Lunae die 13 mensis Maii 2024

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


De miris et miraculis pingendis 

Deambulantibus in museis, vel libros antiquos evolventibus, quomodo etiam atque etiam multi pictores et simulacrorum sculptores, non multo secus ac daemonicolae, qui intempesta nocte, sub tegulis, aeria deliramenta furtim confingunt, mirabilium effigies plasmare conati sint, maxima copia datur admirandi. Neque vero praeterit sive ambulatores nimium otiosos, sive lectores perinde ignavos ac vacuos, quemadmodum non omnibus artificibus, qui animum sedule ad mira fingenda applicuerunt, ex aequo prospere succederet. Res enim ut vanas atque inanes, ita et horrrificas ac formidabiles, quas interdum in somniis velut per nebulam breviter aspeximus, non citra laborem incredibilem, penicillo tremulo, luce diurna effingunt artifices. Cum Franciscus Quevedo, insignis poeta Hispanicus, cui mundus visionum tenebricosus minime ignotus erat, delirationes praecipue doctas quidem, verum ambiguas, quas pinxerat Hieronymus Bosch, altius perspiceret, voce aspera, et fortasse non immerito, dixit pictorem illum numquam verum daemonium vidisse. 

Pictor autem Antonius Messanensis (italice Antonello da Messina), non inferior doctrina quam ingenio, et arcanorum christianorum diligens investigator, Annuntionem Beatae Mariae Virginis, eventum sane mirabilem et maximi ponderis, insolito more finxit. Die in vesperem inclinante, in cella solitaria, Virginem, amiculo coloris intense caerulei indutam, quae modo libellum praecationum, in lectorio positum, lectitabat, archangelum Gabrielem, subinde aspicientem, imaginis admirabilitate concitati videmus. Oculis caesiis, intrepida, ut decet puellam Siculam ac rusticam, quam Antonius sine dubio ad Beatam Mariam pingendam adhibuerat, attente arcangelum inspicit, et gestu manus dexterae indicat se libenter annuntiationem audituram, laeva autem amiculum leviter constringit, ne ventulo alarum Gabrielis deformetur. Volatu enim Gabrielis, paginas quoque libelli moveri videmus, nihil ut manifestius sit, quam mirifice archangelus naturam caelestem in corpoream atque aspectabilem, ut matrem Dei salutaret, mutaverit. Nam si Sacris scripturis confidimus, vel simulacris, quae in frontiscipio ecclesiarum cathedralium abundant, non nisi res trium dimensionum, et quae sub sensus cadant, hominum cogitationi prorsus intelligibiles sunt. 

Ubi vero est Gabrielis noster? Spatio in exiguo picturae effectus, ut ita dicam, praesentiae angelicae subtilius cernuntur. Frustra autem oculis corporis archangelum quaerimus, quoniam ille extra marginem imaginis pictae, terribilis pariter ac mitis, collocatus est. Ubinam tamen? Scilicet in imaginatione nostra, quo solutius formam eius mirabilissimam animo fingamus. Igitur, utrum Antonius Messanensis re vera angelos et daemones viderit, necne, plane ignoramus. Sed ratione huius picturae, periculum omnibus hominibus licet facere, an intimo mentis sensu caelestia percipere possint.

Scripsit Ansgarius Osloensis


De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis 
Ad speculum 
De effractione carceris 
De ubertate Dei 
De vi martyrii 
De rebus occultis 
De voluptatibus perfusoriis 
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis