Lunae die 13 mensis Aprilis 2026

OECONOMIA

RES NUMMULARIAE

De mercatibus nummariis qui primo ceciderunt propter bellum, post induciarum nuntium vero sursum salierunt

Per multas hebdomadas bellum Americano-Persicum oeconomiam totius mundi graviter afflixit. Pretia olei summa erant; naues mercatoriae per Fretum Hormuz transire non poterant; commeatus et merces ad portus Asiae et Europae tarde vel non omnino perveniebantur. Hac de causa mercatus nummarii in America et per orbem ceciderunt, et multi oeconomistae de recessu gravi timebant. Die autem octavo Aprilis, ut primum fama de indutiis per orbem diffusa est, mercatores et argentarii statim magno animo affecti sunt. Index Dow Jones in bursa Novi Eboraci plus mille trecentis punctis uno die surrexit, id est fere tribus centesimis. Index S et P Quingentos centesima et sexaginta sex punctis auctus est, Nasdaq vero similiter crevit. Pretium olei contra cecidit sub nonaginta quinque dollariis in barrilem, quod post multos menses rursus accidebat. Attamen oeconomistae prudentes monuerunt haec gaudia nimis celeriter non tenenda esse: induciae enim solum duarum hebdomadarum sunt, et quaestiones gravissimae de Freto Hormuz et de pace perpetua adhuc solutae non sunt. Ita fortuna orbis terrarum in filo tenuissimo pendet.

Scripsit Claudius- 09/04/2026 13h39


De Crisi Energiae Decretis Petrolei Reservarum
INCREMENTUM OECONOMICUM ET AEQUALITAS