Solis die 12 mensis Maii 2024

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


De iungala Parisina

Res est nota, quam intime inflammentur cupiditate peregrinandi, homines malo sidere nati, qui vita solitaria et umbratica pallescunt, ut diu noctuque, oculis clausis, iter flexuosum ac devium ad terras disiunctissimas suscipiant. Non molles puellas, quae per vias plateasque liberius se agitant, furtim inspiciunt et luminibus umentibus comedunt, nec corpora vulsa ac fucata, intempesta nocte, animo libidinoso fingunt, vero somnationem vigilantis diligenter colunt, ut rerum imagines quaslibet mente concipiant. Fortasse haec est ars apodemica vera, cum universitas mundi cogitatione amplecti possit. Pictor Francogallicus Henricus Rousseau (1844-1910), quemadmodum artifex fuit autodidactus, ita non immerito censetur novator inclutus artis pictoriae. Neque enim infeliciter officium somniandi exercuit, ut in tabulis eius artis figurativae amatores nocturnorum visorum regiones umbrosas dubiasque animo attento perlustremus. Numquam autem Francogallicam reliquit, et rarius Lutetia Parisiorum discessit. Verum ut argumenta pictoria insolita excogitaret, visitator non fuit diligentior Hortorum botanicorum Parisiensium, quam scrutator assiduus Musei rerum naturalium.  

In imagine picta, quae inscribitur Serpentium Incantatrix, quam anno 1907, iam aetatis provectioris et fere in articulo mortis, fecit Henricus Rousseau, scaenam lumine lunari suffusam, in quadam abdita silva obscura, vel potius iungala, non sine causa admiramur. Nam hic virgo fusca et formosa, tibia transversa suaviter canens, magnam copiam serpentium varii generis, sinuosa volumina versantium, insidiose allicit et modis musicis fascinat, ut serptentem etiam implicantem puellae collum, non absque animi commotione, videamus. Sine ulla dubitatione, saga et venefica est, sermonis brutorum docta non minus quam silvae arcanorum conscia. Et quam copiose incantatricem silvestrem circumeunt vegetabila luxuriose florentia, quae coloris viridis varietatem persubtilem praebent, admodum ut nos delectent frondes ac folia galbina, flavivirentia, muscacea, olivacea, atrivirentia, ceterorumque colorum, quae in nemoribus densis atque asperis abundant! Et haec omnia sub lunam plenam fulgentem colore fere oxypaederotino! Minime dubium est, quin in variis visis vel somniis versemur, longe ultra rationem ac cogitationem diurnam. Ceterum, nonne profecto admirationem movit, quomodo occulte selenographiam phantasticam et botanicam delirantem aluerit historia naturalis?

Sunt interpretes qui remoto ioco dicant, virgunculam fuscam et tibicinem Evam Africanam esse, vel Lilith Indicam, quae nec morsus serpentium nec homunculos timeat. Attamen, nisi coniectura me prorsus fallit, tantum abest, ut hac in imagine dogmata et historia Iudaiorum abscondite mutentur, ut ne alludatur quidem ad Sacram Scripturam. Hanc enim visionem genuit febrica tropica et Parisiensis. Et quem praeterit quam longe a paradiso terrestri remota sit Lutetia? 

Alioquin, ne silentio nonnulla minutalia maximi ponderis praetermittamus, altius inquirendum est in bestiario huius picturae. Non enim tantum angues ac dracones inflato collo atque tumescentes, vero etiam aves hanc iungalam mente fictam, et febriculentam, incolunt. Quae autem sunt volucres illae, quae nullam serptentium rationem habent citraque formidinem rebus suis tam otiose vacant, ut fere videantur picturae compositioni alienae ? Interpretatione fortasse, immo non dubie delira, hoc modo figuraliter aviculas licet explicare. Accipiter severus, qui in summa arbore sedens imagini praesidere videtur, forsitan sit pictor ipse, utpote qui tam curiose omnia inspiciat. Psittaci tamen, qui tum inania susurrant, tum inepta effutiunt, dubio procul sunt critici atque existimatores artium, cum non sine invidia oculisque limis avem rapacem aspiciant. Et quem ad finem ambulatur in iungala obscura phoenicopterus plumarum coloris cineraceo-rosacei, velut elegans formarum spectator, praeter modum ventosus et insolens? Nonne prae se speciem fert cultoris voluptuarii artium, qui futilitatem vitae suae in pinacotecis rimandis conterit? 

 

Scripsit Ansgarius Osloensis


De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis 
Ad speculum 
De effractione carceris 
De ubertate Dei 
De vi martyrii 
De rebus occultis 
De voluptatibus perfusoriis 
De miris et miraculis pingendis 
De invisibilitate
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis