Lunae die 13 mensis Maii 2024

MUSEUM IMAGINARIUM

De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis

 


Ad fenestram 

Intima cordis non tantum carminibus, picturis, modis musicis plasmantur, ut recondita spiritalia simul sensibus et mentis acie breviter comprehendantur, vero interdum etiam ratione, qua conclavia supellectile instruuntur. Olim, sive aetate artium renascentium, sive aevo baroco, principes atque homines docti, domi sua, quoddam naturae theatrum conficiebant, magna rerum exoticarum copia instructum, ut artium elegantium admiratio non secus ac rerum naturae notitia stimularentur. Annis volventibus, alii homines, praesertim saeculo undevicesimo, cum maxime florebat sodalitas secreta solivagorum, ut decet solitudinis cultores ac musarum amatores, in aedibus nonnumquam sat modestis, cubiculum, ab coetu hominum malevolentium remotissimum, ad meditationem vitamque inclusam accommodatum, diligenter sciteque comparabant. Neque enim tantummodo in agris et inter feras vitam solitariam feliciter homines degunt, ut in media urbe quoque homunculis liceat in aliquas solitudines furtim ac secreto discedere. Namque interdum homo in cubiculo suo, libellum legens vel animi latebras cogitatione lustrans, non minus solus videtur esse, quam naufragi in insulis longinquis derelicti. Ceterum, quis ignorat, quam multa secreta non nullae domus clausae occultent? Quamvis autem hominum vita altos recessus habeat, et nonnumquam turpitudines vix credibiles recondat, interdum quoque fit ut mera mirabilia locis in abditis pie custodientur. 

Carolus Jensen-Hjell (1862/1888), pictor natione Norvegicus ac fere ignotus, magis enim cognitus est ut amicus illius Edvardi Munch quam ob eximiam artem suam, hac in pictura, cuit titulus Ad fenestram, et animi seclusorium et studiolum meditationi dedicatum penicillo vario iuxta ac docto effinxit. Latere dextra, ad fenestram, iuvenem quendam, scilicet pictorem atque histrionem Carolum Løchen, fumisugio fumum haurientem ac librum quendam, attento animo, legentem videmus. Iuvenis piparius iacca coloris muscacei indutus est, necnon focali orchidaceo. In mensa sunt pocillum in catillo, potius thea, potatione ad meditandum aptissima, repletum quam coffea, ni coniectura fallimur, et theca flammiferorum, quibus tabacum accenditur, ut nubibus odoratis mentis ardor dilatetur. Nemini enim dubium est, quam mirifice fumatio animi vagationem contemplationemque incitet atque augeat. Ceterum, in hoc cubiculo, fortasse, immo haud dubio pictoris pergula, permulta exotica ac rariora mirationem iucundam excitant. Adumbrationes et sciagraphiae, vas florale Sinicum ac flabella Orientalia, pyxides varii generis lagunculaeque, urceus cervesarius inter alia; deinde velamenta atque textilia ornata, necnon cortinae, vel peripetasmata fenestrarum amplissima, nonnullaeque plantae, quae res non minus cogitationum volutationem mutabilitatemque quam terras longinquas arcane significare videntur. Exemplum etiam intuetur imaginis pictae, quam fecit Puvis de Chavannes, et quae vocatur Lucus. Argumentum huius operis, ut patet, est artium cultus ac feminarum hominumque doctorum sodalitas. 

Verumtamen, per fenestram, influit lumen hiemale ac tenue, et loca inamoena cuiusdam oppidi Norvegici velut per nebulam aspiciuntur. Foris enim omnia plena nivibus sunt, ut animus non sine difficultate in rebus extraneis hibernisque nitatur, quo altius spectet atque ad arcaniora tendat. Itaque, fenestra illa, cui regio gelida inhospitalisque subiacet, quodam modo clausa est. Qua de causa, iuvenis legens atque cogitabundus, ad illam tergum vertit, ut mens sine pondere, per aliam fenestram, scilicet meditationem, semper apertam, litora delicata longeque remota sollicite perlustret.

Scripsit Ansgarius Osloensis


De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
De phantasmate pulicis 
Ad speculum 
De effractione carceris 
De ubertate Dei 
De vi martyrii 
De rebus occultis 
De voluptatibus perfusoriis 
De miris et miraculis pingendis 
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis