Lunae die 13 mensis Maii 2024

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


De leonibus et somniis

Multa genera somnorum sunt: somnus meridianus monachorum vel pastorum, qui in cellis vel sub arboribus animum anxietate vel corpus labore gravatum quiete levissimo reficiunt; somnus turbidus, quem in multum diem turpiter producunt ebriosi ac fornicatores, qui operam nocte luxuriae potationibusque non ignaviter dederint; somnus plumbeus, quo vires mentis doctorum ac physicorum, post ingentem animi contentionem, renovantur, rursus quo diligentius naturae arcana investigent. Sunt etiam somni amantium, puellarum puerorumque, quibus imagines nocturnae, incertum ab inferis an superis missae, in occultum mentis sensum irrepunt, ut permulta recondita, quorum nulla fit mentio aut in libris aut in scholis litteratorum, obscure momentoque temporis intelligantur. Haec enim doctrina nocturna, quam impertit Minerva quaedam obscura, simulatque illuxit, evanescere protinus solet. Feles quoque, non secus atque canes, ut videtur, somnos ducunt tum inanes tum mysteriis cumulatos. Luce diurna perbelle simulatur vita communis hominumque commercium. Tenebrae autem homunciones sibi ipsis deisque ignotis tradunt, ut omnia occulta medio noctis silentio detegantur.

In pictura illa notissima, quam confecit Henricus Rousseau, in locis desertis Zingara graviter dormiens conspicitur. Somnus igitur arctissimus complectitur mulierem illam cucullo virgato indutam, et quae etiam per soporem baculum agreste manu dextera firmiter tenet, velut in somniis ambulet. Ad latus eius videntur cithara, qua quaestum per oppida villasque facit, necnon urceus, quo aqua continetur ad sitim levandam. In caelo stellato colorisque dilutioris, nam verisimile est, diluculum iam non diu moraturum, conspicitur etiam luna rotunda, quae lumine suavissimo illuminat solitudinem, zingaram sopitam, leonem magnitudinis inusitatae, sed mitem mansuetumque, nisi specie eius decipimur. Utrum leo sit fera vagans, an somnium Zingarae, an anima eius ludens, dubium est. In imaginibus pictis saepe numero interiora simul cordis et res externae cernuntur. Si leo ille vera bestia est, non mirum est ut mulierculae dormienti mali nihil inferat. Feris enim et hominibus vagantibus multa communia sunt, ut civitates hominumque coetus fugiant, quoniam nec leonibus, nec erronibus urbanitas aliique mores meretrii arrident. Sin autem somnium Zingarae, sive anima eius, videtur sub forma leonis, quod fortasse probabilius, iam longissime a rebus mundanis vitaque diurna discessimus. Feminae igitur mens sine pondere, non figura leonina ementita, vero ipsius similior, per oras ignotas ludit, tandem aliquando e vinculis humanis evolata. Namque ne in somniis quidem sui dissimilis est, ut decet animum ferinum vereque ingenuum. Neque enim quae res sit formido animique dubitatio, cognitum habet Zingara illa, quae nocturno tempore in loco arenoso ac solitario quietem solivaga capiat. Ceterum, nemo ignorat, quomodo luna, perpetuo crescens descrescens, rerum praesideat mutationibus itineribusque somniantium nocturnis, ut signum sit omnium levium pariter et arcanorum. Qua de causa, nisi analogiae deliciis in errorem inducimur, oculus leonis mirifice, quantum ad colorem speciemque attinet, lunae tenuiter splendenti respondit, ut dilucide intelligamus, quam vehementer imperium solis severissimum respuant animae vagabundae atque ludibundae, quae sola ratione lunari regantur. 

Scripsit Ansgarius Osloensis


De malis citreis, aurantiis rosaque
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis 
Ad speculum 
De effractione carceris 
De ubertate Dei 
De vi martyrii 
De rebus occultis 
De voluptatibus perfusoriis 
De miris et miraculis pingendis 
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis