novisse. Cum difficilia lectu essent verba in illa tabula petrea incisa propter multas litteras compendiatas, imagines nonnullas ope lucis expressi, ut postea domi meae melius perlegere possem atque notitias de ea quaererem.

      Multum equidem quaesivi in rete omnium gentium, nihil autem inveni nisi quandam interpretationem fabulosam, quae nihil ad rem pertinebat. Quamobrem mirata sum quod inde a saeculo decimo et septimo nemo hanc inscriptionem interpretatus esset atque tempore hodierno nullius interesse videatur.  

 

 Inscriptio Latina anno 1599 incisa est Philippo III regnante atque ad novam arcem Gaditanam refertur quam eius pater Philippus II Hispaniarum et Indiarum rex anno 1598 erigi iussit, postquam sinus Gaditanus atque oppidum Gadium ab Anglis Batavisque anno 1596 oppugnatum est.

Adhuc inscriptionem rimor et pesrcrutor, quia dubium unum mihi est de litteris compendiatis quae sunt HER. Nam arx sine dubio erecta est sub ductu Christophori Rojas, qui autem architecti Iohannis Herrera anno 1597 mortui discipulus fuit.  Nihilominus ecce vobis ea quae usque adhuc interpretata sum atque in nonnullo commentario periodico fusius perficiam ac divulgabo:


© Imago a me ope lucis expressa.

 

© Ecce mea interpretatio litterarum Latinarum compendiatarum:

A[d] P[erpetuam] R[ei] M[emoriam]

PHI[li]P[pi] II HISP[aniarum] ET IND[iarum] R[egis] POT[estate]  N[ova] ARX ET PROPVG[naculum]  
ISTVD SVB D[uctu] AC HER[rerae?] PATROC[inio] A FVND[amentis] ERIGI COEPTVM  
III ID[us] APRIL[es] ANNO SALVTIS M.D.XC.VIII.  

SVB PHILIP[po] III, PATERNA IN REB[us] BEL[licis]  SOLLICITVD[ine], NOMIN[i] IMMOR[tali],  
MOX AN[no] SVBSEQVEN[ti] FVIT DEMVM ABSOLVTVM.

M.     D.     XC.      IX.


 

Scripsit Alexandra Ramos Gaditana


De clade, quam perturbatio aeris ea quae ‘gutta frigida’ vulgo dicitur, Hispanis et maxime Valentinis adtulit
De Gaditano Regio Instituto Classico sideribus observandis deque eius auctore, cum puer erat.
De diebus Canicularibus sive de tempestate Sirio cane infecta
Quid prosunt libri?
Cur Latine loquendum sit
De mundo ad fontes revocando
(Felicem et faustum annum MMXXIV!)

De quibusdam minimis animalibus, quibus palustria scatent
De salinis Gaditanis instrumentisque salinariis
ad effodiendum ‘aurum candidum’

De novissimo libro carminum in Ucrainae laudes verso
Franciscus Ibáñez, delineator Hispanus creatorque
Mortadeli et Philemonis, de vita decessit