Solis die 12 mensis Maii 2024

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


De effractione carceris 

Permulta, quae oculis inspectare non licet, expeditius animo contemplamur. Maximam enim partem universitatis mundi cogitatione effingimus, cum raro homunculis potestas detur perspiciendi, quid sit verum in aspectu rerum externarum. Neque enim ignari sumus, quam turpiter libidinibus tenebricosis agitentur homunculi, ut vita moresque bonorum quoque recessus habeant obscuriores magnasque latebras. Itaque, tenebras animi non nisi oculis clausis inspicere possumus. 

Manius Ray, artifex photagraphus Boreoamericanus, iterdum etiam animi relaxandi gratia artem pingendi colebat. Neque aspernabatur a visu remotiora atque arcana lumine acriori expendere. In hac pictura, quae inscribitur Imago picta imaginaria Marchionis de Sade, Manius Ray acie mentis altius naturam ingeniumque Marchionis de Sade scrutavit. In abscedentibus picturae videmus Bastiliam incensam magnamque turbam hominum proeliantium. Flammae innumerabiles ac rapidae, atque nubes spississimae rutilaeque, ad caeulum usque propagantur, ut animo haesitemus, utrum in terris versemur an apud inferos. Atqui praesertim admiramur imaginem obliquam, ut aiunt, ipsius Marchionis de Sade, qui mutationem mirificam passa est, ut pariter homo et carcer videatur. Facies enim eius e caementis efficta apparetur, ut speciem parietis carceralis, opere incerto confectae, mirum in modum praebeat. In qua videmus oris lineamenta et oculos acres nimisque argutos, scilicet Marchionis vultum animis regiis superbisque inflatum. 

Nisi coniectura mihi animum omnino fallit, Manius Ray, more contemptorum Dei, ut libertas mentis vinculis constricta verbumque ardens ac nimis audax ad silentium redactum, figurative fingerentur, hoc opus ambiguum dubiumque, cuius argumentum, quam primo aspectu apparet, latius patet, penicillo febriculoso confecit. Thema huius pictura, dubio procul, ad carceres suppliciaque pertinet. Atqui, potius quam loquela extra modum temeraria atque libertas sentiendi ad ergastulum conducta, in hac imagine umbris obruta, imaginatio ipsissima mihi videtur tenebris et catenis esse mandata. Vero non eo modo, quo Manius Ray inventum pictorium contexuerat. Si quis enim opera obsceniora Marchionis divini, noctu furtimque evolverit, perspicuum habebit, quo pacto imaginatio atque cogitatio, in his scriptis felle aspersis, simul et iterum ad improbissima fingenda ratione viaque logica miserrime constringatur. Namque omnia ad luxuriam atque dolorem alienum fruendum perpetuo adducuntur. Verum ut dicemus, non aliter quam in non nullis operibus doctis, quae in cellis suis umbrosis gelidisque exararunt patres Ecclesiae. In opere illo arduo, ut exemplum afferam, cui titulus De civitate Dei, dilucide intelligi potest, quam morosus ingeniique amaralulenti fuerit Sanctus Augustinus, qui a nullo inhumanitatis genere, ad salvationem animae consequendam, abhorreret, neque a ullis sententiis stomachosis acerbioribusque, ore rancidulo, abstineret. Quid enim sit misericordia theologus Hipponensis, non secus ac marchio dupliciter incarceratus, corpore iuxta et animo, plane nescit. Quod cum ita sit, fortasse non semper erravit Marchio Divinus, nam in testamento suo, qui locus in pictura Manii Ray laudatur, voluntatem piam verecundam declaravit: 

«Ut…omnes reliquae monumenti mei de terris auferantur, sicut spem habeo, memoriam mei in animis hominum prorsus deletum iri.»

Scripsit Ansgarius Osloensis


De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis 
Ad speculum 
De ubertate Dei 
De vi martyrii 
De rebus occultis 
De voluptatibus perfusoriis 
De miris et miraculis pingendis 
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis