Lunae die 13 mensis Maii 2024

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


De homine bulla

Nemo nescit quam deliriose temporum varietates fortunaeque vicissitudines agitent homunculos, qui mortalitatem inconstantiamque unice diligant, ut gloriae famelici nec ullius rei quam vanitatis ambitiosiores diem in rebus nugatoriis extrahant. Flocci enim faciunt deos deasque atque aetatem fluxam, incerta lactati spe, in materiolis frivolissimis, ut imperiis condendis vel summis theologicis exarandis, turbide conterunt. Mendacium oculorum non amant modo homunciones, verum etiam ex animi sententia observant, qui illusiones opticas inanissimas, scilicet divitias, voluptates ipsamque sapientiam petulanter frustraque insectentur. Atqui non cadit in mortales animi tranquillitas, nec umquam vesanos emotaeque mentis rerum inanium capit satietas. Idcirco non tantum leviora admiranda caritate terrae filii persequuntur, sed quoque noxia, quod hac in re vehementer sudant, in hoc plurimum laboris exhauriunt, ut omnia quae oculis mentis pariter et corporis cernimus, ad nihilum redigantur. Ignari vero atque imprudentes in perniciem nostram incumbimus. Quippe cum rem leviusculam futilemque strenue omnibusque nervis moliamur, repente in vivis esse desiimus, ad plurmos abiimus, animam efflavimus, ex medio excessimus ac vitae peregimus fabulam! Quod autem corporis viribus ac temporis spatio deest, ut natura parum compositi ad meditationem, et qui constantiam pietatemque ne facie quidem cognoverint, id superbia animique tumore exaequant morti obnoxii. 

Quid videmus in hac chalchographia, quam confecit Henricus Goltzius, et quae in museo nationali Batavico, Amstelodami, animum cultorum artis pictoriae delicate sollicitat? Putillus barocissimus in loco amoeno, bullas saponaceas inflans tempus inaniter consumit. Dextera manu ad caelum fistulam tollit, qua bullae saponis breviter turgescent, sinistra gestat concham ostrae, qua continetur aqua sapone infecta. Latere sinistro molliter in calvaria ingenti, qua admonemur vanitatis omnium rerum, reclinat putus ille ludibundus. Parte dextera, flor novus et verna fragrans aura, sed qui subito marcescit, iterum nos commonefacit, quam breviter durent deliciae terrenae. Quamquam etiam conspiciuntur urna cineraria profuse fumans, qua denuo rerum humanarum mutabilitas designatur, et in abscedentibus oppidum, fortasse Hierosolyma caelestia, quo melius mens ac voluntas putilli illius contenderetur, tamen inconsultis consiliis agit omnia nimis facetus, et soli lusui vanissmo intentus, pro sua libidine rem ineptam infructuosamque gerit. Ac ne nos fugiat significatio gravissima huius imaginis, primo obtutu levioris momenti, epigramma, quod inscribitur Quis evadet?, et quod conscripsit poeta Batavicus Franco Estius, in calce picturae legitur. Itaque, formam aeri incisam non sine verbis lectissimis licet memoriae mandare nostrae, quo accuratius meditemur, quam volaticae sint res mundanae. 

Qua re, cum e museo egressus sum, iam pompa Amstelodamensis nullam admirationem mihi excitavit. Plane enim sentivi, quemadmodum urbs pulcherrima vero non minus fragilis quam charta illa flavescens, ubi depingebatur putillus rerum divinarum obliviosissimus, mox incendio flagrans peritura esset. Omnibus in urbibus clarissimis ruina ac parietinae secreto praeparantur.

Scripsit Ansgarius Osloensis


De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis 
Ad speculum 
De effractione carceris 
De ubertate Dei 
De vi martyrii 
De rebus occultis 
De voluptatibus perfusoriis 
De miris et miraculis pingendis 
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis