Lunae die 13 mensis Maii 2024

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


De phantasmate pulicis 

Latibulis tenebrarum ac parietum custodiis, et munditiei curam simul animi pravitatem nequitiamque magna diligentia magnoque studio occultant homines, ut secreto remotisque arbitris tum alvum laxent, tum animo fingant, se rem turpem habere sum pueris specie conspicuis puellisve formae scitioris. Neque vero magna cum iniuria homunculi sive ad requisita naturae eunt, sive venerem per somnia imaginantur. Atqui homines miserrimi, quos aliorum grave odium tenet, et qui prae libidine dominandi somnum, citra aegritudinem, vix conciliant, lucem etiam turpiter vitant et in latebras maleficas se abdunt, quo plenius furtimque cupidinem nocendi impiam expleant. Etenim, etiamsi homines aliis hominibus acerbis malis studiose onerent, longe impensius cogitatione, quam re, animi sui malignitate fruuntur. Nam ne inferi quidem, ut docent theologi rerumque arcanarum indagatores, abundantiam infinitam bilis atque odii homuncionum capere possunt. Igitur, miseriae ac supplicia, quibus mirifice mundus abundat, infima pars est perversitatis humanae, quam mortales, dum in occulto se continent, intimo mentis sensu nutriunt. Verumtamen, in momento discessus, cum iam vires ingenii corporisque homunculum lassitudine mortuaria deficiunt, nisi dei nos omnes irrisui habent, omnia pulchra iuxta ac deformia, quae oculis cernuntur, evanescunt. Quod autem imaginatione ac mente effinxisti, perpetuo manet, aut ad gloriam, aut ad dedecus tuum. Itaque, quamvis sollicite omne secretum interius premant homines, supremus dies hominis naturam veram formamque animi denique aperit. Tunc enim, sive beatorum in caelo numero aggregamur, sive in tenebris ac per opaca locorum ut phantasmata huc illuc errabundi ferimur, velut ad speculum nosmetipsos inspiciendi potestas datur. 

Ceteroquin, phantasmata, si pictoribus poetisque confidimus, non modo homuncionum certam ac veram formam praebent, vero quoque aliorum animantium essentiam detegunt. In miniatura eximia, quam confecit mystagogos atque pictor Anglicus Gulielmus Blake, insaturabiliter umbram pulicis formidabilem contemplamur. Pulex ille prae se speciem fert partim hominis, partim reptilis. Apprime lacertosus ac nervosus, in quodam cubiculo, amplis cortinis ornato, intempesta nocte, alacriter incedit manu dextera vasculum tenens, ad sanguinem avide sugendum. Nam, quemadmodum gravius eum sitis diuturna maceret, ostendunt lingua exserta necnon oculi lubrici ac micantes. Manu etiam dextera gestat glandem, laeva autem spinam, quae sunt instrumenta ac symbola artis magicae paganorum, ut certiores fiamus quam longe remoti simus, in hac picturta entomologica ac mystica, ab omnibus angelis et sanctis. Haec omnia minutatim penicillo nitido coloribus robiginoso, piceo, morulo, aureoloque efficta. Ut videtur, artifex imaginem pinxit in auro foliato. Qua re, pulex noctuabundus animique ferocis non aliter quam Byzantiorum icones scintillat. Namque haec imaguncula, non secus atque ars sacra, incorporalia et aeterna nobis monstrat. Crudelitatem enim ac ferocitatem, quam nulla satietas lenit, sub caelo stellato, per omnium saeculorum memoriam, pavidi nimiumque sero de pravitate nostra deducti aspicimus.

Scripsit Ansgarius Osloensis


De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
Ad speculum 
De effractione carceris 
De ubertate Dei 
De vi martyrii 
De rebus occultis 
De voluptatibus perfusoriis 
De miris et miraculis pingendis 
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis