De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis
De sartoribus et bestiisDe triangulis
Valentiae, modo cum aestus essent immodici, partim ut vim caloris maximam fugerem, partim animi reficiendi gratia, in museum valentinum artium elegantium me abdidi. Aptiores pauci sunt loci, ut ibi vitam fugae solitudinique mandemus, quam musea provincialia, ubi minime saepe irrumptionem facit turba peregrinatorum male otiosorum. Olim haec templa musarum ad urbem suam ornandam homines tam docti quam modestissimis moribus instituerunt. Nunc autem temporis musea provinciarum, quam ut opera artificiosa et fere divina cultores venustatis pie venerentur, potius materiam praebent uberrimam, ad vanitatem meditandam vitae humanae pariter atque artium ingenuarum. Magna enim copia imaginum non optimae notae animum inspicientium ita taedio afficiunt, ut perpauca opera perfecta nos in eam mentem impellant, ut tum quam fugax sit tempus, tum quam maxima sit inopia ingeniorum sollicite contemplemur. Igitur, cum per aulas desertas solivagus ambularer, subinde non mediocrem admirationem mihi effecit imago Sanctae Teresae, ab Iosepho de Ribera confecta, pictore praeclarissimo, ut satius duxi de eo ipso tacere quam inepte disserere. Verumtamen, vix me reprimere possum, quin nonnulla verba de argumento occulto huius imaginis, fortasse imtempestive proferam.
Itaque haec pictura, quantum ad compositionem attinet, nisi omnino fallor, dividitur in quatuor triangulos aequalis formae. Certe, si in tres triangulos imago divideretur, nonne aptior compositio ad trinitatem illustrandam videretur? Sed non licet quadraturam in tres triangulos paris magnitudinis formaeque aequalis secare. Neque vero nunc iterandum est, quam magni sit ponderis in trinitate parilitas partium. Ceterum cifra quatuor, ut videtur, figurative significat aeternitatem, qua de causa, ut aiunt, Hierosolyma caelestia quatuor moeniis saepiuntur.
Sinistra parte imaginis, triangulus lineatur inter lumina Sanctae Teresae, columbam volitantem, calvariam in librum positam. Primo obtutu, manifesto cernitur quam arcte in actu scribendi coniungnantur Spiritus sanctus, fides humana (fortasse non magis quam inflammatio animi), meditatio rerum caducarum. Nonne videmus ut Sancta Teresa nostra modo pennam anserinam cultello secaverit (posito in mensula iuxta manuscriptum), dubio procul ut primas lineas De vita sua exararet? Igitur sub signo Trinitatis, quae in saecula saeculorum quadruplicatur, ut fidem Christianam amplificaret, de rebus arcanis tam docte quam religiose magnum opus suum conscripsit Sancta Teresa.
Homines tamen serioris aetatis, et in delicias ambiguas procliviores, per infinitas voluptatis species frustra evagamur, quippe qui natura proni simus in nostram perniciem, ut non tantum verba exquisita et ab uso remota vestigemus, vero in ratiocinatione nimum subtili sane funiculum ex arena nectamus. Pericipimus quidem, non ut per caliginem vel nebulam, sed meridiana luce clarius, quomodo formam trianguli quoque efficiant alter manus pennam tenens, alter manuscriptum, oculique venusti Teresae. Forsitan triangulus ille, qui vim Spiritus sancti effugit, et deliquium vanitatis evitat, obscure significet, quemadmodum, scriptio nihil citra aut gaudium aut taedium verba exarandi scribentibus afferat.
Scripsit Ansgarius Osloensis