ACROAMATA LATINA
Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.
LITTERAE CHRISTIANAE
Fratres carissimi, felicissimus sit occursus vester in Litteras Christianas. Mattheus appellor, Ecclesiae Catholicae sum sacerdos natione brasiliensis qui linguam latinam eclesiasticos tirones in seminario doceo.
> Auctores christianos latine conscribentes eorumque opera unice colo. Quapropter sedem hanc Acroamatis, seu podcast, litteris christianis fovendis ac provehendis condidi. Spero quidem hos sermones et vobis profuturos et, quoad liceat iucundos! Fruamini ergo quam maxime!



