Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

POPULUS ALBA

Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas


Aliquid sub sole novum

09 Apr 2011, 13h55

Frustratione maerens hanc paginam conscribillo. Me enim credidi fortuito mendosam sententiam in novam ac sensu praebitam convertisse, sed cum per Google heri Interrete perscrutatus sum, celeriter alios mihi indocto omnino ignotos inveni, qui sententiam illam iam noverant, et libros ita inscriptos ediderant, longe lateque de illa disserentes.Mihi similis visus sum puerulo, qui mundum primum

Cogitor, ergo sum

07 Apr 2011, 17h15

Ita nuper illud Cartesianum mihi venit in mentem, quasi mendum, sed statim novam sententiam novum sensum, neque nullius momenti, habuisse animadverti. Non desunt enim philosophi qui censeant homines agi potius quam agere, "vivi" (si licet verbum intransitivum, in transitivum et passivum mutare) potius quam vivere. Sicut sunt, praesertim inter philosophos orientales, qui dubitent utrum re vera

Perdite Italiam amo

17 Mar 2011, 13h56

CL diem nationis meae natalem feliciter honorateque celebro, sescenta basia iactans amatae Italiae, etsi hodie miserandae propter ignominiam rectorum. Hic natus sum, hic parentes mei et maiores. Hic aliquando moriar. Hanc terram, et colles, montes, flumina, lacus, maria, urbes, viros et mulieres, iuvenes et senes, maxima ex parte probos et navos, industrios ac benignos, perdite amo. Gratias ago

Mirabilia numeri CIV (vel CIIII)

05 Dec 2010, 21h27

Die Veneris III huius mensis Decembris Sanremo, oppidum sinus Ligustici, ubi annua habetur cantus Italici satis nota exhibitio, pigritiae raedam gubernandi causa, ferrivia petivi.  Molliter sedens, aequora interretialia navigare coepi et cito nuntium mihi laetum comperii: eos, qui me sequuntur in Twitter, qui paucos ante dies modo C, tum CIV numerum explevisse. Interea consessor meus acta

Nivalis insania

01 Dec 2010, 18h31

I Quum ningit alter pingit alter mingit scriba stultos versus fingit quum ningit.  II Album nivis omnia tingit puer caute nivem lingit quum ningit.  III Iuvat pueris senioribusque nix, iuventuti nox. 


____________________________________