DE MATERIAE ADDICTIS (SIVE POTIUS DE AMORE ET MATRIMONIO)
Super pellicula cinematographica hoc anno in vulgus edita
Terra facturae: Civitates Americae Foederatae.
Annus editionis: MMXXV.
Dispositor scaenarum: Caelina Song.
Auctor scripti scaenici: Caelina Song.
Histriones maximi momenti et ponderis:
Dakota Johnson – Lucia Mason, amorum conciliatrix pro societate Adore nomine;
Christophorus Evans – Ioannes Pitts, administer popinalis necnon histrio theatralis;
Zoë Winters – Sophia, mulier undequadraginta annos nata quae ad virum nanciscendum societatis Adore operam conducit;
Marina Ireland – Viola, Luciae antistita in societate Adore;
Aloisia Jacobson – Carlotta, iuvenis femina quae sponso societatis Adore opera sibi acquisito nubit;
Petrus Pascal – Harrius Castillo, pecuniarum collocator et frater sponsi Carlottae.
Genus: drama amatorium ac psychologicum.
Lingua: Anglica.
Titulus primigenius: Materialists.
Longitudo exhibitionis: CXVII minuta.
“Amor quoque est ponderandus; neque pecuniā, quamvis magnā, compensari inopia eius potest” (Lucia Mason in pellicula cinematographica De Materiae Addictis)
Iuvenis scaenarum dispositrix Canadiensis originis Coreanae Caelina Song abhinc prope triennium spectaculo “de vitis praeteritis” (index enim ei Coreanus est 패스트 라이브즈, Anglicus autem Past Lives) innotuit; ab argumento Asiatico plerumque orientali ad oras deinde Boreoamericanas per aliam pelliculam, quae Materialists in sermone originali inscribitur, sese omnino contulit. Quae nescio vero an inter optimas sit huius anni, bismillesimi scilicet vicesimi quinti, qui ad finem nunc vergit.
Vocem Materialists “materiae addicti” Latine potius quam “materialistae” hic reddam, quamquam hoc vocabulum in litteris Latinis recentioribus iam diu adhibetur, colore tamen nimis philosophico praeditum; nam tales homines de quibus pelliculae inscriptio spectatores monet nullam claram et distinctam philosophiam profitentur, sed rationem potius vivendi prae se ferunt rerum materialium studio admodum imbutam. Amor in primis huiusmodi studio afficitur, cum inter virum et mulierem ἔρως (aut etiam homosexualis, ut hodie vocatur) merx quodammodo fiat, quandoquidem pro eo pecuniae solvuntur; ita ut munus amorum conciliatricis haud absimile appareat officiis administri necrocomialis (fere vespillonis) vel mercennarii pro societate assecuratoria operantis –quorum in taenia nostra mentio hac eadem de causa fit– aut hominis circa quodvis mercimonium occupati: oportet enim omnes flagitatas res reperire ac contradere, quales sunt pro emptoribus difficilioribus amasiorum optatorum qualitates –etsi absurdae– atque opes, tamquam sit amor pactum mercatorium. Quibus rebus fieri etiam potest ut sat digna ac perita conciliatrix, vi forte emptrici a viro huic assignato allata, lena esse videatur necnon sic contumeliose appelletur.
Mirabilis est in pellicula De Materiae Addictis textura non solum singularum rerum quae narrationis filum ducunt, verum etiam imaginum sonorumque. In ea vero Lucia, femina quinque et triginta fere annorum quae actrix in scaenis fieri frustra conata est, Novi Eboraci quaestum facit a societate Adore conducta, quae amores pretiis solutis conciliat atque homines, ut cum amasio aut amasia nova feliciter coniungantur, adiuvat. Lucia declarat se nolle cum quoquam nuptiis coniungi, nisi forte cum praedivite viro. At vita –sicut in opere cinematographico eiusdem auctricis superiore fit– de improviso ex praeteritis quasi exsiliens ad aliud invitat et itineri in terram longinquam cum proco nummosulo faciendo ea renuntiabit capacemque amoris genuini ac paene incorrupti, qualis erat in principio, se tandem inveniet. Iterum atque iterum vero in pellicula nostra inter luxuriae modernae scaenas mentio varie recurrit hominum qui speluncas antiquissime Troglodytarum ferme ritu habitabant; ut autem intellegatur cur et quomodo hoc fiat, nihil melius est quam taeniam ipsam totam inde ab exordio spectare.
Id quod commune habet haec fabula cum pellicula De Vitis Praeteritis est amoris certe thema, quasi intimitatem amorum psychologicam Caelina artifex explorare dramatibus suis cupiat, cum sit ipsa utriusque taeniae non solum moderatrix sed etiam libelli scaenici scriptrix necnon argumenti inventrix. Sed invisenda erunt opera eius futura...
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus
QUOQUO MODO TE AGAS ERRAS
(Come ti muovi sbagli)
MOANA CIRCA AUSTRONESIORUM RES CURIOSITATEM RESUSCITAT
MARGARITAE THEOREMA
UNA VITA (ONE LIFE)
BALAENA: DE SPECTACULO CINEMATOGRAPHICO RECENTISSIMO