Lunae die 13 mensis Maii 2024

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


Ad speculum 

Speculorum levitas mobilitasque efficiunt ut cuiusvis rei imago fingatur atque contempletur. Quapropter speculum formam consilio iuvat, ut sive puellae, specie conpicuae, sive adulescentes, qui delicate corpore placent, inter pectinem speculumque occupati dicantur. Cum vero facies speculum mentis censeatur, ut oculi, in aspectu omnibus horis variantes, animi latebras arcanaque detegant, multi pictores suam imaginem ad speculum pinxerunt, quo accuratius tenebrae interiores illuminarentur. Neque enim immerito phantasia, scilicet vis imaginationis, quam sensus exterior, iudicatur perspicacior. Sunt etiam qui doceant, omnia quae mundo contineantur, animi speculum esse, ut homines universitatis mundum magis cogitatione atque animo spectent, quam sensibus. Et cum perpetuo in salo mentis fluitemus mortales, nulla causa est, cur nos stupor atque admiratio opprimat, quantopere mundus sit res turbida, inconstans, caduca. Eadem ratione, magi nefarii, et rerum arcanarum periti, speculum in caerimoniis secretis obscurisque adhibere solent. Catoptromantia, ut exemplum afferamus luculentum, fit per speculum, ad quod admovetur puella aetatulae tenerioris ac pura ab omni venere, ut in speculi spatio fluxo impalpabilique, intentis oculis intuens, conspiciat eorum figuram et sortem, de quibus est quaestio. Itaque, fortasse picturae quoque, non secus atque aliae imagines, genus speculi sunt aestimandae, ubi multa tamquam in aenigmate et perobscure adumbrantur. Ceterum, quam crebro imaginum argumenta, etiamsi fixa videantur, mutentur secundum intuentium animum, dilucide intelligi postest, simulatque post intervallum temporis picturas atque simulcra, olim amatissima, rursum animo attonito oculisque emissiciis inspeximus, quippe quae aetate progrediente, speciem novam atque fere inauditam induerint. Namque omnia huc illuc fluctuantur, nec ulla res firma immutabilisque permanet. 

Iosephus Arcimboldo, pictor mirae scientiae, et qui hominibus aeque ac diis placuit, mirum in modum imaginem pictam Rudolphi Secundi, Impertoris Sacri imperii Romani, confecit sub forma Vertumni, dei temporis autumnalis ac mutabilitatis. Etenim fructus floresque atque olera autumni mirifice collocata ac disposita sunt, ut deus ille Romanus antiquissimus, cui nomen Vertumnus, utpote qui perpetuo figuram cummutet ac variet, ex ipsis terrae muneribus effingatur. Colores imaginis terreni sunt atque suavissimi, nihil ut oculos inspicientium animumve meditantium offendat vel terreat. Qua de causa, etiamsi stupore correpti contemplemur deum rusticum ac silvestrem, qui dubio procul vitam incultam atque agrestem, ab hominum coetu remotissimus, furtim secretroque traducit, et quem censemus cum ferinis voluptatibus indulgere, tum artis nefandis delectari, impavidi citraque timorem admiramur imaginem illius obscuram pariter ac silvaticam. Fruges enim, e quibus facies dei et figura corporis consistunt, nobis omnibus notissimae sunt, atque amatissimae, quae non magis aspectu suo venusto delicatoque, quam sapore suavissimo, et animum simul et corpusculum nostrum recreant. Igitur, hac in pictura significationis hermeticae atque arcanae, videmus quomodo sub forma ac figura sive dei sive hominis, ante oculos versentur cucurbitae, pira, mala, ficus, cinarae, mala punica, bulbi, caepae, mori, castaneae, secale, triticum, grana, ceteraque quae homuncionem brevem fugacemque nutriunt. Neque vero, quamvis pro certo habeamus, deum non oculo, sed animo quaerendum, nos fugit quam subtiliter, in hac imagine, velut in speculo quodam terrestri simul ac divino, natura tum deorum, tum hominum, tamquam ex materia ipsius creaturae confecta, intueatur. Enimvero, deos vicissitudines fortunae atque annuae commutationes, non minus quam mortales, permutant ac vexant, ut etiam divinitas, quemadmodum poma maturescunt sensimque corrumpuntur, speciem gradatim ac subtiliter, substantia manente, invertat.

Scripsit Ansgarius Osloensis


De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis 
De effractione carceris 
De ubertate Dei 
De vi martyrii 
De rebus occultis 
De voluptatibus perfusoriis 
De miris et miraculis pingendis 
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis