ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA
Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.
AUDEAMUS, IGITUR!
ad modo flexibili molli tenaci legendum
Alacritas moriendi
22 Jul 2026, 13h51
OLYMPIAE FULVIAE MORĀTAE EPISTULAE IN LIBRŌ SECUNDŌ
ANDRĒAS GRUNTHLERIUS CAELIŌ S. CŪRIŌNĪ SUŌ S.P.D
Vidē, tē quaesō, ōrnātissimē mī Caelī, quam modīs omnibus Deus mē afflīgat, cuī post dēlētam patriam, ērepta bona, exstīnctōs amīcōs et propinquōs fermē omnēs, tandem etiam cārissimam et dulcissimam uxōrem abstulit: quā sōlā adhūc superstite, vidēbor omnia caetera posse moderātē ferre. At vērō haec mē calamitās maxima, tamquam decumanus quīdam flūctus aliīs superveniēns plānē opprimit, nec quōmodo dolōrem meum lēnīre possim, inveniō. Dēcessit illa quidem magnā cum aviditāte, atque, ut ita dīcam, quasi alacritāte quādam moriendī, cum persuāsum habēret, sē ex diūturnīs cruciātibus, ex miserrimāque hāc vītā, ad perpetuam fēlīcitātem hinc ēvocārī. Vērum enimvērō illa dulcissimae iūcundissimaeque simul āctae vītae recordātio, nesciō quōmodō cōnsolātiōnem nullam admittit. Vīxit illa quidem mēcum nōn tōtum quinquenium; caeterum neque animum magis sincērum et candidum, neque mōrēs probiōrēs sānctiōrēsque vīdī unquam. Nam dē singulārī tum pietāte, tum ērudītiōne quid etiam dīcam?
[...]
Interim vērō (quoniam hoc tē arbitror cupere) quōmodo illa vītam fīnierit, et sī hercule vix possum, dīcam tamen paucīs. Iam igitur fermē moriēns, cum ē somnō paulō ante experrēcta esset, vīsa est mihi nesciō quā dulcēdine laeta, clanculum rīdēre. Accessī propius, et quidnam tum suāviter rīdēret, interrogāvī. Vidēbam, inquit illa, modo in quiēte locum quendam pulcherrimā clārissimāque lūce refertum: cumque plūra prae imbēcillitāte prōloquī nōn posset: Age, inquam ego, bonō estō animō mea uxor: in pulcherrimā lūce tū habitābis. Subrīdēns iterum annuit capite, et paulō post, tōta, inquit, sum laeta: nec plūra deinceps locūta est, nisī cum iam oculōrum aciēs hebēsceret. Vōs quidem, inquit, vix amplius agnōscō, omnia autem caetera mihi videntur plēna esse pulcherrimīs flōribus. Et haec quidem postrēma fuit illīus ōrātiō.
[...]
Mortua est VII. Cal. Novemb. hōrā quārtā pōmerīdianā, cum nōndum nāta esset annōs XXIX.
Ergo, Vollbetrieb in Inferis
13 Jul 2026, 23h30
M. TULLĪ CICERŌNIS PARADOXA AD M. BRUTUM, III, 25-26[...] Sed nōs in vītā, nōn quae cuique peccātō poena sit, sed quantum cuique liceat, spectāre dēbēmus; quicquid nōn oportet, scelus esse, quicquid nōn licet, nefās putāre dēbēmus. Etiamne in minimīs rēbus? Etiam, sīquidem rērum modum fīgere nōn possumus, animōrum modum tenēre possumus. [26] Histriō sī paulum sē mōvit extrā numerum, aut sī versus prōnūntiātus est syllabā ūnā brevior aut longior, exsībilātur, explōditur; in vītā tū, quae omnī gestū moderātior, omnī versū aptior esse dēbet, in syllabā tē peccasse dīcēs? Poetam nōn audiō in nūgīs; in vītae societāte audiam cīvem digitīs peccāta dīmētientem sua? Sī vīs, sānē sint breviōra, leviōra quī possunt vidērī? cum, quicquid peccētur, perturbātiōne peccētur ratiōnis atque ōrdinis, perturbātā autem semel ratiōne et ōrdine nihil possit addī, quō magis peccārī posse videātur.
Index Case (Patient Zero)
03 Jul 2026, 09h18
FRANCISCUS PETRARCA ABBĀTĪ SANCTĪ BENIGNĪ S. P. D.Mīra res dīctū: scrībere cupiō, nec quid aut cuī scrībam sciō: et (tam ferrea voluptās) papyrus, calamus, ātrāmentum, nocturnaeque vigiliae somnō mihi sunt et requiē grātiōrēs. Quid multa? Crucior semper et langueō, nisī dum scrībō: sīc nova perplexitās: in quiētē laborāns in labōribus conquiescō.Dūrum pectus ac saxeum, et quod vērē deucaliōnēīs ex lapidibus ortum pūtēs, ubi tōtum membrānīs incubuit, ubi digitōs oculōsque lassāvit, tum frīgus aestumque nōn sentit, tum sibi compositum lōdīce mollissimā vidētur, metuitque dīvellī, et obsequium sibi negantibus membrīs haeret; ubi vērō, iubente necessitāte, distrāhitur, tum prīmum lassārī incipit, et perinde labōrum fēriās init, quasi sēgnis asellus sub inīquō fasce scrūpulōsum montem iussus adscendere; mox nōn minus avidē coeptum repetit, quam plēnum fessus ille praesēpe: nec minus longīs lūcubrātiōnibus, quam is pābulō et quiēte reficitur. Quid ergō, quandō neque ā scrībendō cessāre, neque requiem patī possum?[...] Audistī ecce iam partem stātūs meī labōriōsīque animī, et fābellam interseram quae tē mīrārī amplius cōgat, mēque vēra locūtum probet. Amīcum habuī in sublimīs amīcitiae summō grādū. Is eō tempore quō ārdentissimē Āfricam meam ingressus, quantum nunquam sōle leōnem obtinente arsit, Āfricae opus incēperam, quod inter manūs meās diūtius iam pependit, et quod ūnum, sī qua spēs salūtis est, anhēlī sitim pectoris putō vel lēniet vel extinguet, cum vīdisset immodicō labōre cōnfectum, imprōvīsō sermōne mē aggressus, petiit mūnus sibi grātum, mihi perfacile: quod cum ignārus annuissem, ut cuī negāre nihil possem, et quem scīrem nīl nisī amīcissimō animō petītūrum; dā, inquit, mihi clāvēs armāriī tuī; quās cum dedissem admīrāns, ibi prōtinus librōs omnēs meōs atque omnia ad scrībendum īnstrūmenta conclūsit obserāvitque sollicitē, atque abiit; et decem, inquit, tibi diērum fēriās indīcō, et ex pactō iubeō nē quid hōc tempore legās aut scrībās. Agnōvī lūdum. Ōtiōsus sibi, mancus mihi remanēre vīsus eram. Quid expectās? Trānsiit diēs ille annō longior nōn sine taediō; diē alterō dolōrem capitis ā māne ad vesperam passus sum; tertius diēs illūxerat et quāsdam febris motiunculās sentīre coeperam: rediit ille, rē cognitā, clāvēsque restituit. Ita ego repente convaluī, et ipse postmodum mē labōribus alī vidēns, ut dīcēbat, ā similī sē prece continuit.Quid igitur dīcam? Itane vērum est ut, sīcut caeterārum rērum, sīc scrībendī cacoēthēs, īnsānābilis, quod ait Satyricus(1), quod ego addō, contāgiōsus etiam morbus sit? Quam multōs enim putās mē, quī tēcum loquor, morbī hūius contāgiīs infēcisse? Solēbant in memoriā nostrā rārī esse quī haec scrīberent; nunc nemō nōn scrībit. Rārī aliud scrībunt. Quod ad coaetāneōs attinet, ut quīdam putant, nōn minima culpae pars penes mē est.NOTA 1: Satyricus est Decimus Iunius Iuvenalis, VII, 51-52: cōnsuētūdō malī, tenet īnsānābilē multōs scrībendī cacoēthēs et aegrō in corde senēscit.Imago: Por Alberto Durero - [1], Dominio público, https://commons.wikimedia.org/w/index.php?curid=1619913
O, Cicero, inquietus semper atque anxius
23 Jun 2026, 06h58
Ego minus saepe dō ad vōs litterās, quam possum, proptereā quod cum omnia mihi tempora sunt misera, tum vērō, cum aut scrībō ad vōs aut vestrās legō, conficior lacrimīs sic, ut ferre nōn possim. Quod utinam minus vītae cupidī fuissēmus! certē nihil aut nōn multum in vītā malī vīdissēmus. Quod sī nōs ad aliquam alicūius commodī aliquandō recuperandī spem fortūna reservāvit, minus est errātum ā nōbis; sī haec mala fixa sunt, ego vērō tē quam prīmum, mea vīta, cupiō vidēre et in tuō complexū ēmorī, quoniam neque dī, quōs tū castissimē coluistī, neque hominēs, quibus ego semper servīvī, nōbis grātiam rettulērunt.[...]Brundisiō prōfectī sumus a. d. II K. Mai.: per Macedoniam Cyzicum petēbāmus. Ō mē perditum! Ō afflīctum! Quid enim? Rogem tē, ut veniās? Mulierem aegram, et corpore et animō confectam. Nōn rogem? Sine tē igitur sim? Opīnor, sīc agam: sī est spēs nostrī reditūs, eam cōnfirmēs et rem adiuvēs; sīn, ut ego metuō, trānsāctum est, quōquō modō potes ad mē fac veniās. Ūnum hoc scītō: sī tē habēbō, nōn mihi vidēbor plānē perisse.Sed quid Tulliolā meā fiet? iam id vōs vidēte: mihi dēest cōnsilium. Sed certē, quōquō modō sē rēs habēbit, illīus misellae et matrimoniō et fāmae serviendum est. Quid? Cicero meus quid aget? iste vērō sit in sinū semper et complexū meō. Nōn queō plūra iam scrībere: impedit maeror. Tū quid ēgeris, nesciō: utrum aliquid teneās an, quod metuō, plānē sīs spoliāta. Pīsōnem, ut scrībis, spērō fore semper nostrum. [...]Tū quod mē hortāris, ut animō sim magnō et spem habeam recuperandae salūtis, id velim sit ēiusmodī, ut rēctē spērāre possimus. Nunc miser quandō tuās iam litterās accipiam? quis ad mē perferet? quās ego exspectassem Brundisiī, sī esset licitum per nautās, quī tempestātem praetermittere nōluērunt.Quod reliquum est, sustentā tē, mea Terentia, ut potes. Honestissimē vīximus, flōruimus: nōn vitium nostrum, sed virtūs nostra nōs afflixit; peccātum est nūllum, nisī quod nōn ūnā animam cum ōrnāmentīs āmīsimus; sed, sī hoc fuit līberīs nostrīs grātius, nōs vīvere, cētera, quamquam ferenda nōn sunt, ferāmus. Atquī ego, quī tē cōnfirmō, ipse mē nōn possum. [...]Cūrā, quoad potes, ut valeās et sīc exīstimēs, mē vehementius tuā miseriā quam meā commovērī. Mea Terentia, fīdissima atque optima uxor, et mea cārissima fīliola et spēs reliqua nostra, Cicero, valēte. Pr. K. Mai. Brundisiō.Dē titulō quem suprā scrīpsī, vidē Franchescī Petrarcae Epistolam ad Cicerōnem II: https://la.wikisource.org/wiki/Epistole_familiares/24.3Imāgo: https://de.wikipedia.org/wiki/Alice_Bailly#/media/Datei:Equestrian_Fantasy_with_Pink_Lady.jpg
Nudus iste si ponas...
13 Jun 2026, 18h01
JORGE GUILLÉN. ATTONITUS NAUFRAGUS. HOMENAJE (1967)
Per lītus ingrediēns Odyssēus,
sīc naufragus, nūdus,
puellās ex altō vīdit.
Et cucurrērunt. Īmmōbilis ac micāns,
Exstitit ūna. Ō stupōrem.
Male foliīs opertus loquitur naufragus,
Vōce fervente, fascinātus oculōs.
"Quae tū es, ō pulcherrima
Ulnīs percandidīs? Deane
Terram dēscendēns mortālium,
Sīve mulier tantum,
Par cum deīs.
Beātī illī quibus tū es nāta.
Tantam oculī meī numquam vīdērunt formam,
Artemide dignam, magnī Dios fīliā.
Semel tantum
Commōtus sum tamquam hodiē.
Dēlī accidit. Apollinis prope aram
Virgultum vīdī tam fēlīcis palmae
Et altum, ut cor tremesceret meum.
Mihi ignosce nūdō sīc advenientī".
Subrīsit mulier candidīs ulnīs.
"Peregrīnus, quīcumque tū es..." Subrīdēbat,
Domināns, lūcida, Nausicaa.
JORGE GUILLÉN. NÁUFRAGO ATÓNITO. HOMENAJE (1967)
Por la costa internándose Odiseo,
Naúfrago así, desnudo,
Oteó unas doncellas.
Y corrieron. Inmóvil y radiante,
Una sola se erguía. ¡Qué estupor!
Mal cubierto con hojas habló el náufrago,
Voz ferviente, mirada embelesada.
“¿Quién eres, oh bellísima
De tan cándidos brazos? ¿Una diosa
Descendida a una tierra de mortales,
O si sólo mujer,
A la par de los dioses?
Felices sean quienes te engendraron.
Mis ojos nunca vieron tal belleza,
Digna de Ártemis, hija del gran Zeus.
Una vez nada más
Me sentí conmovido como ahora.
En Delos fue. Junto al altar de Apolo
vi un arbusto de palma tan feliz
Y esbelto que tembló mi corazón.
Perdóname que llegue así, desnudo.”
Sonrió la mujer de brazos cándidos.
“Forastero, quien seas...” Sonreía,
Señoril, luminosa. ¡Nausicaa!
Fuente:
Jorge Guillén. Aire Nuestro.
Homenaje. Y otros poemas. Final.
Edición crítica de Óscar Barrero Pérez.
Barcelona: Tusquets, 2008.
Breviter dē titulō suprā: "nūda ista sī pōnās" in Cicerōnis Paradoxīs Stōicōrum XXIV, invenīre potest lector (cf. Cic. Tusc. 5, 14 ; Plin. Min. Ep. 5, 8, 4).
____________________________________