ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA
Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.
si eventa non exscriberam, omnium obliviscar...
02 Aug 2026, 09h53
De Lutetia quid dicam, quid dicendum sit nescio. Dilectissima mihi est urbium mundi, quo vereor me numquam incolare posse, quoniam amor difficultates cottidianas (et caniculum praecipue) supere esset inops. Sed in somniis sum obsessor thermopolii cuiusdam in ripa sinistra, adsiduus poëta, philologus vinolentus.
- - -
Mense Novembri iter fecimus. Ferrovia Eurostar ad Gare du nord, more nostro, vecti sumus ; deversorium haud procul aberat. Idem erat quo Mel manserat cum in conventiculum acroasin dedisset. Ubique ambulabamus. Nisi postero die semper autoraedas publicas et Métro evitavimus.
Diem apud medii aevi museum Cluny egimus, quod me mature ad lectionem antiqui operis francogallice scripti propulsit. Laete opus Christianae Pisanensis philosophicum in taberna musei inveni (et, lectione ante Kalendis Decembri confecta, statimque carmen Chistiani Troiani suscepi).
Postero die Eurostar moras passum'st, ut VIII horas insuper improviso haberemus. Itaque ferrovia hypogaeo ad museum artium asiaticarum Cernuschi vecti sumus. Apud Cluny ego Melli inscriptiones enodavi, tum Mel mihimet omnes explicebat. Custos, iuvenis gothicus, nos timide per exedras sequebatur. Si hac nocte in Vrbe etiam maneremus, de bonis tabernis nocturnis sciscitaremur.
Plerumque per viciniam Saint-Michel erravimus, cui deminutionem plorabamus. Quot librariae evanuerant ! Reliquas invisimus, praeda saccos implevimus. In subsolium quo nunc libri occulti celantur descendimus ; pedeplana nunc libellos turisticos habent. Iter longum ad taberna ludorum fecimus. Cum ad deversorium revenissemus, in via Sébastopol librariam Le Phénix, Melli dilectissimam, invisimus, ut Mel libros sericos emeret.
In Ripa Sinistra thesauros apud illos librarios sub divo (les bouquinistes) quaesivimus. Semper, ut antea dixi, in Lutetia opus diabolicum vel sathanicum indago. Et mox bellum codicem antiquum, Le Diable amoureux Iacobi Cazotte, repperimus. Si quis, inquit Mel, hunc librum apud bouquinista invenerit, debebit pro certo emere. Eheu ! spina eius erat diffisa ut lectio et percauta lenique codicem scinderet. Etsi lectionem novam in animo ante iter habebam, misellum libellum inibi reliquimus. Attamen liber mirificus, Abrégé de démonologie Iohannis Vaquié, secundo amne me consecutus est. Usque ad Institut de France ambulavimus, cui in libraria florilegium fabellarum horrificarum scriptricibus francogallicis compositarum, L'Étrange féminin, inveni. Vespere Camenae mihi de fabella exarenda susurrabant, etiamque susurrant. Sed de hac alias.comments
de sono
09 May 2026, 12h28
Silentio abhorreo. Noctu non possum sine sono mechanico dormire, diu sonum humanum requiro ut procellam sententiarum repellant. Domi haec simplicissima : vigil musicam vel orationem (podcastum &c.) vel pelliculam (quem non specto) in ordinatro ago, obdormiens machinam iuxta cubili habeo quae aërem purificat et tranquille sicut ventus sonat.
Malo igitur in thermopolio scribere linguisque studere. Sonitu turbae, nonnumquam cum musica semi-auscultata, strepit omnis murmurecampuslocus (pace Verg. A. 6.709). Sonus leniter undat, ut mens in opus tota vortatur.
Sed et haec tranquillitas ex humanitate aliorum dependet. Sunt qui in telphonum clament, seu tiktok sonore spectent, seu sinant infantes suos per locum saevire, seu se gerantur odiose in genere, sicut (mea in vicinia quasi-gentrificata) isti nummati ξενοφοβούμενοι semper de peregrinis querentes.
Solum in bibliotheca silentium requiro : δεῖ γὰρ ἐν ἁγνῷ εὐφημεῖν. Pallium taciturnum sentio quod thecas ornat et onerat, cuius gravitas me vero delectat. Tametsi silentium omnino non reget. Voces bibliothecariorum repressae, crepitus sedilium, susurrus paginarum evolutionis, styli scabentes surde sonantur cum inanitas sonitus vorat.
In urbe, et multa nocte, silentium perrarum. Lampades horas nocturnas (eheu !) semper inluminant, ita volucres numquam canere desinunt. Neque curri cunctantur praetervehi. Olim mense Decembri cum familia Mellis demorati sumus, et noctu tranquillitas ruris somnium furata'st. Tantopere silentium in auribus resonabant !
---
Medicus nuper mihi dixit me tinnitum pati. Soni cottidiani eum celant, quibus semotis stridorem acutum aperte discerno. Usque adhuc illum credidi sonum telluris volventis, unum e mysteriis naturae sicut istae atrae maculae qui omni in campo coloris, et albidinis praecipue, saltent. Nolim causam earum ex opthamologista sciscitari.comments
16 Apr 2026, 10h39
Mysteria conscientiae iterum me inritant. Olim haec quaestiones somnium furabantur, ad libros magis magisque reconditos pulabant, donec sapientiam despondi. Ad poësin igitur animadvorti. Inibi latitat omnium oraculorum veritas. Et metrum, si in cubile carmina lego, est optissimum medicamen somniferum.
Philosophiam ipsam non omnino seposui, sed ardor tractatus perlegendi defervit, evanuit paene scribendi. Fragmina in pugillaribus interdum exscribebam statimque dereliqui. Denuo mentem obrodit desiderium sciendi, hoc phasma intellectus fugiens quod frustra persequabar. Fortasse oportet ea fragmina denique poliam, ut notiones in corde agitem (et ephemeridem refoveam).comments
07 Apr 2026, 15h37
Sex enim menses non possum calamum suscipere quin francogallice scribam. Floret igitur ephemeris papyri nova, sed et haec electronica alget. Somnium est ea scripta uspiam in rete edere, attamen tanta dactylographia horresco, ita dubito. Sodalitates immanes situs in rete hodierno maiores possidunt, quos saepius stultissime mutant, et pecuniam usuariis semper anteponunt (dein lucro suo utitur ut mundum abuterentur). Situs parvi aut non manent aut non faciliter inveniuntur, ita communione carent ; sic progreditur inmerdificatio mundi. Quid faciam nescio, sed has cogitationes in mente peragebam... frustra.
Praeter hoc quid faciebam ? Studia feliciter non seposui. Si diem Saturni et/seu Solis in thermopolio cum libris grammatices non degam, pro certo delirem. Inscriptiones semper antiquiores, regis Enannatum qui Lagaš MCC ante Troiam captam regnavit et filii eius, Enmetena, francogallice reddebam.
Oxoniam iimus ut amicos inviseremus, Chinteneham ut cum sororibus Mellis spectaculum drag spectaremus. Speluncas apud Chislehurst invisimus, labyrinthum sub collibus cretae cavatum a celtis neolithicis sive a druidis sive a romanis sive a saxonibus sive, verisimiliter, Medio Aevo posteriori. DJes gothici noctem in subsolio aedium iuxta speluncis (sub museo, tabernula, et popina) instituerunt, quae circuitu speluncarum incipit. Dux valde gavisus est turbam gothicorum labyrinthum explorare, et luce lanternarum mythos narratiunculasque cruentas nobis exponuit. Adeo enim gaudebat ut circuitus duas horas duraret et sero ad locum saltatorium reveniremus. Multi tum saltabant, qui non hac nocte in speluncis erraverunt. Cerevisia acquisita in eorum medio properavimus. Comisatores ibi et iuvenes et veteres intermixti : sex in decenniis nati erant. Turba chintenhamensis multo erat iunior.
Arcoasin de libellis Penny Dreadfuls suam apud bibliothecam fecit Mel. Historiam breviter exposuit, dein singulatim exemplaria bibliotheca introduxit, postquam auditores hortata'st ut intuerentur et evolverent.
Cum Mel in conventiculo ab Vrbe afuisset, solus domum opulentam Kenwood House invisi. Architecturam et picturas praecipue volueram intueri, sed custos singulis in cameris quam garruli contemplationi placidae nocuerunt. Mox ad thermopolium fui, quo in pugillaribus scribebam donec jazz in stereophono cani desinit.
Solus quoque ad museum Tate et ad National Gallery ivi ut picturas saeculorum XVIque XVIIque contemplarer. Consilium habui, quod ad coeptum mihi novum attinet, sed de hoc alias.comments
29 Jan 2026, 16h22
Ἡ ἐμὴ φίλη ἐν τάχει φεύξει · τὸ γὰρ ἐχθρόξενον κοινὸν οὐκ ἀποτενεῖ τὴν ἄδειαν. ποῦ ἡ Δίκη ; ποῦ ἡ ξενία ; διὰ τί οἱ πολιτικοὶ ὑπέρχονται τοὺς μιαρούς τε καὶ τοὺς ἀπαιδεύτους ;comments
____________________________________