Martis die 16 mensis Julii 2024

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


De insulis et nubibus

Memoriam rerum non modo perceptarum, vero etiam omnino mente fictarum ea ratione conservamus, ut annis volventibus, res oculis subiectae gradatim sensimque inficiantur imaginationibus nocturnis ac deliris. Quapropter, rerum imagines, quae perpetuo mentis oculis obversantur, tamquam picturae in museo intimo secretoque collocatae, rarenter ne speciem quidem fluxam instabilemque orbis terrae rerumque mundanarum tuentur atque custodiant. Magis enim animum cogitationemque homuncionum, quos rarius rerum observationes sollicitant, alucinationes ac visiones opprimunt. Neque immerito homunculi mera somnia esse dicuntur. Neque scientiam ullius fugit quam frequenter homines obtusos delirationibusque onustos memoria vacillans fallat. Rex autem Whistler (1905-1944), pictor natione Anglicus inclutus, etsi rerum amator futilium, non tantum cultor fuit artis pictoriae severus, qui praecepta aetatis fluxae pingendi attentius insigniterque coleret, verum sedule quoque memoriae studuit, ut pencillo luminoso rerum simul naturae et visionum formas coloresque perfingeret. Nam pariter memoriae vegetandae causa et ut rationis notitiam callitechnicae ad perfectionem adduceret, Rex non pauca apud delineatores atque pictores praeteriti temporis curiose et sagaciter conquisita intimo cordis sensu occultaverat, ut in picturis eius aliquae formae nonullaeque delineationes alienae velut transformatae reducesque rursus artis amantes delectarent.

In pictura, quam annis 1938-1938 confecit Rex, et cui titulus longiusculus, id est latine Phantasia subitanea portus Maris interni nec sine aedificiis Anglicis atque Italicis montibusque Snowdoniae, et imagine ipsius pictoris scopis verrentis, congestim permixteque perspiciuntur iuxta realia et mirabilia, mente ficta dilucide. Haec pictura parietaria invenitur in aula palatii Plas Newydd, in Vallia Brittanica situm non longe a montibus Snowdoniae, olim domicilium Marquionum Anglesiae augustum, nunc temporis caupona museumque, ubi famem aeque ac desiderium aetatis exactae licet explere convivis. Igitur, hic multa conspiciuntur insolita necnon disparilia, quoniam utraque in parte picturae conspiciuntur portus Italici, vel cuiusdam litoris Maris interni, ubi naves veliferae ventos expectant secundos, cum latere sinistro exsurgant in altitudinem montes Snowdoniae silvestres atque asperi. Ceterum, in parta media insula conspicitur fortificata, in qua super arcem vetustam partimque quassatam, vexillum cruce Sancti Georgii ornatum non mediocrem admirationem suscitat. Mirandum in modum, ut saepe alias, recordationem rerum Anglicarum cum somniis atque materia Italica coniunxit Rex Whistler, mollefacto corde deliciis indulgens dubiis, ut exemplum proderet imitandum iterandumque aetatis posterioris somniatoribus. Naves, fluctus maris, aedificia, insula exigua, omnia luce dulci atque onirica perfunduntur, et nubes orbem finientem formis suis turgentibus ac phantasticis circumvolvunt, ne citra hanc picturam animo liceat vagari mirabilem.

At vero perlongum est multa huius picturae minutalia, quae spectantium oculos mentemque delectant, enumerare atque tenuiter circumspecteque rimari, cum omni angulo mirabilia in hac imagine pullulent. Tantum unum exemplum affere velim luculentum: videntur in crepidine vestigia pedis nudi, et in podium quoddam marmoreum cum urna ornamentaria, mirabile dictu, inclinatum conspicimus scaeptrum tridens non sine algis marinis, utpote recens e fluctibus sublatum, coronamque ipsius Neptuni! neque enim dubium est, quin ipsissimus deus maris potens modo pedes in terra posuerit, verumtamen, incertum taedio divinitatis an vitae marinae, insignia sua dereliquerit, forsan ut voluptates captaret humiliores ac terrena consequeretur gaudia. Ceteroquin, hic tantum non nulla fragmenta huius operis palmaris ostendimus, quo intensius insidioseque salivam artium cultoribus elegantium moveremus, si forte fortuna quisquam has lineas legeret frigidas insulsasque.

Scripsit Ansgarius Osloensis


De naturae theatro 
De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis 
Ad speculum 
De effractione carceris 
De ubertate Dei 
De vi martyrii 
De rebus occultis 
De voluptatibus perfusoriis 
De miris et miraculis pingendis 
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis