ACROAMATA LATINA
Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.
COQUAMUS
Salvete spectatores, magistrae, discipuli, amicae, coqui, et vos qui linguae Latinae favent! Nomen mihi est Timotheus et Magister Latinitatis in civitate Colorato sum et aestate coquus apud Rusticationem. Haec sunt spectacula de coquendo, nonnumquam cum filiola mea, Latine loquentes, quae bis in mense hic incidere imponereque spero. Subtitulos Anglicos et Latinos addo. Elementa recipienda non in spectaculis sed in notis scribo.



