Lunae die 13 mensis Aprilis 2026

VITA LATINA

Admissio 2026-2027

Praefatio ad candidatos et discipulos

Illud summo est nobis honori et gaudio, quod apud nos per unum paene annum versari studiisque humanioribus operam dare decrevisti. Enimvero, ad vitandas cuiusvis generis confusiones de illis rebus quae apud nos proponuntur et a singulis postulantur, brevi et summis fere labiis ea, quae sunt maximi momenti ad vitam secundum nostrae Academiae normas agendam, his litteris illustrare conabimur. Hoc imprimis humane rogamus omnes nostro Instituto nomen daturos, ut cuncta, quae hisce paginis continentur, attente legant et, praeiudicatis opinionibus funditus eiectis, aequo animo perpendant...

Sequitur ad https://vivariumnovum.net/en/year/admission

 

Scripsit Redactio


De Lingua Latina Viva
GENIVS LINGVAE - de linguà Latinà "utilitatis" aevo docendà.
Vota Academiae Vivarium Novum
Academia Vivarium Novum nuntiat...
CERTAMEN QUIRINALE III NUNTIATUR