Jovis die 18 mensis Aprilis 2024

HUMANITATES

COLLOQVIA PHILOLOGICA V

Prima ianua reserata

Iohannes Pestalozzi - Cum iam prope finem temporis nobis, una cum Mercurio, qui deus commercii est, eligendus sit primus magister linguarum ex tota historia, credidi consonum arcessere hoc in loco immortali quam optimos praeceptores decreturos cui palma daretur.

Iohannes Manesca - Ita, scire ardemus. Sed ex qua philosophia sermonum discendorum curia uictorem statuit? Multum differt inter grammaticalem disciplinam ac uiuam et utrum schola fulciatur memoria an phrasiunculis.

Franciscus Wagner - Quid mali tibi de phrasibus?

Mercurius - Certe! Quoniam commercium sermocinationi praestat quoad linguas attinet, litterae mortuae pensi non habebuntur a iudicibus. Quam uegetissimam methodum praediligimus!

Henricus Ollendorff - Cur lectionem aspernamini? Omnia enchiridia scripsi quibus discipulus marte suo sermonem quemlibet disceret. Iam reiectum sentio me esse.

Iacobus Hamilton - Ne cura academica certamina, quae procul dubio corrupta sunt.

Mercurius - Auscultate, aequo animo noscite. Lauream obtinet Comoenius.

Franciscus Gouin - Quamquam nimis litteris confisus est…, merito donatus laurea!

Iohannes Ørberg - Quis infitiaretur?

Comoenius - Gratias. Si omnes consentiunt, accipio.

Erasmus - Alius ex nostris selectus. Gratulor. Ianua triumphi reseretur digno admiratione.

Nebrissensis - Dissentior: pedibus in sententiam minime iturus.

Mercurius - Cur?

Nebrissensis - Antea alius reserauerat eandem ianuam quam Comoenius clausit ac aperuit rursus.

Ørberg - Quis?

Erasmus - Aliquis Hispanus forsan qui uestrae Bibliae Complutensi operam dederit…?

Nebrissensis - Minime. Hibernus.

Hamilton - Egomet? Tandem…, gratias.

Nebrissensis - Quis te nouit?

Mercurius - Dic, amabo.

Nebrissensis - Guillelmus Batheus.

Hamilton - Isne notior?

Nebrissensis - Primus ianuam scripsit.

Comoenius – Forsan. Attamen, sine mea praefatione, in qua eius mentionem facio, nec ullus animaduerteret quendam in Studio generali Salmanticensi scripsisse hoc opus, quod potius castigandum est quam legendum.

Erasmus - Nec quidem tria opera absoluit iste Iesuita Batheus, dum Comoenius, tot laboribus usque uirens magis quam obrutus, perfudit mundum luce suae disciplinae.

Nebrissensis - Quocumque modo res se habeat, primitias attribuere iure debetur ei qui primus uiam triuit.

Guillelmus Batheus - Gratias, amice. Sed nihilominus Comoenius probabilis praeceptor.

Mercurius – Sane. Nunc demum, rixa sedata, si omnibus placet, sententia curiae roboretur.

Scripsit Daniel Álvarez


COLLOQVIA PHILOLOGICA IV
COLLOQVIA PHILOSOPHICA I