|
|
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR Narratio a Lydia Ariminense coeditrix Ephemeridis |
|
DE SCRIBA ROMANO FICTA FABULA PARS IX NARRATUR
DE ULTIONE POSTUMA
Mors Domitillae me certiorem magis fecit ut in manibus Romulii essem, qui profecto didicit meas praeteritas vices, me fuisse scribam et servum prioris domini. Scivitne domina quis esset pater meus, me servae filium esse non legitimum ? Fortasse id quoque noverat, sed verisimiliter illa matris raptum ignorabat. Tamen dubium non est quin Domitilla viro res aperuerit cum in oppido me fortasse agnovisset in negotiis occupatum. Illumne certiorem fecit etiam de devortii causa? Ut hoc verum sit, tamen, ut opinor, eius, qui humili loco natus erat, non interfuit in matrimonium ducere adulteram nobilissimae gentis magna dote praeditam. Profecto eius flagitium non ignorabat, sed, mea sententia, turpia mulieris maluit dissimulare, quasi fidissimus in eam esset, occasionem expectans ut ex vinculis matrimonii effugeret. Opportunitas illi oblata est ab ipsa quam puto marito narravisse meam primam vitam: aliquando feminae occursurus eram et mihi licuerat corruptos mores detegere. Ita accidit, quia ei culpam tribueram insidiarum contra me ipsum et colonos servosque.
Tamen mortua Domitilla res finem non habuerent. Eius frater in iudicium Romam Romulium arcessivit, illum accusans quod impulisset sororem ad mortem voluntariam ob immeritos rumores qui adeo infamia uxorem asperserant ut obitum expetiverit. His causis interpositis, frater postulavit ut bona redderentur cum vir miserae feminae sortem vitare non temptavisset, immo falsa fovisset. Familiae Domitiae sane id tantum intererat, potius pecuniam reparare, quam necem Domitillae ulcisci.
Res mihi molestias suscepit. Nam Romulius, cum patronum callidiorem elegisset qui se defenderet, me testem citavit: mihi denuntiandum erat aspexisse mulierem in illud sordidum aedificium inire. Hoc me terruit, cum vocatus esset priorem virum ut Domitillae dedecus testaretur, id est meum dominum, quem falso accusavi quod coniurationi Pisonis interfuisset. Sine dubio ille de me suspicatus est, quamquam epistula sine nomine scripta erat. Eo tempore imperator Nero cupidissimus pecuniae fuerat, cum curam in magna domo appellata aurea impenderet. Satis erat suspicionem vel fictam causam habere cur bona civibus adimerentur. Mihi videlicet non licuit postulatum Romulii recusare, quia postea fortasse mihi opus erit auxilio patroni ad villam et praedia servanda.
Quoddam solacium habui, cum cognovissem veterem dominum non responsurum, allata adversa valetudine, sed in eius loco testem futurum esse amicum qui feminam in manifesto adulterio deprehenderat. Num poterat me agnoscere? Semel me viderat, ante aliquot annos, tunc capillus fusco colore mihi erat, nunc autem tinctus flavus est.
In Urbem adii cum Romulio, primum indutus pileo, tegumine quod est libertorum, maiore mensura quam meum caput, ut partim os occultarem, ne quis me agnosceret. Transacto biennio in quieto oppido Tusculo, Urbs me perturbavit ob magnam frequentiam plaustrorum, ob clamorem, faetorem, sordes viarum. Dum pedibus cum Romulio ad forum contendo, relicto curru apud tabernam sub custode, quietem et tranquillitatem ruris parvumque mercatum oppidi desiderabam. Uno anno quattuor imperatores subsecuti sunt: novus imperator Titus Flavius Vespasianus, damnata Neronis memoria, faciem Urbis mutabat: nam domum auream texerat et parvum lacum qui in hortis splendidi domicilii fuerat terra compleverat. Illic dicitur ingentem amphitheatrum, maximum et splendidissimum inter omnia erigere velle. Aliquid novi fuit impensa ad urinandum, quo vectigali imperator post damna Neroniana fiscum sarcire vult.
Causa acta est ante praetorem urbanum. Illustris advocatus narravit de pudicitia Lucretiae, quae, electo obitu voluntario, verecundiam sibi vindicavit; postea mores inhonestos Semproniae, Clodiae, Iuliae, Agrippinae, Messalinae nimia diligentia pinxit, excitans insanam curiositatem spectatorum; demum perorans conclusit Domitillam non fuisse alteram Lucretiam, sed secundam Messalinam. Hoc, me teste et amico prioris viri, facile probavit.
Romulius obtinuit causam, sed aliquid infaustum casurum erat. Nam ex spectatoribus in medium processit quidam clamans: “Sceleste homo humillimo loco, mendax, feminam antiqua et nobili genere natam necavisti!” Statim duo lictores supervenerunt et hominem virgis verberaverunt; deinde miserum cruentum extra forum pertraxerunt. Existimari potest infelicem a Domitio mercedem accepisse pro verbis conclamatis et plagis inflictis, velut ultio aliter petita.
Festinanter Romulius, maxime iratus et perturbatus, me comitante, ad tabernam contendit celerrime quam potuit ut domum plaustro rediremus.
Paulo post in muro Tusculi quidam scripserat: malus malum formosissimae feminarum dedit. Nemo est qui ignoret litem inter tres deas a Discordia concitata. In hac ambigua sententia mӑlum non est pomum, quod verbum iisdem litteris scribitur, sed, syllaba correpta, significat obitum, quem nolens ea tulit. Eodem modo mӑlus non est arbor, sed homo crudelis.
In altero muro legebatur: populus cum umbra maritum terret. Pōpulus non erat multitudo civium, sed arbor; hic umbra scilicet valet etiam spectrum, larva.
Sic Domitilla mortua viri scelus ulta est.
Scripsit Lydia Brighi Ariminensis
DE SCRIBA ROMANO FICTA FABULA - pars VIII-
DE SCRIBA ROMANO FABULA FICTA - VII
DE SCRIBA ROMANO FICTA FABULA VI
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR V
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR IV
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR III
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR II
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR I