LITUS HERCULANEI OMNIBUS PATET
Ora fugientium nuper aperta est
Ringraziamenti: Diego Delso CC BY-SA delso.photo
Copyright: CC-BY-SA
A.d.XIII Kal.Iulias antiquum litus Herculanei visitatoribus iterum apertum est, quod primum accidit in horto Archaeologico. Assidua et diuturna opera investigationis multorum peritorum, archaeologorum, architectorum, machinatorum, refectorum hoc feliciter confecit. Herculaneum fuit oppidum maritimum conflagratione Vesuvii exstinctum anno LXXIX p.Ch.n., quod hodie reviviscit auxilio privato et publico, adiuvante Instituto Packard pro Bonis Culturalibus Californiano. Opera renovationis facit ut periegetae ambulent in ora animis sibi fingendo antiquum oppidum ante mare situm. Simul sub oculis, tristis imago, ossa apparent tricentorum qui frustra effugere eruptionem temptaverunt. Periti opinantur nubem quadringentorum graduum eos prostravisse. In spem venerant se in aquis servare, secum ferentes res necessarias, expectantes navigia ut in ea conscenderent. Reliquiae inventae sunt paulatim ante quadraginta annos, magna cum admiratione archaelogorum, sub fornicibus portus ubi cumbae hieme manebant, quarum una subversa superfuit. Corpora conciderunt una super altera coacta, ut primum nube fervidissima et venenosa percussa sunt: sic ostenduntur visitatoribus multis saeclis transactis, immanis calamitatis documentum. Magna pars miserorum, quod saltem superfuit, cubat in latere, alii facie deorsum, pauci resupini, matres supra puerulos, ut eos frustra tuerentur. Adhuc reliquiae fugientium nos monent de eruptionum periculo ad novam calamitatem vitandam.
Scripsit Lydia Ariminensis
DONUM BACCHI ANTIQUISSIMUM
THESAURUS MILIUM XXX NUMMORUM IN SARDINIAE MARI REPERTUM EST
DE DOMO TIBERIANA
THEATRUM NERONIS REPERTUM EST
MAGNA STATUA HERCULIS EFFOSSA EST...
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
Mentula maxima in Hispania detecta est
GALEAE ANTIQUISSIMAE PUGNAE INVENTAE SUNT