QUID DE SYNODALITATE ANNO POST SYNODUM DE EA CONCLUSAM?
Mense Octobri ad finem vergente, anno proxime praeterito, synodus episcoporum per saltem biennium agitata ad exitum pervenit, cui thema praecipuum synodalitas ipsa fuit; Franciscus papa Documentum eius Finale tale quale traditum erat confestim approbavit noluitque adhortationem postsynodalem aut quamlibet hoc genus orationem conscribere. Praesentiebatne is seu praesagiebat tempus ad hoc faciendum sibi non esse suppeditaturum? Nescimus. Quaeritur potius num synodus de synodalitate revera sit finita, cum fieri non possit quin de synodalitate in Catholica Ecclesia etiamnunc agatur.
Abhinc sexaginta annos Paulus sextus papa “in bonum Ecclesiae universae” –sicut in litteris ab eodem Romano pontifice ad hoc datis legitur– episcoporum synodum instituit ut consilium permanens ad manum in Ecclesia Catholica adesset antistitum ad difficultates aggrediendas et controversias maximi ponderis disceptandas; insigne equidem inceptum quod insignius his novissimis factum est lustris magisque vero mutationibus atque contentionibus, si non litigiis, obnoxium.
Ab episcoporum enim synodis de rebus ad Ecclesiae missionem pertinentibus actis aut agendis ad modos talium coetuum habendorum ventum est, a variis videlicet thematibus tractandis ad methodum, ut fere fit, ipsam. Immo, sub synodalitatis titulo non solum synodorum agendarum rationes ac viae reputantur, sed etiam –et potissime– propensio ad alios animi apertione facta auscultandos et ad dialogum ineundum. Qui dialogus fieri tantum poterit si propria peccata ac menda cuiusque nostra ad invicem fatebimur alienasque virtutes, neque vitia sola, agnoscemus; si eos qui communes sint nobis sensus maioris faciemus quam omnia quae nos in partes adversas dividant, si mutuam denique intellegentiam in quodam auscultationis exercitio colemus.
Diebus autem a vicesimo quarto ad vicesimum sextum mensis proximi, id est Octobris, greges synodales, qui dicuntur, ex omnibus orbis terrae partibus Romam convenerunt suum iubilaeum (cui nomini adiectivo subaudiri videtur “tempus”) Leone papa praesente ac bene hortante celebrantes, ut portio hoc fieret, sicut multa talia alia variis hominum generibus sodaliciisque dicata, anni huius iubilaei qui brevi finem habebit.
Annus vero proxime futurus, bismillesimus scilicet vicesimus sextus, tempus requietionis aliquatenus pausaeque erit post hunc annum iubileum peractum, necnon rerum actarum meditationis; dum via sternatur ad magnum coetum ecclesialem (non, mirum in modum, novam synodum) qui medio mense hoc Martio in mensem Octobrem anni bismillesimi duodetricesimi Francisco adhuc regnante praenuntiatus est. Ante eum, ad praeparationis instar, minores coetus diversis in orbis terris et locis ita habebuntur ut conventus et Europenses et Asiatici et Africani et Americani et Oceanienses per singulas certe dioeceses forteque paroecias exsistant. Adde quod sunt in Ecclesia parvi quoque greges qui in privata laicorum habitacula ac domicilia soleant statutis temporibus convenire (semel, exempli causa, in hebdomade, feriarum fortasse tempore excepto); in quibus sub diversis appellationibus, quales sunt “Communitates Ecclesiales de Basi” et “Evangelizationis Cellulae” (nonnusquam “Cellulae Paroeciales Evangelizationis”), ecclesiarum frequentatores in vicinitatibus geographicis sane sed non minus –ut mos est dicere– exsistentialibus gaudia ac sollicitudines suas cum sodalibus communicent. Huiusmodi bases, quae plerumque e congregationibus et sociationibus sat parvis constant, seminaria fieri possunt et iam sunt synodalitatis, quae pro colloquendi consuetudine habetur necnon una ambulandi.
Qualis igitur erit coetus ecclesialis ille anno MMXXVIII habendus? Hoc pendebit a minoribus quoque coetibus et deliberationibus, a rebus demum quae apparatae erunt. Amplior facultas consultiva (si non potestas deliberativa) iis qui episcopi non sint nescio an detur, quamvis iam multi non solum presbyteri et diaconi sed etiam laici his novissimis paucis synodis interfuerint. Hoc ipsum quod post intervallum ab ultima synodo nonnullorum annorum non alia synodus sit habenda sed “coetus” –ut nuncupatur– “ecclesialis” ob novam nomenclaturam rei novitatem prodit. Leo quartus decimus autem, aut quisquis alius pontifex Romanus tunc erit, eum esse habendum confirmare debebit, synodale tamen iter quoquo modo iuxta Documentum illud synodi proximae Finale continuabitur. Aetasne forte inaugurabitur huiusmodi generalium congressionum omnes Ecclesiae ordines comprehendentium, quae vere sint sensu primigenio Graeco ἐκκλησίαι nec iam episcoporum synodi vocari possint in harumque locum substituantur? Id considerare licet, verisimile esse parum tamen videtur.
Anno saeculi nostri vicesimo septimo crebriores fient –in domibus, in viciniis, paroeciis, dioecesibus, civitatibus– sermonis rerumque communicationes et conventus in magni insequentis anni coetus parationem. Inveniendae utique res sunt Catholicis his temporibus maximopere examinandae, quod facere difficile non erit si ex ipsa omnium experientia eas hauriemus sinemusque homines, a parvulis usque ad grandes, sensa sua verbis exprimere atque de se vitaque sua loqui, libere quidem sed in religionis sane lumine; ita ut neque ‘Spiritus exstinguatur’ neque ‘prophetiae spernantur’, sed ‘ex omnibus’ potius ‘probatis quod bonum est teneatur’. In theologia vero Christiana sermo est de “sensu fidelium”, instinctu scilicet fidei peculiari credentibus; synodalitas in hoc est fundanda, in confitendo nempe a quovis bonae voluntatis homine suggestiones et suasiones manare posse quae ad Ecclesiam regendam ac dirigendam pro virili aut muliebri parte quantum licet contribuant. Hinc Ecclesia tota synodica fiet.
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus- 04/11/2025 21h58
INTOLERANTIA RELIGIOSA IN BRASILIA GLISCIT
DE EPIPHANIA
SYNODUS DE SYNODALITATE AD EXITUM PERVENIT
DE PASCHA CELEBRANDA
DE PRAESEPIS ORIGINE