Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

ACROAMATA & ALIA BLOGA LATINA

Hic praebentur acroamata (vulgo: podcasts) et bloga varia quae in rete inveniri possunt. Certe opiniones hic expressae externae sunt Ephemeridi.

Scriptorium Academicum Latinum




Cantiuncula ab Urbe Bonaerensi ad me missa

22 Jan 2024, 17h49
    Abhinc nonnullos dies per epistulam electronicam nuntium poeticum accepi ab urbe Bonaerensi missum auctore Radulfo Lavalle, utpote qui sodalibus Latinitatis fautoribus nuntiaret novissimum fasciculum ab ipso editum c.t. "Carmina Hodierna" (nº 13, a. 2023). Hoc in opusculo carmina hodierna Latine concinnata sunt, quae autem Hispanice commendat et explanat. Cantiunculam (vulgo "coplilla") mihi immeritae dedicat versibus octosyllabis, quae evolvi grata et subridens. 

       Gratias enim maximas ago Radulfo pro versibus iucundis, quos etiam vobiscum, optimi lectores et lectrices candidae, in hoc scriptorio compartiri volo:  

 Alma lux humanitatis, 
 quam decorat Gaditana 
 Urbs, tibi plurimas gratias! 
 Immo, vere decoraris… 
 at etiam Gades illustras 
 tuo calamo Latino. 
 Ab orbis remota parte 
 salutationem accipe.


Felicem et faustum et salsum annum novum 2024!

31 Dec 2023, 15h15
Imago in Museo Plantino-Moreto Antuerpiensi a me ipsa expressa.

    Huic anno MMXXIII hodie 'VALE' dicimus. Inter res multas quibus experta sum ante omnia iter praepono quod proxima aestate in terram Belgorum cum familia Gaditana feci. Locos miros perlustravimus inter quos Antuerpiam visimus, ubi in museum Plantinum-Moretum una cum carissima sorore Sylvia intravi. Plurimas huius Musei imagines ope lucis expressi et hanc supra appositam vobis selegi. Illic sententia evolvi vobis licet ea quae est: "Ite ad fontes!", cuius dicitur Erasmus ille Roterodamus auctor fuisse. Hoc die anni ultimo sententiam istam imperativam sive consilium quaesivi et ille immo potius verba anno 1519 dixit haec:

lampridem male habet eos efflorescere bonas literas, efflorescere linguas, reuiuiscere veteres authores, quos antehac exedebant tineae puluere opertos, mundum ad fontes ipsos reuocari.

   Annum novum MMXXIV, qui iam iam incipit, vobis omnibus, mihi fideles lectores lectricesque candidae, felicem et faustum ex imo corde exopto et bona spei et valetudinis et pacis atque etiam... salis plenissimum!


De labore qui his mensibus me rapuit

12 Dec 2023, 17h57
Quidem "labor improbus" his mensibus iam delapsis me ita rapuit ut de rebus politicis academicisque tantummodo cogitare atque agere possem. Labor ille politicus ad finem (Deo gratias!) pervenit et nunc ad pristinum statum redeo et liberatam me habeo. 
    Amicae Annae Elissae Radke, poetriae humanissima et insigni, gratias summas ago, quod carmen composuit hendecasyllabis Phalaeuciis puclhre concinnatum atque mihi dicatum. Honori maximo est mihi, etiamsi argumentum ex aliqua parte non sit verum: nam non desinam legere umquam eius carmina... ne in isto libro quidem facierum! 
     In Scritporio Academico Latinum hoc, quod in rete omnium gentium in lucem edo, locus praecipuus habet. Ecce vobis:


     Cum Sandra desiit legere carmina mea 
      in Libro facierum 

     Miror, quo labor improbus fidelem 
     lectricem rapiat meamque amicam, 
     ut desiverit illa opusculorum 
     nonnullum inspicere et „placet“ notare. 
     «Carmina, ite procul, nihil Camenae 
     prosunt muneribus nimisque honestis!». 
     Evanescere et evolare nugas 
     illectas, mihi crede, candida olim 
     iudex, arbiter, et benigna vindex!


Versionem Hispanicam evolvere vobis licet hac in pagella.



De mammis et papillis muliebribus

18 Aug 2023, 15h41

Cerevisia "Mamma" inscripta.
         Nuper ex terra Belgica redii salva incolumisque una cum familia (tredecim cognatis) post varios dies peregrinans per Bruxellam et Brugas et Antuerpiam et Lovainam. Iter iucundissimum fuit, de quo hodie tantum pauca dicam, maxime de quadam cerevisia Belgica, quam illic gustavi cum filia aliisque familiaribus.

     Mirati quidem sumus pro cerevisiae nomine et pittacio et imagine, qua lagoena et pocula ornabatur, scilicet mammis et papillis, tamquam si foret aliquid cottidianum et usitatum. Aliquot dies post quam in patriam Hispanicam redii, apud nos controversia quaedam orta est, quia quaedam cantatrix clarissima, dum in concentu canebat, pro mulierum dignitate coram spectatoribus contionata est et defendit libertatem palam monstrandi mammas et papillas, sicut viris haec potestas est.

           Multae voces contra hanc feminam sublatae sunt ab eis qui hoc carpebant et plurima in eam legi et audivi insulsa, quae hic scribere nunc nolo. Mammas muliebres ultro monstrare eisdem locis quam viri videbatur ius hodie iam acceptum, sed adhuc multi sunt qui eas palam videre timent aut spernunt, procul dubio propter res Venerias in cerebro hominum radicitus insitas. 

        De mammis Plinius Maior Aristotelem sequens dixit haec luce solis clara (11, 232): 

Mammas homo solus e maribus habet, cetera animalia mammarum notas tantum. sed ne feminae quidem in pectore nisi quae possunt partus suos attollere. ova gignentium nulli; nec lact nisi animal parienti.

      Mammae quidem sunt virorum et mulierum, lac autem continentes mammae earum hominum quae animalia pariunt.

        Forte fortuna etiam multi viri et feminae fuerunt qui hunc gestum plauserunt, inter quae ipsa numerata sum. Testimonium est haec commentatio, quam vobiscum, lectrices fideles, lectores candidi, compartiri volo.

Imago sumpta hinc.

Eugeni Delacroix "Libertas populum ducens" (1830)

Aloysiae Roldanae Virgo lactis (1689-1706)

Venus Melia.



'Laudum Ucrainae' altera editio

16 Aug 2023, 15h20
Russiam nactus es, imperator barbarissime, 
hanc orna atque cole humanitatem!


       His verbis incipit praefatio a me conscripta, qua poetriae clarissimae Annae Elissae Radke ann 1940 natae librum c.t. Laudes Ucrainae, lectoribus omnium gentium commendo. Altera editio enim est, hoc anno in lucem prolata eaque aucta, cuius prior editio, de qua olim mentionem feci, anno 2022 typis commissa est. 

      Novissima haec editio quidem sexaginta et quinque carmina nunc continet, quae e sermone Latino in quinque linguas versa sunt, scilicet Germanice ab ipsa poetriae Anna Elissa Radke, Francogallice a poeta belga Alaeno van Dievoet, Polonice a Ioanna Rostropowicz, Ucrainice a Ludmylla Shevchenko atque Hispanice a me ipsa una cum quattuor discipulis meis qui quinque carmina transtulerunt.

    Erasmus ille Roterodamus quidem olim Adagio quod est 'Spartam nactus es, hanc orna!' ante oculos hominum monstrabat errores regum principumque eorum qui neglecta, quae contigit, ditione foris agunt, alienis inhiantes imperiis, suos in summum adducunt discrimen, suos exhauriunt funditus, seque pariter et universam fortunam aleae belli subiiciunt, ut unum aut alterum oppidulum adiiciant suis finibus.

      Sperabamus fore interpretes huius libri omnes ut, cum hic liber, quem anno 2022 nuper delapso in sermones vernaculos vertimus, in lucem proferretur, bellum Russico-Ucrainense in finem iam pervenisset, victoria ab oppugnatis nacta, sed pro dolor! bellum hoc iniustum et iniquum et crudele adhuc manet. Sed praeter hanc tristem calamitatem propositum et inceptum pulcherrimum mihi fuit, nam occasio mihi data est optima habendi commercium epistulare iucundum cum humanissima femina atque egregia poetria Latina viva.

    Ecce vobis, lectrices fideles, lectores candidi, Annae Elissae Radke carmen utrumque, alterum, quod mihi maxime placuit, alterum, quo clarissima poetria gratias summas nobis interpretibus egit.

         55. De victoria desiderata 

     "Audivere dei" dixit Horatius,
     vos pusillanimes, audiit et preces
     Ucrainae innumeras: Noster adest Deus:
           palmam militibus dabit,

     qui lassi recubant cumque sodalibus
     erectis tamen et auribus hauriunt
     cantum dulcisonum, quod fidicen canit
            firmans carmine spiritum.

     At quid barbaries hostium agit? Rapit,
     occidit, iugulat, dira facit stupra,
     pontes atque domus destruit urbium,
            ut mos est cacodaemonum.

     Virtus unanimis spesque sodalium
     vincet cumque fide non precibus sine,
     multis cum lacrimis, pauperie et fame:
            Te, Ucrainam, cecini auream! 


      Gratiarum actio  

     Sandrae Ramos, Alaeno van Dievoet, Ioannae Rostropowicz et Ludmylae Shevchenko dedicata  

Mercuriales, currite, nuntii, 
transferte vestris carmina gentibus, 
   incendite ignem humanitatis,  
      Musa modo mea quem excitavit! 

Quassemus una flammiferas faces, 
una fugemus barbariem horridam, 
   et caelitus tollamus istam 
       laudibus assiduis Ucrainam! 


P. Scr.: Versionem Hispanicam, quam abhinc aliquot mensibus scripsi, hic habetis. Hanc commendationem nunc exaro vobis, quia iam eam fecisse putabam immemor. O caput insulsum!




____________________________________