Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

AD CISTULAM




Mors est hodie adversus me.

05 Apr 2024, 16h02
Sermo viri cum suo Ba - pars VI (ultima)

Tertia querimonia viri (130-142)

Hujus querimoniae animadvertite collationes : odores, velata scapha, nubes… Id eam conectit cum ceteris querimoniis et orationibus.

« Mors est hodie adversus me ;

sicut vir aeger convalescens,

sicut foras exire post planctus.

Mors est hodie adversus me ;

sicut odor myrrhae,

sicut sedere sub velis ventoso die.

Mors est hodie adversus me ;

sicut odor lotorum,

sicut sedere in Ripa Ebrietatis1.

Mors est hodie adversus me ;

sicut reversio aestus,

sicut vir domum suam regressus a militia.

Mors est hodie adversus me ;

sicut clarescens caelum,

sicut vir inde implicitus in eo quod caligebat.2

Mors est hodie adversus me ;

sicut vir domum suam videre desiderat,

cum multos annos in custodia3 vinctus peregit. »

Haec querimonia priores sequitur, quod, cum nihil videatur justi, nullus intimus quocum sit conjunctus, mors sola est vita.

Quarta viri querimonia (142-147)

« Certe is qui illic est vivus erit deus,

scelus puniens ejus qui id comisit.

Certe is qui illic est stabit in cumba4,

ex qua jubet offas dari fanis.

Certe is qui illic est erit rerum sciens,

qui non impeditur a provocando Sole cum loquitur. »

Vitam post mortem laudando querimonias concludit. Primi versus primam ad alteramque querimonias respondent : vivus deus putri corpori et nomini contra ponitur atque scelera corrigere pollicetur quae enumeravit. Medii versus primis similes sunt (cf. 71). Postremi versus totum dialogi argumentum resumere videntur : cum jam res sciat, bene intellegit neque timet mortem. Dicta animi (mea verba audiat Re) vindicat, qui ipsum jam provocare possit (Parkinson 1997 in Allen).

Animi extrema oratio (147-154)

Quod mihi dixit animus :

« Pone proinde querimoniam in stipite5,

iste mei possessor6, frater mi.

Victima igni tibi est mactanda7,

prout vitae causa pugnaveris,

prout dixeris « ama me hic. »

Abjice tibi Occidentem,

sed Occidentem assequi opta

cum corpus tuum terram contingit8.

Avolabo post fatigationem tuam,

deinde ad portum consistemus ad tempus9. »

Dialogus in conciliatione animi cum viro clauditur : viro suadet ne ad mortem festinet (‘abjice tibi occidentem’), hanc potius videat ut necessitatem vitae, ut bene moriatur et concordiam assequatur secum.

Sic it, ab initio ad finem, sicut in scriptis inventum est.

            Dialogus, quamquam sit fere e memoria deletum, ad hunc diem usque perduravit, ut moderni ejus modis figurisque fruantur. Res tractat quae ad homines omnium aetatum pertinent : quid sit vitae propositum, cur sit vivendum cum undique opprimamur, quid accidat post mortem… Animo, qui cum initio fatum desperet, nullum exitum videnti praeter e vita obitum respondet vir dicta ejus indignans : non esse sepulturam ei qui fugitivus maturius excessum petiverit. Ad haec animus duabus fabulis cuivis necem necopinato posse accidere, et, ac si commutatus esset, vitam recte esse agendam ut recte moriare dicit. Vir deinde commiseratione immensa causas numerat cur desperet : se male audire, nullum amicum habere germanum, sibi mortem jam imminere et videri talem mortem qualem appetat ad apotheosin ducere. Animus postremo verba viri cum suis conciliat : seponendas esse curas, mortem non esse petendam, seque cum viro iter facere ad Occidentem velle, cum tempus sit.

            Hic sermo naturam hominum exponit, quae malis et adversis opprimitur ut praeda, timori concessam eorum, quae futura sint, et mortis. Ad hanc pertractandam quaestionem, homo in duas partes diffinditur ut secum sermocinetur, quia nemo est vir nisi animatus, nec est animus-ba sede orbatus. Ad hoc accedit ut diversae sint partis, opinione et voce dispares, et commutari videantur. Ostendi credo diversitatem quae in uno homine sedeat, curas metumque atque voluntatem horum distranhendorum intra oriri. Homini de omnibus desperato, quae ejusdem orbis sunt atque ipse, persuasum est sibi inesse spem vitae pergendae. Utrum de morte consciscenda agatur ambigi potest. Virum, etsi ad mortem festinare videatur, sese interficere nolle opinatur Allen, quod nusquam hoc dicat. Multo magis de turbis imminentibus loquitur nec mentionem facit semel suae necis.

Finis sermonis cum suo Ba.

Fontes :

Allen, James P. The Debate between a Man and His Soul: A Masterpiece of Ancient Egyptian Literature. Leiden: Brill, 2011.

Allen, James P. Middle Egyptian Literature : Eight Literary Works of the Middle Kingdom. Edited by James P. Allen. Cambridge, United Kingdom: Cambridge University Press, 2015.

Renaud, Odette. Le dialogue du Désespéré avec son âme : une interprétation littéraire. Genève: Société d’Egyptologie, 1991.

1

mry·t-n·t-tḫ·t, ebrietatem modum esse credebant per quem cum dis loquerentur. Ripa Ebrietatis est fere pervium inter nostrum et deorum mundum.

2

Quia dies claruit, jam potest videre quod non videbat.

3

Cum ‘foris’ primum coeperit, completur haec querimonia ‘in custodia’.

4

I.e. cumba Solis (wỉꜣ), pars condicionis dei. Offas dare erat necessitas communitatis. (Parkinson 1997 in Allen)

5

Cruciatus erat in Aegypto : animus virum hortatur ut querimonias necet, ne de morte cogitet.

6

Vocativus.

7

Ut dei illum tranquillent. Et ironice refertur ‘quia me in ignem jactat mei immolandi causa.’

8

I.e. cum sepultus eris.

9

I.e. cum mortuus eris. Animus pollicetur se aeterne cum viro mansurum : Aegypti enim credebant animum-ba corpus vesperi semper penetrare.


Cui hodie loquar?

30 Mar 2024, 19h17
Sermo viri cum suo Ba - pars V

Prima viri querimonia (85-103)

Sequuntur quattuor querimoniae in quibus primus versus semper recinitur.

Os aperui ad meum animum,

ut ad ejus dicta responderem.

« Vide : putet meum nomen1 ;

vide, plus quam currus odor

die messis2, calente caelo.

Vide : putet meum nomen ;

vide, plus quam laquei anguis

die piscatus, calente caelo.

Vide : putet meum nomen ;

vide, plus quam anatis odor,

quam frons harundinea cum pullis.

Vide : putet meum nomen ;

vide, plus quam odor captatarum avium,

quam nidorum captatorum canales illarum.

Vide : putet meum nomen ;

vide, plus quam crocodilorum odor,

quam locus caedis sub ripariis <crocodilis>.

Vide : putet meum nomen ;

vide, plus quam nupta mulier,

de qua dicitur amasii mendacium.

Vide : putet meum nomen ;

vide, plus quam fortis puer,

de quo dicitur « alicui est quem odisse debeat.3 »

Vide : putet meum nomen ;

vide, plus quam portus principis,

qui secedere conjurat quandoque tergora conspiciuntur. »

In hac querimonia inertia primum vir canit, ut ad viventes adveniat : a morte, ad vitam.

Viri secunda querimonia (103-130)

Ab ipso viro ad societatem ipsam in qua vivebat venimus. Vir omnia quae desederunt et omnes qui deliquerunt queritur.

« Cui hodie4 loquar ?

fratres jam deteriores sunt ;

hodierni amici non amant.

Cui hodie loquar ?

cupida sunt corda :

sumit quisque res fratrum ipsorum.

Cui hodie loquar ?

comitas periit :

gravitas in omnes descendit.

Cui hodie loquar ?

quies est in malo,

ut bonum depositum sit undique.

Cui hodie loquar ?

vir cum iram excitat facinore suo,

risum movet cum malum facinus sit.

Cui hodie loquar ?

ubique compilatur5,

quisque vir amicis surripit res.

Cui hodie loquar ?

vitandus vir est intimus6,

amicus quocum agebatur factus est inimicus.

Cui hodie loquar ?

dies hesternus e memoria excidit7,

non agitur pro actore8 in hoc tempore.

Cui hodie loquar ?

fratres mali facti sunt,

ignotis utuntur cum intima studia <aperiantur>.

Cui hodie loquar ?

facies deletae sunt,

quisque obstipa facie adversus fratres suos.

Cui hodie loquar ?

corda cupida facta sunt ;

non est cor viri in quo fulciaris.

Cui hodie loquar ?

non sunt justi,

terra illis relicta qui malum faciunt.

Cui hodie loquar ?

desunt intimi,

ignoto quisque utitur ut illi res aperiat.9

Cui hodie loquar ?

non est securus quisquam,

quocum olim ambulabatur, jam non est.

Cui hodie loquar ?

oneratus sum egestate quoniam intimo careo.

Cui hodie loquar ?

injuriae quae hanc terram ferit non est terminus. »

Haec querimonia longissima est inter omnes. Cum ordo patuerit offensarum in priore querimonia, haec in rebus repetitis cohaeret, quod intimos sibi deesse aviditateque jam esse morbosos plurimos conqueritur. Quomodo possit in tanta pigritia turpitudineque et amico destitutus vivere non intelligenti mors videtur solus honestus exitus.

Fontes :

Allen, James P. The Debate between a Man and His Soul: A Masterpiece of Ancient Egyptian Literature. Leiden: Brill, 2011.

Allen, James P. Middle Egyptian Literature : Eight Literary Works of the Middle Kingdom. Edited by James P. Allen. Cambridge, United Kingdom: Cambridge University Press, 2015.

Renaud, Odette. Le dialogue du Désespéré avec son âme : une interprétation littéraire. Genève: Société d’Egyptologie, 1991.

Imago :

David Roberts (lithograph by Louis Haghe), Statues of Memnon at Thebes, during the Inundation, 1848, from Egypt and Nubia, Volume II.

1

Nomen est fama, homo ipse.

2

šmw : shemu erat annus temporis inter Februarium et Maium mensem.

3

Forte propter homosexualitatem.

4

‘Hodie’ significat his temporibus.

5

Passivus impersonalis, ḥꜥḏꜣ·tw.

6

ꜥk-ỉb : aliquis qui in animum entrat.

7

n sꜣḫ·tw sf.

8

I.e. is qui agit.

9

Aegyptiace : ‘ignotus’, ḫmm (participium passivum verbi nesciendi) et ‘res aperire’, srḫ·t (infinitivus causativus verbi sciendi).


Bonum sequere diem, pone curas.

22 Mar 2024, 20h17
Serm viri cum suo Ba - pars IV

Subscribe now

Animi tertia oratio (55-68)

Aperuit suum os meus animus

ut ad dicta mea responderet :

« Quod de sepultura mones, miseria1 est ;

Afferre est lacrimas virum contristando,

Arripere est virum suae domo ut in colli relictus sit.

Ascendere non poteris, ut Soles2 videas.

Qui saxo aedificaverunt3,

perfecta re,

honestas pyramidas honesto labore

cum illi qui has aedificandas curaverant dei facti sunt,

quae eis dicatae erant in planitiem evertae sunt

- velut exanimes mortui in ripa

orbati terreno4 aliquo -

cepit aqua pedes ejus

et Jubar quoque Solis,

quos vocant ad se pisces labra5que fluminis6.

Oboedi7 proinde mihi :

Vide : bonum est hominibus oboedire,

bonum sequere diem, pone curas.

Hi versus sequentium propositum introducunt : bene esse vivendum ante necopinatam mortem. Illis similitudo est cum carmine fidicinis (Harpist’s songs), quod fortasse inspiraverunt. Exhortatur enim fidicen ut curas ponat auditor de morte, quippe quoniam et sumptuosissima sepulcra corruant. Ex his versibus opinio animi est de sacris funebribus dubitandum esse meliusque cura expertem vivere.

Prima Fabula Animi (68-80)

Ut argumentum confirmet, narrabit animus duas fabulas.

Agricola <quidam> suum agrum arabat,

messibus suis oneravit lintrem

ut passis velis navigaret

suo appropinquante festo die8.

Ubi tenebras vidit nascentis aquilonis9,

in navigio vigilavit dum Sol intrat.

Cum uxore liberisque egressus est suis,

in stagno perierunt,

circumsaepto noctu a ripariis <crocodilis>10.

Tunc querula voce ejulavit tandem cum sederet,

dicens « eam non ploro quae nata erat,

etsi ex Occidente non jam exibit

ad alium terrestrem natum11,

de liberis ejus ingemisco,

in ovo absumptis12,

Khenti[13] ora viderunt antequam viverent. »

Haec fabula hortatur ut dies carpatur, quia quando nex saevitura sit sciri non potest.

Secunda Fabula Animi (80-85)

« Vir <quidam> cenam rogabat,

cui ejus uxor dixit cenam fore.

Ad hoc1314 foras iit, per parvum spatium.

Cum domum regressus est, erat velut alius.

Ejus uxor eum supplicabat,

Sed illam audire nequibat

Offensus est et surdo corde domesticis suis.15 »

Cum prima fabula facile intelligeretur, quid haec sibi velit ambigitur. Fortassean moneat animus virum de casibus vitae, de rebus quae repente mutari subvertique possint (« erat velut alius »).

Fontes :

Allen, James P. The Debate between a Man and His Soul: A Masterpiece of Ancient Egyptian Literature. Leiden: Brill, 2011.

Allen, James P. Middle Egyptian Literature : Eight Literary Works of the Middle Kingdom. Edited by James P. Allen. Cambridge, United Kingdom: Cambridge University Press, 2015.

Renaud, Odette. Le dialogue du Désespéré avec son âme : une interprétation littéraire. Genève: Société d’Egyptologie, 1991.

Imago :

Bedford, L. nile crocodile head, 2009. https://commons.wikimedia.org/wiki/File:Nile_crocodile_head.jpg

1

nḥꜣ·t-ỉb, ‘heartache’ (Allen).

2

Nam volebat quisqua Aegyptius in lucem ascendere. Pluralis numeris hic iterationem significat.

3

Nominativus pendens.

4

ḥry-tꜣ, cf. supra.

5

Labra sunt litora. Hoc verbum propter ambiguitatem usurpatum est : ‘vocare’ est mdw, quod etiam ‘loqui’ significat. Labra igitur fluminis ‘loquuntur’ pro mortuo.

6

Haec perlonga sententia anacoluthis plena interpretatu est perdifficilis. Sortem tamen aequiperat mortem divitis qui pyramidem fieri jussit cum morte operatoris qui pyramidem exstruxit. Hac de causa vana inutiliaque sunt sacra funebria.

7

Aegyptice sḏm significat et audire et parere, oboedire.

8

Ipse agricola forte messes celebrabat.

9

Die vesperascente Aegypti ventus a septentrione oriebatur, qui terram fluviumque frigaret. Nox erat Aegyptis extimescenda.

10

Crocodili Aegyptice ‘riparii’ vocantur (mryt).

11

Metempsychosi non credebatur.

12

Ejus liberi geniti sunt : non tamen satis vixerunt ut ipsi vitam gustarent.

13

Quid sub hoc pronomine lateat, non paret.

14

Khenti-Amentiu deus erat, princeps Occidentis, i.e. regni vita defunctorum.

15

i.e. ceteri qui ejus domum habitabant.


Vir non es.

17 Mar 2024, 10h00
Sermo viri cum suo Ba - pars III

Ignoscite mihi quod haec pars morata vestris e-pistolis advenit. Meam memoriam interdum labascere non mentiar.

Subscribe now

[Vir loquitur pro animo]

Quae mihi dixit animus1 :

« Vir non es ;

An vivis tu quidem2 ? Quid tibi lucro,

si ita vitam curas ut divitiarum possessor ?

Quis dicat « non ibo3 », cum suae pessum ierint ?

Eradicaris enimvero tui oblitus4,

et indigens quisque dicit « te emungam ».

et mortuus es,

cum vivat tuum nomen.5

Ille est locus demorandi,

arca cordis.6

Portus est Occidens,

quo remigandum est acutis mente.7 »

Audiat me potius animus :

nullum est mihi crimen.

Si ejus cors mecum concors erit,

laetus erit.

Faciam ad Occidentem adveniat, sicut quicumque est in pyramide sua8,

cui cum sepeliretur aliquis adfuit terrenus9.

Tectum10 faciam tuum cadaver,

et tibi invidebit alius animus11 immobilis12.

45 Tectum faciam nec frigescet

Et tibi invidebit alius animus qui calet13.

Aquam bibam in diluvie14

et depellam siccitatem

et tibi invidebit alius animus qui esurit15.

Si me ad mortem isto modo egeris,

locum quem occupes in Occidente non invenies.

Perduret tuum studium, anime mi, frater mi,

dum adoleverit heres qui dona det,

qui sepulcrum curet sepulturae die,

capulum ferens in coemeterium16. »

Hi postremi versus, qui viri orationem concludunt, commoda ostendunt peractae vitae decoraeque sepulturae. Animus enim in dubio esse videtur, numquid vitam continuare sacraque funebria proficiant, cum vir his rebus egere videatur, nec iis diffidit. In altera autem parte vitae desparabit vir eumque leniet animus.

Fontes :

Allen, James P. The Debate between a Man and His Soul: A Masterpiece of Ancient Egyptian Literature. Leiden: Brill, 2011.

Allen, James P. Middle Egyptian Literature : Eight Literary Works of the Middle Kingdom. Edited by James P. Allen. Cambridge, United Kingdom: Cambridge University Press, 2015.

Renaud, Odette. Le dialogue du Désespéré avec son âme : une interprétation littéraire. Genève: Société d’Egyptologie, 1991.

Imago :

Goodyearn, W. H., Hawkes J., McKecknie J. Lantern Slide Collection: Views, Objects: Egypt. Gizeh [selected images]. View 03: Institute. Egypt., n.d., Hooper. Brooklyn Museum Archives (S10|08 Gizeh, image 9936), Brooklyn Museum, 2006. https://commons.wikimedia.org/wiki/File:S10.08_Gizeh,_image_9936.jpg

1

Argumentum animi referre vir pergit.

2

Secundum Allen, aliter hoc verti potest : ‘etsi vivis’.

3

Scilicet ad Occidentem.

4

Ad litteram ‘sine curando te’

5

Contradictiones animadvertite : possessor/indigens ; mortuus/vivat.

6

Locus ubi cor in aeternum servetur, sepulcrum ?

7

Animo mors obvia videtur in tanta miseria.

8

Haec pars longior est : habere videtur majorem vim. Vir animo persuadere conatur, ne intempestive e vita egrediatur riteque sepeliatur.

9

Ita verto ḥry-tꜣ (qui est in terra), quod significat eum qui vivus remansit post alicujus mortem.

10

Translatio hujus verbi (nỉꜣỉ) obscura est ; Allen awning utitur, quod ex determinativo signo conjecit.

11

i.e. bꜣ.

12

Hoc est, mortuus sepulcro privatus (m nnw).

13

Sepulcrum mortuum tutabitur a calore frigoreque nimio, cum ‘immobilis’ caleat.

14

Diluvies secum novum tempus afferebat : ad illud Nilum comparate, quo annum dimetiebantur.

15

Sepulcrum curabit ne animus quavis re egeat.

16

Aut ‘necropolim.’


Non loquitur animus mecum concors!

08 Mar 2024, 17h01
Sermo viri cum suo Ba - pars II

Viri secunda oratio (3-55)

Meo animo os aperui, ut ad ejus dicta responderem.

Haec me hodie plane superant !

Non loquitur meus animus1 mecum concors.

Haec nimia majora praeter modum !

It, velut ignarus qua in re sit, meus animus.

Hoc curet mei causa.

Mihi resistere animo non licebit,

meo alteri, qui suam vitam dejicit.

9 quod est in ventre meo ut filum funis,

Non ei accidet ut die aerumnarum effugiat2.

Tamen videte3 ! meus animus me a via deducit.

Illum audire4 non possum,

quia me ad mortem ante detrahit quam ad eam pervenerim,

quia me in ignem jactat mei immolandi causa.

Quid est ejus dolor ***5

Tergum <dantis> suo <fratri> ?

15 Apud me maneat die aerumnarum,

In illo latere stet sicut funebris quispiam orator :

Talis enim pergit, seque ad illud6 fert.7

Meus animus, stolidus, in vita dolorem sedare non vult

Qui me ad mortem ante agat quam ad eam pervenerim,

Qui mihi Occidentem dulcem8 faciat9 :

« An vere difficilis res ?

Pervium10 est vita ;

Cadunt arbores,

Calca proinde quod est turpe,

Minue meam miseriam.

Judicet me Thot, contenti sint dei ;

Mihi Khonsu, qui in veritate11 scribit, patrocinetur;

Mea verba audiat Re, qui cumbam regit;

Mihi Isdes in sacro cubiculo patrocinetur!

<quod> necessitas gravis facta est.

nec est qui eam tollat ad se mihi. »12

Dulce13 me di cohibeant ab arcanis14 mei ventris.

Fontes :

Allen, James P. The Debate between a Man and His Soul: A Masterpiece of Ancient Egyptian Literature. Leiden: Brill, 2011.

Allen, James P. Middle Egyptian Literature : Eight Literary Works of the Middle Kingdom. Edited by James P. Allen. Cambridge, United Kingdom: Cambridge University Press, 2015.

Renaud, Odette. Le dialogue du Désespéré avec son âme : une interprétation littéraire. Genève: Société d’Egyptologie, 1991.

Imago :

Fir0002, A male House Sparrow in Victoria, Australia in March 2008, 2008. https://commons.wikimedia.org/wiki/File:House_Sparrow_mar08.jpg

Passer domesticus Aegyptiacus odio Aegyptis erat, quoniam grana comedebat: ejus hieroglyphicum signum res malas, turpes determinat.

Subscribe now

1

De animo loquitur ut tertia persona.

2

Consilium animi (vitae exeundae) queritur vir : animus oblivisci videtur se cum viro unum esse, ut filum in fune nexum.

3

Plurali numero, fortasse ad auditores se vertit? Cf. supra.

4

Audire intelligendum est ut parere alicui (cf. Aegyptiace sḏm et Graece ἀκούειν)

5

Lacuna.

6

Non plane liquet cui verbo « illud » suppositum sit. De Occidente (i.e. morte) fortasse agitur.

7

Vir mortem ut effugium e vita recusat sibique mortem secundum naturam optat, qua in inferis beatus sit. Decus arbitratur animum manere secum et in aerumnis dum contingat mors.

8

I.e. optabilem.

9

Hic vir loquentem animum assimulat.

10

Hoc verbum aegre in Latinum vertitur : Faulkner docet pẖr·t  esse Anglice « transitory state, description of life ».

11

I.e. sine mendaciis, ut oportet. m mꜣꜥ·t.

12

Judicium appellat mortui (cf. supra). Quattuor citantur dei : Thot, Khonsu, Re, Isdes. Haec tetras a libri mortuorum differt, in quo dicitur ultimum judicium a Thot, Osiri, Anubi, Isdaque fieri. Quae tamen differentia non multum refert : in aliis locis aliae tetrades inveniuntur. Khonsu et Isdes duae species sunt ejusdem dei : Khonsu est Luna, Isdes perpendiculum trutinae.

13

Cf. ‘dulcem faciat’ supra.

14

I.e. animi argumentum pro morte.



____________________________________