Mercurii die 6 mensis Decembris 2023

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


De invisibilitate

Homuncionibus mysticis, qui tam studiose cumprimis in rebus incorporeis inquirunt, multi homines scientifici, vel philosophi naturales, etiamsi ad scientiam puram atque applicatam toto pectore incumbant, mirandum in modum assentiuntur, coniunctim ut nos admoneant, quam saepe cogitatione latius vagante, quam sensuum fallaciis, homunculi decipiamur. Proinde, ut videtur, inter plurimos constat, qui quidem rerum naturam, vel divinitatem, altius inspexerint, partem maiorem illius rei caducae ac fluxae, quam universitatis mundum vocamus, ex repraesentationibus subiectivis consistere. 

Nuper haec caelestia et inania, Museum Lupareum lustrans, animo agitabam, cum subito imago expressa coloribus tam obscuris quam claris, velut sonus vocum virginalium, quae in aures iuxcta atque animum suaviter influit, oculos ac mentem meam ad se convertit, ut cogitationibus vacuus totum ad aspectum me dederim. Hanc picturam, quam fecit Titianus, et quae inscribitur Concentus campester, iam antea semel atque iterum conspexeram, cum fere quotannis pinacotecam Parisiensem, animi laxandi gratia, visitem. Verumtamen, utpote varia ac multiformia, et quadam transfiguratione continua sui dissimilia, opera palmaria perpetuo mutantur, ut semper aliquid novi amatoribus diligenter scrutantibus detegatur. 

Argumentum huius picturae, hoc quidem minime latet, bucolicum est. In campo sive Romano, sive Veneto, videmus duos homines musicos, alterum voce, alterum lutanam canentem. Lutanista, speciem urbanam prae se fert, vestimentis elegantioribus indutus. Cantor tamen, rusticis vir moribus videtur, cum vestem vulgarem atque agrestem induxerit. Igitur, hi homines procul dubio poetae sunt, qui duo elementa poesis figurative significant, scilicet artem et naturam. Sed hi homines, nisi oculis omnino fallimur, non soli sunt, nam duo virgines forma fulgentes, altera lagoena crystallina de puteo aquam hauriens, altera tibia dulciter canens, in eodem loco versari videntur. Poetae autem, vel musici, nullam puellarum rationem habent, quod nobis magnam admirationem excitat, cum neminem fugiat quantopere lascivi, et in venerem proclives, tenerorum lusores amorum esse soleant. Cur? Hae puellae specie formosae non in campo nudatae citraque verecundiam otiose ambulant, sed poetarum mentem incolunt, quoniam non meretrices, vero Musae sunt (et puteus ille fons Castalia), quae vim imaginationis abscondite denotant. Itaque, in hac imagine, dilucide invisibilia spectantur, ut animi latebrae atque arcana artis poeticae speciose denundentur. Verbum invisibilitatis vim habet duplicem: status eius, et qui videre, et qui videri non potest. Neque vero immerito dicunt, deos invisibiles esse, caecos homines. Hoc in opere magistrali, Titianus demonstravit, maecenatibus vehementer platonissantibus suadentibus, quemadomum forma luculentissima interdum non percipiatur nisi oculis mentis. 

Cum pictor autem serioris aetatis, Edvardus Manet, variationem, ut ita dicam, huius imaginis fecit, cui titulus Prandium subdivale (vel francogallice: Le déjeuner sur l’herbe), ut hominem decuit voluptuosum ac Parisinum, omnia carnaliter interpretatus est, ut Musas e mente artificum extraheret, et in puellas venales ac moribus corruptis mutaret. Si caecus caecum ducit, ambo in foveam cadunt. 

Scripsit Ansgarius Osloensis


AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis 
Ad speculum 
De effractione carceris 
De ubertate Dei 
De vi martyrii 
De rebus occultis 
De voluptatibus perfusoriis 
De miris et miraculis pingendis 
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis