Veneris die 9 mensis Octobris 2026

ARCHAEOLOGIA

               DYRRACCHIUM

 

Dyrrachium (in hodierna Albania Durrës), oppidum et portus Illyriae, cui pristinum nomen fuit Ἐπίδαμνος, conditum est anno DCXXVI a.C.n. a coloniis  Corinthi et Corcyrae. Notum est insequenti saeclo contentiones intestinas incolas  magnopere excruciavisse; illi  antea auxilium petiverunt a Corcyra, deinde a Corintho, inter quae oppida  certamen ortum est a quo  postea bellum Peloponnesium initium cepit. Post quartum bellum Macedonicum in provinciae formam  Romani Macedoniam  redigerunt, tamen nomen mutaverunt in Dyrrachium (Δυρράχιον) , quod portum denominaverat, quia Romani  infaustum existimaverunt vocabulum “damnum” inclusum in Epidamnum. Hinc initium cepit via Egnatia quae per Graeciam usque Byzantium ferebat.

Anno XLVIII a.C., apud Dyrrachium Caesar a Pompeio victus est.  Proelia permanserunt multas hebdomadas varia fortuna utriusque  exercitus: “inter bina castra Pompei atque Caesaris unum flumen tantum intererat Apsus” (B.C. 3, 19,1). Post complura certamina apud opposita munimenta, Caesar curavit faciendum vallum circa castra Pompei, qui eodem modo ea  munivit.   Pompeius  eruptiones fecit ut obsidio  frangeretur, in tria loca impetum fecit contra hostes. Ibique Caesar multos milites amisit et munimenti partem. Deinde ille, usus opportune Pompeii cunctatione, in Thessaliam contendit ubi apud Pharsalum hostem superavit.

Hodierno tempore Dyrrachium est sedes oeconomica magni momenti ob mercaturam et portus industriam sed etiam ob periegesim balneariam.

Inter monumenta antiqua insigne est amphitheatrum et aetatis recentioris turris Venetiarum.

 

Scripsit Lydia Ariminensis


DE NOVA ARCHAEOLOGIA LEVANTINA
AEDIFICIUM ROMANUM IN CAELIO NUPER REPERTUM
DE MONUMENTIS ROMANORUM IN ILLYRICO EPIROQUE (I)
Castra Romana in Slovacia Nuper Reperta
De Nova Investigatione Archaeologica in Catalonia
De Inventione Societatis Matrilineae apud Çatalhöyük
TE K'AB CHAAK ET SPLENDOR IADEI
Novae effossiones Emporitanae
VIRIDIA ANTIQUA POMPEIIS RENATA SUNT
DONUM BACCHI ANTIQUISSIMUM